|
1. De cultura agri Dominici. Juga boum quinque quid significent.
Coelesti gratiae et spirituali pluviae praeparandus est ager
Ecclesiae, quia imber divinus in proximo est. Operemur,
dilectissimi, in isto agro quod nobis creditum est. Nobis enim datum
est plantare, rigare, arare, novellare: sed Dei est, incrementum
dare. Apostolus Paulus doctor Gentium in fide et veritate, per se
ipsum et operando et monendo hanc nos docuit dominicam exercere
culturam, dicens: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus
incrementum dedit; et paulo post, Dei enim sumus cooperarii, Dei
agricultura, Dei aedificatio estis (I Cor. III, 6, 9); et
alibi, Cooperatores mei estote, fratres, et intendite eos qui sic
ambulant sicut habetis formam nostram (Philipp. III, 17). In
ista itaque, fratres, dominica agricultura, in qua nos Dominus
operari praecepit, sic operemur, ut mercedem promissam dono gratiae
accipere mereamur. Tempus est, operemur, laboremus.
2. Quinque illa juga boum, quae ille invitatus in Evangelio dum ad
coenam venire nollet, probare se velle dixit, et propterea a coena se
excusavit (Luc. XIV, 19), quoniam sibi ea, non agriculturae
dominicae comparavit; nos ea ipsa quinque juga in agro dominico
jungamus, terram durissimam sulcis spiritualibus exaremus, semen verbi
Dei projicientes, quascumque spinas malarum cupiditatum invenerimus,
evellamus, eradicemus, divino igne succendamus: ut in tali opere
laborantes, Domino Deo nostro fiducialiter dicamus: Domine
paterfamilias, quoniam te adjuvante fecimus opus quod jussisti, redde
mercedem quam promisisti. Quae sunt quinque illa juga boum? Quinque
juga boum, quinque sensus corporis sunt: visus in oculis, auditus in
auribus, olfactus in naribus, gustus in faucibus, tactus in manibus.
Et ista juga sunt: duo sunt oculi, duae aures, geminae nares, duae
manus; et in ipso gustu geminum quiddam invenitur, quando sapor ipse
faucibus atque palato judicante discernitur. Ista ergo quinque juga
terram versant, quando suis officiis deservientes animum carnemque
parant , aut ad uberes fruges, si ros coelestis infuderit, aut ad
aridas spinas, si sicca terra remanserit, et eorum opus in posterum
subsequetur.
|
|