CAPUT II.

3. Dominici agri seminatio, exaratio et rigatio. Sed quoniam nos Dominus atque paterfamilias noster passim et sine ulla discretione cujuslibet glebae semen verbi sui jacere praecepit (inducit enim in Evangelio hujus ministri similitudinem, et dicit: Ecce exiit seminans seminare: et dum seminat, aliud cecidit inter spinas, aliud in viam, aliud in petrosa, aliud in terram bonam. Et cum demonstraret quae esset spinosa terra, homines videlicet qui verbum Dei spinis cupiditatum praefocant tantum semen, et non reddunt fructus justitiae; similiter de alia terra petrosa atque conculcata via, suae similitudinis propositae redderet rationem, ad terram bonam pervenit, et ait: Quod autem cecidit in terram bonam, hi sunt qui cum acceperint verbum Dei, custodiunt illud et faciunt [Matth. XIII, 3, 23]; quia non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur [Rom. II, 13]): non ergo nos, dilectissimi, aut timor spinarum, aut saxa petrarum, aut durissima via perterreat; dum tamen seminantes verbum Dei, ad terram bonam tandem aliquando pervenire possimus. Accipe verbum Dei, omnis ager, omnis homo, sive sterilis, sive fecundus: ego spargam, tu vide quomodo accipias; ego erogem, tu vide quales fructus reddas. Melius est enim ut de accepto tu pro te rationem reddas, quam nobis non erogantibus juste dicatur, Serve nequam et piger, tu erogares, ego veniens cum usuris exigerem (Matth. XXV, 26, 27). Si vero te terram infecundam aut spinosam vel siccam sentis, recurre ad Creatorem tuum. Hoc enim nunc agitur, ut innoveris, ut fecunderis, ut irrigeris ab illo qui posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum, et habitare fecit illic esurientes; et constituerunt civitatem habitationis, et seminaverunt agros, et plantaverunt vineas et fecerunt fructum frumenti (Psal. CVI, 35-37). Ex qua terra? Ex illa sterili, spinosa, et inaquosa. Et tu, unaquaeque anima quae accedis ad Christum, terra es spinosa et arida. Unde probamus quia talis es? Recole illam sententiam, quam in primis parentibus accepisti, et invenies quid inde traxisti. Spinas, inquit, et tribulos pariet tibi (Gen. III, 18). An respondebis non te esse terram spinosam? Si spinas non haberes, capiti Creatoris tui coronam spineam non imponeres. Quia ergo et tu talis es, spinarum multitudine, id est peccatorum, praegravata es: ideo tibi talis cultura impenditur, propterea crucis ligno exararis, propterea coelesti pluviae praepararis; ut cum fecunda effecta fueris, non gratuleris de tuis, quae nulla sunt, meritis, sed reddens bonos fructus, Christi praedices gratiam. Vis nosse qualis tibi adhibeatur cultura, qualis te desuper perfundat gratia? Ecce agnosce, Christi cruce exararis, quando ejus signo in fronte signaris; ejus sanguine rigaris, quando in morte ipsius baptizaris. Quotquot enim, ait Apostolus, in Christo baptizati sumus, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3).