|
6. Anima sanguine Christi dealbatur et decoratur. Christus in
passione a Petro negatus. Jam agnoscis, anima christiana,
quemadmodum et tu ex illo sanguine efficiaris candida, ut omnis et
corpore et corde pulchra ascendas de fonte Christi consecrata in
sanguine. Quid enim manavit ex illo latere crucifixi? Sanguis et
aqua: ex sanguine rubor, ex aqua splendor. In istis duobus
sacramentis decorantur singulae animae, ex quibus una illa pulchra
efficitur sponsa Ecclesia, cui dicitur in Cantico canticorum: Quam
speciosa es, soror mea, dilecta mea, quam speciosae sunt genae tuae
(Cant. IV, 1, 3)! Et cum ipse eam talem fecerit, ipsamque
pulchritudinem ei ipse donaverit, videns eam talem quasi miratus
exclamat, atque circumstantes interrogans dicit: Quaenam est haec
quae ascendit dealbata? Et illi: Aequitas dilexit te (Id.
VIII, 5). Ipsa est regina quae astitit a dextris tuis in
vestitu deaurato, circumamicta varietate (Psal. XLIV, 10),
linguarum diversarum gentium varietate decorata. Audiens haec sponsi
sui vocem dicentis, Quaenam est haec quae ascendit dealbata?
verecunde etiam ipsa respondere cogitur, et dicit suo sponso: De me
interrogas quaenam sim quae ascendi dealbata. Ego sum quam foedam
invenisti, pulchramque fecisti: ego sum cujus preces audisti, quando
me in Psalmo cantare fecisti, Lavabis me, et super nivem dealbabor
(Psal. L, 9). Quid ergo miraris pulchritudinem meam, cum scias
hanc esse opera tua? Quid interrogas quod ipse fecisti? Vides me
dealbatam, tu lotam super nivem fecisti candidam. Ut videas me
ascendentem, te cognovi de coelo descendentem, te amavi in cruce
pendentem. Humilitas tua facta est exaltatio mea, foeditas tua facta
est pulchritudo mea. Nisi enim tu de cruce vulneratus descenderes,
ego dealbata de fonte non ascenderem. Vere dictum est quia valida est
sicut mors dilectio (Cant. VIII, 6). Quo usque se sponsus
hic inclinavit, qui tantum amando foedam ut faceret pulchram, usque ad
mortis exitum venit? Et Domini, inquit, mortis exitus (Psal.
LXVII, 21). Vidimus enim eum, ait propheta, et non habebat
speciem, neque decorem (Isai. LIII, 2). Quid miraris?
amando talis factus est.
7. Hanc tamen amissionem decoris hujus timuit Petrus, quando
praenuntianti Domino passionem suam, dixit: Absit a te, Domine;
propitius tibi esto, ne fiat istud. Sed ille talia sapientem
increpavit, et Apostolum diabolum vocavit dicens: Redi retro,
satanas; non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum
(Matth. XVI, 22, 23). Aestimavit enim Petrus totam illam
divinitatis pulchritudinem absorberi potuisse in corporis humani
specie, et nesciebat agi illud magnum sacramentum, quod propterea se
illam pulchritudinem quodam modo exspoliaret, ut quam sibi conjungere
dignabatur sponsam Ecclesiam, eamdem ipsam pulchritudinem ipse
vestiret. Non enim dando perdebat illud quod erogando crescebat.
Ille dedit, haec accepit; et ista quod non habuit invenit, et ille
dando quod dedit non amisit, quia cum ipsa pulchritudine a mortuis
resurrexit. Quid expavescis, Petre, quasi perdiderit Christus
illam pulchram vestem, quando eum nudum intendebas in ligno pendentem?
Noli expavescere, noli timere, noli negare: tunicam illam
divinitatis atque immortalitatis Christus non perdidit in cruce, quia
sponsae suae eam consignavit in dote. Vidisti eum, o Petre, non
habentem speciem neque decorem, et continuo negasti illum, quem
omnibus relictis tuis amasti: et non solum semel, sed stans in atrio
sacerdotis ab una ancilla tertio interrogaris, et negas. At ubi te
gallo canente convicit praesumptorem, qui praedixerat antea negatorem;
respexit te intus in corde, et ut amare fleres (Id. XXVI,
69-75), intus quodam modo tecum tacite loquebatur illa ipsa ejus
divinitas, et dicebat tibi: Ubi est, Petre, Si possides amicum,
in tentatione posside eum (Eccli. VI, 7)? ubi est, In tempore
tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in haereditate illius
cohaeres sis (Id. XXII, 29)? ubi est, Petre, Animam meam
pro te ponam (Joan. XIII, 38)? et, tecum usque ad mortem
(Luc. XXII, 33)? Quam celeriter negasti quasi hominem
mortuum, quem antea confessus fueras vivi Dei Filium! Haec dum ille
tecum in corde sermocinaretur, respexit divinitas, et flevit
humanitas: agnita est dulcedo, et periit amaritudo; suscepta est
charitas, et deleta est iniquitas; rediit amor, et fugatus est
timor. Ecce subito quem negaverat, quia non habebat speciem neque
decorem, agnoscit resurgentem speciosum forma prae filiis hominum,
conjunctamque illi videt sponsam, tunicam illam immortalitatis, quam
antea Petrus timuerat perituram, indutam videt: cognoscit quod tali
sit circumamicta veste, et alloquitur illam ipsam sponsam Petrus, ut
servet hujus tunicae dignitatem, et dicit animae humanae, Christus
pro vobis passus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia
ejus (I Petr. II, 21). Sequere, sponsa, sequere vestigia
sponsi tui: nullus te metus revocet a consortio dilecti tui. Ama
amantem, quia prius ille amavit non amantem: require requirentem,
quia prius ille quaesivit non quaerentem. Require, et dic sponso
tuo, Ubi pascis, ubi cubas in meridie? Ne forte fiam sicut operta
super greges sodalium tuorum (Cant. I, 6). Quam sic dilexisti,
pro qua sanguinem fudisti, cujus tabernaculum in sole posuisti
(Psal. XVIII, 6); non fiam sicut operta super greges
sodalium tuorum.
|
|