|
8. Pelagianorum haeresis. Alia quoque spelunca latronum non
bonorum, haereticorum Pelagianorum, et demonstranda est et cavenda:
haec est enim eorum perversa doctrina. Cum Scriptura dicat,
Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jerem. XVII,
5); et, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I,
31): isti contra, hoc maledictum hominem non incurrere promittunt,
si de se praesumpserit, vel in se ipso gloriatus fuerit. Sed quid
contra hos multa dicamus? Hoc promisit et pater illorum diabolus illi
primo homini: Non morte, inquit, morieris, eritis sicut dii. Deum
contempsit, serpenti credidit, et quod acceperat perdidit. Si tunc
ille homo non fuit cautus, nunc homo caveat vel expertus. Odit Deus
praesumptores de viribus suis. Quid enim valeat liberum arbitrium non
adjutum, in ipso Adam demonstratum est. Ad malum sufficit sibi; ad
bonum non, nisi adjuvetur a Deo. Primus enim ille homo accepit
liberum arbitrium rectum, et posuit ante eum Deus, sicut Scriptura
dicit, ignem et aquam: ad quod volueris, inquit, porrige manum tuam
(Eccli. XV, 17). Elegit ignem, reliquit aquam. Videte
justum judicem. Quod elegit homo liber, accepit: malum voluit, hoc
illum secutum est. Videte rursum illum justum judicem misericordiam
facientem. Cum videret quod homo totam stirpem suam, male usus libero
voluntatis arbitrio, in se tanquam in radice damnasset; ipse non
rogatus de coelo descendit, et hominem superbia pereuntem , sua
humilitate sanavit: errantes perduxit ad viam, peregrinos perducit ad
patriam. Non ergo glorietur humana natura de se, sed in eo glorietur
qui fecit se.
|
|