|
7. Error Arianorum. Alii haeretici Ariani ipsam viam Christum,
per quam itur ad Patrem, secundum divinitatem nolunt esse aequalem
Patri. Et cum ipse dicat, Ego et Pater unum sumus (Joan. X,
30); illi dicunt, Si missus est Christus, minor est: major est
utique qui mittit, illo qui mittitur. Haec argumentatio est humana,
non auctoritas divina. Alia est operatio Trinitatis, quam tu,
haeretice, non assequeris, qui carnaliter sapis. Mundum enim cor non
habes, nec ad Deum. Christus enim in quantum hominem suscepit,
missus dicitur: in quantum Deus est, aequalis est Patri. Nam quo
eum Pater mitteret, ubi ipse cum Filio non esset? Aut quo Filius
venisset, ubi non simul cum Patre esset ille qui dicit, Ego in
Patre, et Pater in me est; et, Philippe, qui vidit me, vidit et
Patrem (Id. XIV, 10, 9): et qui per prophetam dicit,
Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24); et de quo
Salomon ait, Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit
omnia suaviter. Attingit ubique propter suam munditiam (Sap.
VIII, 1, et VII, 24)? Sed tu, haeretice, ideo dicis
majorem esse qui mittit, minorem qui mittitur, quia temporum spatia
cogitas. Sed multum erras, illi assignare tempora per quem facta sunt
tempora. Si Patrem confiteris Deum, Deum Filium, aeternumque
credis et Patrem et Filium; noli minorem facere Filium in eo quod
fecit te, quia ideo minor factus est, ut redimeret te. Sed ipse,
inquis, dixit, Pater major me est (Joan. XIV, 28).
Intellige secundum susceptum hominem, et deponis errorem. Secundum
hoc dicit, Pater major me est, secundum quod de eo ait propheta,
Minorasti eum paulo minus ab angelis (Psal. VIII, 6). Tu
autem dic, secundum quid eum minorem asseris? Si secundum
potestatem: Pater non judicat quemquam, sed Filius (Joan. V,
22). Si secundum opera: Omnia per Filium facta sunt. Si
secundum tempus hoc credis de Deo tuo, quia sicut tu major es filio
tuo, ita ille filio suo: avertat hoc Deus ab auribus fidelium;
indigna sunt ista credere de Deo. Si enim Filius secundum deitatem
Dei Verbum est, sicut evangelista Joannes narrat, In principio
erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum
(Joan. I, 3, 1); fuit aliquod tempus quando Pater fuit sine
Verbo, aut fuit aliquod principium ante ipsum principium, quoniam
ipse Filius dixit se esse principium? Interrogantibus quippe
Judaeis, Tu quis es? respondit, Principium (Id. VIII,
25). Ergo et illud quod in Genesi scriptum est, In principio
fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1), intelligitur in
Filio, qui est principium. Sic ergo semper Deus Pater, semper
Deus Filius; quia nec ille aliquando non Pater, nec iste aliquando
non Filius. Non enim ut Pater generaret Filium, minuit se ipsum:
sed ita genuit de se alterum qualem se, ut totus maneret in se.
Spiritus autem sanctus non praecedit unde procedit, sed integer de
integro, nec minuit eum procedendo, nec auget haerendo. Et haec tria
unus Deus, de quo propheta dicit: Tu es Deus solus magnus (Psal.
LXXXV, 10). Tu autem, haeretice, compone gradus, separa
Trinitatem: fac patrem majorem, Filium minorem, Spiritum sanctum
sequentem. Sed jam de Filio, quod aequalis sit Patri, aliqua
diximus, et quod occurrit, diximus: audi et de Spiritu sancto, quem
minorem vis esse Patre et Filio. Nempe Spiritus sanctus ipse
Spiritus est Dei. Audi et ipse quod simul sit cum Patre et Filio,
et ubique sit totus. Deus, inquit Joannes Apostolus, Spiritus est
(Joan. IV, 24). Et ipse Filius per prophetam ait, Spiritus
Domini super me (Isai. LXI, 1): non ait, post me, ut
sequentem eum faceret, vel minorem; sed ait, super me. Unde et
angelus Gabriel ad Mariam: Spiritus sanctus, inquit, superveniet
in te (Luc. I, 35). David quoque propheta: Quo ibo a
Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu
ibi es, si descendero in abyssunt, tu ades (Psal.
CXXXVIII, 7 et 8). Ergo si Spiritus Dei et in coelo et
in terra et in inferno adest cum illo qui dicit, Coelum et terram ego
impleo (Jerem. XXIII, 24); ergo Trinitas unus est Deus.
Sed audi adhuc, haeretice, unde convincaris, quod Trinitas unus sit
Deus. In ipso principio libri Geneseos, quod diximus, scriptum
est, In principio fecit Deus coelum et terram. Ecce Deus Pater,
et principium Filius, secundum quod se dixit esse principium. Si
autem et Spiritum sanctum quaeris: Spiritus, inquit, Dei
superferebatur super aquas. Cum ergo in consequentibus legitur,
Dixit Deus, Fiat lux; et, Finxit Deus de terra; et, Fecit
Deus: hoc demonstratur quod inseparabilia sunt opera Trinitatis.
Evidentius hoc in consequentibus demonstratur. Nam cum ventum esset
ad id ut homo formaretur, ait Scriptura: Et dixit Deus, Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non dixit, Faciam ad
imaginem et similitudinem meam, ut solus Pater intelligeretur; nec
dixit, Fiat, ut Filio veluti juberet facere, per quem facta sunt
omnia; nec dictum est, Fecerunt, ut singuli singula in eo conferrent
opera sua: sed cum diceretur, Faciamus hominem ad imaginem et
similitudinem nostram, ut Trinitas unus Deus intelligeretur; statim
subjunctum est, Et fecit Deus hominem, ad imaginem suam fecit illum
(Gen. I). Ecce per Scripturas sanctas Trinitas unus Deus
praedicatur; arianus convictus aliquando confundatur. Sed audi
adhuc, haeretice, apostolum Paulum convincentem te et docentem me,
audi quid de Deo Filio dicat: Cum, inquit, in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6).
Ille eum praedicat aequalem, tu eum asseris minorem. Cui credendum
est, Apostolo, an tibi? tibi quem totus orbis abjecit, an illi quem
totus mundus suscepit? Cedat igitur vel sero convicta perversitas
tua, quia jam totum mundum possedit evangelica et apostolica doctrina.
|
|