CAPUT III.

4. Quod sanguine Christi rigamur. Quid sit Amen, quod respondent qui sanguinem Christi accipiunt. Multum est quod dictum est, ejus sanguine rigaris. Videamus quomodo per aliquam similitudinem hoc quod diximus probare possimus. Non enim nostris sermonibus, sed documentis divinis fides accommodanda est. Ecce, intendite, dilectissimi, Judas ille malus et falsus discipulus, venalis et venditor, fur et traditor, emptus a Judaeis, ut cum eis mancipium esset diaboli, pretium accipiens de illo qui non habet pretium, venditor sanguinis Christi, ex ipso pretio, ut Scriptura narrat, emit sibi agrum figuli: ut is qui haereditatem integram Christum non habebat in coelo, partem aliquam habere vellet in saeculo. Quam nec ipsam possedit, quia sceleris tanti facti sibimet conscius, collum sibi alligavit, et prostratus in faciem disruptus est medius. Ager tamen ille qui ab eo comparatus est, vocatus est Ager sanguinis (Act. I, 16-19), quoniam ex pretio comparatus est tanti sanguinis. Vendidit discipulus sanguinem magistri, et emit exinde agrum figuli: quid est hoc? Putamus, dilectissimi, vacare hanc actionem in illa venditione vel emptione, vel in ipsa Christi mystica Passione? Comparavit, ait Scriptura, Judas agrum figuli, et vocatus est ager ille, Ager sanguinis. Clamat haec terra quali vel quo pretio fuerit comparata; imo pretium ipsum clamat, sanguis ipse clamat, Abel ille justus ab impio fratre occisus clamat. Namque, dilectissimi, cum haec similitudo passionis Christi et nequitia Judae ac Judaeorum in illis duobus primis monstraretur fratribus, Cain et Abel; posteaquam a majore fratre minor occisus est, ab invido innocens peremptus est, a scelerato pius interfectus est, interrogat Deus Cain, quasi nescius, quasi ignarus, et dicit: Ubi est Abel frater tuus? Quae vox non est ignorantis, sed peccatum ante oculos scelerati ponentis; ut inexcusabilis sit omnis homo qui et admonitus poenitere non vult in malo. Ubi est Abel frater tuus? hoc fuit dicere ei: Agnosce, Cain, non me potuisse latere id quod me putasti posse latere; agnosce quid feceris, de proximo age poenitentiam, ut possis accipere indulgentiam. Verum ille sensu durior, in scelere pertinacior, moribus perversis in anima percussus, respondet Deo dicenti, Ubi est frater tuus? et dicit, Nescio. Numquid ego custos sum fratris mei? Quid dicis, Cain? cui dicis, Nescio? Cum illo loqueris qui omnia videt oculis suis. Quid est quod dicis, Numquid ego custos fratris mei sum? Talia perpetrando repulisti a te in omnibus timorem Dei. Et Dominus illi: Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Si enim esses fratris tui custos, ejus non esses interfector. Si agnosceres fraternitatem, tantam non committeres immanitatem. Si timeres meum judicium, in fratrem non committeres parricidium. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Et nunc, ait Dominus, maledictus tu a terra: non, maledicta terra, sed, maledictus tu a terra, quae accepit sanguinem fratris tui de manu tua (Gen. IV, 1-11). Agnosce jam, terra, quoniam sanguine rigata es innocentis, convince vocem negantis, suscipe sanguinem confitentis. Interrogentur et nunc Judas et Judaei, imo in Juda omnes Judaei. Interroget Dominus Judam et dicat ei: Juda, ubi est Christus frater tuus? An forte dicturus es, o male frater, quod Christus tuus non fuit frater? Convincat te prius ipse Dominus quod tuus fuerit frater. Dic nobis, Domine Jesu Christe, utrum Judas fuerit frater tuus. Respondet, Et si fuit, fuit: non enim est quod fuit, et si fuit, fuit: ego enim generaliter de omnibus Patri meo dixi, Annuntiabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Ecce, Juda, convictus es quod Christus fuerit frater tuus. Ubi est frater tuus? Responde, dic, sequere, dic quod dixit et ille, Nescio. Numquid ego sum custos fratris mei? Non enim et tu fuisti custos, qui et proditor factus es et venditor. Dic, Numquid sum custos fratris mei? ut respondeatur et tibi, Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Quid enim dicit omnis homo terra? Primus enim homo de terra. terrenus; et, Qualis terrenus, tales et terreni (I Cor. XV, 47 et 48). Quid dicit omnis homo terra, quando accipit sanguinem Christi? Amen dicit. Quid est, Amen? Verum est. Quid est verum? Quia fusus est sanguis Christi. Quo faciente? Discipulo Juda tradente. Amen dicendo, verum clamando dicit hoc omnis homo terra. Ecce, Juda, vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Probavimus quia ejus sanguine rigaris.