|
9. Hortatur ut ament Ecclesiam et orent pro pace ac liberatione
patriae. Cavete, dilectissimi, fraudes haereticorum; oves
Christi, timete insidias luporum: videte quia nihil subtractum est
utilitati vestrae, in quantum ipse Dominus donavit de annuntiatione
verbi Dei. Quid Christus sit et quid Ecclesia, audistis,
approbastis, clamastis: sed quare tanta mala patiamur, vel quibus
meritis peccatorum in manus tribulantium nos traditi fuerimus, cum ante
paucissimos dies loqueremur, simul agnovimus, simul flevimus . Nunc
etiam quid accepturi estis, vel quid eritis, adhuc in auribus vestris
insonat strepitus nostrae vocis: admonemus vos ut fratres, obsecramus
ut patres, hortamur ut filios. Nolite perdere tantum bonum. Amor
Christi in cordibus vestris non refrigescat: amor matris hujus circa
vos non torpescat; quae vos parturit, quae curam magnam pro salute
vestrae animae gerit, quae spem vestram dirigit, quae quotidie
redeuntes materno sinu excipit, quae vobis spirituales cibos
praeparat, quae ad aeternam saturitatem perducere desiderat.
Immaculatos filios Deo Patri vult assignare, quos tanta cura ac
sollicitudine dignatur nutrire. Hanc toto corde amate; hanc amando,
conservos vestros, fratres vestros, Dei ministros puro amore
diligite: atque pro nostra mercede in illo sacratissimo fonte pro nobis
orate. Orate pro pace, orate pro liberatione hujus terrae; orate ut
misereatur qui juste indignatur. Novelli filii, dum in vestra sancta
nativitate pater exsultat, vestris orationibus et fletibus mitigate
irascentem, quem sensimus fortiter vindicantem. In summa autem rei,
Apostolorum sanctorum verbis utentes, commendamus vos Deo in verbo
gratiae ejus, qui potens est custodire in vobis quod ipse donavit
(Act. XX, 32). Ipsi gloria cum Spiritu sancto in saecula
saeculorum. Amen.
|
|