|
8. De cavendis haereticis, praesertim Arianis. Ecce dum te quaero
ubi pascas, ubi cubes in meridie, meridies Africa est, quae in solis
occasu est, et tamen quia ab ortu solis usque ad occasum laudatur nomen
tuum (Psal. CXII, 3), et sunt qui te praedicant non caste,
quaerentes quae sua sunt, non quae tua sunt, dum te quaero in
meridie, id est in Africa; ecce greges sodalium tuorum, scholae
pessimae haereticorum, fraus Manichaeorum, nequitiae Pelagianorum,
superba congregatio Arianorum, insultant velut opertae, id est,
velut incognitae, et dicunt mihi, Quem quaeris? Christum quaeris?
Ecce hic est, ecce illic est. Tu autem quia me admonuisti dicens,
Si autem dixerint, Ecce hic est, ecce illic est, ne abieris post
eos (Matth. XXIV, 23); cum te noverim ubique totum esse,
non partes defendere, sed unitatem diligere, facta sum illis incognita
et velut operta: et derident me, quia nesciunt te. Et quid magnum,
quia ego ab eis sustineo tale opprobrium, cum tu eorum nunc usque
contumeliosum sustineas verbum? qui te cum Patre nolunt esse unum,
sed dividendo inter Patrem et Filium, inter sponsam et sponsum,
magnum incurrunt sacrilegium, magnum suae animae inferunt morbum; quia
nec te unius unicum sponsum, nec fidelem atque integrum habere
desiderant medicum. Tu autem, anima christiana, quae ascensura es ex
sacratissimo fonte, rubore atque decore perfusa, speciosa nimis et
candida, serva decorem tuum: agnosce quid fueris et quid eris, vide
ne deseras mensam sponsi tui. Ut pulchra permaneas, carnes ejus
quotidie manducabis; ut vitam aeternam habeas, sanguinem ejus
potabis: vide ne deseras hanc mensam. Plurimos apparatus haereticorum
fuge: et si plurima illic pravis disputationibus apponuntur, aut foeda
sunt, aut semesa sunt. Non est enim illic quidquam integrum, ubi
Pater et Filius et Spiritus sanctus non est unum. Mensa sponsi tui
panem habet integrum, et calicem sanctum: quem panem etsi confractum
comminutumque vidimus in passione, integer tamen mansit in illa sua cum
Patre individua unitate. De isto pane et de isto calice dicebat ipse
Dominus, Panis quem ego dedero, caro mea est pro saeculi vita: et
calix quem sanctificavero, sanguis meus est, qui pro vobis fundetur in
remissionem peccatorum. Superius enim dixerat: Nisi manducaveritis
carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis
vitam in vobis. Quod verbum audientes, nec intelligentes discipuli,
dixerunt: Durus est hic sermo; quis eum potest audire? Et multi ex
hoc verbo scandalizati discesserunt. Cum videret autem Jesus, ait
reliquis: Numquid et vos vultis ire? Tunc Petrus, qui sanctae
figuram portabat Ecclesiae, respondit pro omnibus: Et ad quem ituri
sumus? Verbum vitae habes, et dimittimus te (Joan. VI,
52-69)? Videtis, dilectissimi, quid sit exire, quid sit
permanere. Qui exierunt, quia verbum Christi non intellexerunt, non
jam discipuli, sed haeretici remanserunt: qui perstiterunt, verbum
vitae tenuerunt. Agnoscite, haeretici, exitum vestrum, quia minorem
praedicatis Christum nostrum. Et vos cum eo stare noluistis, quia
Christum unum esse cum Patre non intellexistis: ideo foras existis,
quia verbum vitae reliquistis. Non in vobis manet, qui cum Patre
aequalis manet. Audi ipsum, quia simul cum Patre manet. Si quis,
inquit, me diligit, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et
veniemus ad eum ego et Pater, et mansionem apud eum faciemus (Joan.
XIV, 21, 23). Dic mihi, obsecro, haeretice ariane, unam
animam tuam simul habitat haec Trinitas, Pater et Filius et
Spiritus sanctus? Quoniam et Spiritus sanctus habitat in nobis:
Nescitis, inquit Apostolus, quia templum Dei estis, et Spiritus
sanctus habitat in vobis (I Cor. VI, 19)? An diversas
mansiones in corde tuo praeparas Trinitati, ut majorem partem teneat
Pater major, minorem Filius minor, inferiorem Spiritus sanctus
inferior? Jam ergo non habes unum cor, sed duplum, aut triplum.
Non ergo illic habitat Trinitas. Quare? Quia dictum est, Vae
duplici corde (Eccli. II, 14)! Insensate, inepte, fatue:
ignis, splendor, et calor simul atque inseparabiliter, nec
distincte, sed aequaliter habitant unam lucernam, et una Trinitas
Deus simul non potest inhabitare animam humanam? Si apud te aequalis
unitatis individuae Trinitatis non fuerit digna mansio inventa,
respondebitur tibi, Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta
(Matth. XXIII, 38). Non enim de lapidibus vivis construis
templum Deo, quos rebaptizando praefocas, exhonoras, reprobas,
vastas, damnas, exterminas. Nec fundamenta Apostolorum sequeris,
cum sint ipsi columnae Dei vivi, super quas fabricavit sapientia domum
suam; ut construeretur verum illud templum, in quo erat pietatis
magnum sacramentum. De quo templo dicebat Judaeis: Solvite templum
hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19). In
patribus tuis non habes lapidem angularem, quem secundum divinitatem
Patri aequalem non credis: nec tecum ex duabus pennis charitatis
dilectionem Dei et proximi te habere demonstras; quia nec Deum
diligis sicut diligendus est, nec proximum sicut te ipsum. Diliges
enim Dominum Deum tuum, dictum est, ex toto corde tuo, et ex tota
anima tua, et ex tota virtute tua (Matth. XXII, 37). Da
cor tuum Patri, animam Filio, virtutem Spiritui sancto. Ecce tria
Trinitati, ex tribus unum hominem uni Trinitati sacrificium
obtulisti, haeresim arianam vicisti; quoniam Dominus Deus tuus non
tres dii, sed Dominus unus est. Haec est fabrica sancta, haec est
aula vera, in qua sunt oves Christi, non lupi diaboli.
|
|