CAPUT IV.

5. Sanguis Christi quomodo accipiendus. Stephanus, Cyprianus, Laurentius, Perpetua et Felicitas. Vide, terra, quomodo accipias hunc sanguinem: quia qui eum bene accipit, accipit benedictionem, qui vero eum male accipit, judicium sibi bibendo acquirit. Hoc figuratum est et in illo agro Judae, de quo dictum est quod esset ager sanguinis: secutum est enim ut diceretur, Fiat villa ejus deserta (Act. I, 20). Si enim ad Judam pertines, si facta ejus imitaris, si sanguinem Christi non cum timore et tremore accipis; eris villa deserta, maledicta, reproba et spinosa. Si autem sanguinem Christi tota cum reverentia percipis, cognosces per illum tua tibi dimitti peccata, quoniam ager ille quem comparavit Judas, figuli dictus est: Habet potestatem figulus luti, ex eadem consparsione aliud quidem vas facere in honorem, aliud in contumeliam (Rom. IX, 21). O terra tanto rigata sanguine, responde tanto sanguini, non sicut Cain et Judas verba excusationis, sed sicut sancti martyres verba confessionis. Responde sicut respondit beatus Stephanus, qui in isto agro dominico ut bonus colonus plurimum laborando genu fixit, atque de terra petrosa vulneratus, ex ea lapides in suo corpore tanquam in sinu suo collegit; et sudando in opere, terram sancto sanguine rigando centenum fructum ex martyrio Domino praesentavit. Responde sicut respondit Cyprianus, Laurentius, caeterique sancti pueri et puellae, aetas omnis et uterque sexus, qui percipientes sanguinem Christi, testimonium dicentes, et non negantes nomen Christi, pro sanguine quem biberunt, sanguinem suum fundere non dubitaverunt, simulque cum Perpetua et Felicitate in aeternum regnare meruerunt. Hoc in Apocalypsi revelante angelo, Joannes vidit turbam multam quam dinumerare nemo poterat. Hanc requirens quaenam esset, responsum tale accepit: Hi sunt, dictum est, qui laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni (Apoc. VII, 9, 14).