|
1. Baptizatis superest labor et bellum contra vitia. Quoniam in
proximo est dies redemptionis vestrae, percipite, dilectissimi, ea
quae vos erudiant, atque corda vestra enutriant, erigant, corroborent
ad timorem Dei: fervor iste tanti amoris non pigrescat in cordibus
vestris. Nec putet quis tantum esse christianum, quod his imbutus
mysteriis renascitur ex aqua et spiritu, et postmodum dimittat se
voluptatibus variis; securusque effectus quod sacramento Baptismatis
munierit animam suam, non eam custodiat contra versutias inimici. Imo
et ipse, quantum potest, custodiat, et custodiendam petat, ne
tempestatibus hujus mundi procellisque depereat. Baptizatus est quis,
navis est instaurata, subuncta, velificata, missa in mare; indiget
gubernaculo, quousque ad portum desideratum perveniat. Mare, hoc
saeculum scilicet, non solum tempestatibus scopulisque periculosum
est, verum etiam bestiis cupiditatum insidiantibus abundans. Omni
sollicitudine, omni cura, omni industria excitati jam vigilent
nautae: frequenter etiam Christus invocetur gubernator, ut navem
tantis periculis ereptam, ad portum securitatis ipse perducat.
Baptizatus es, signatus es regio charactere, coepisti consequi
annonam de mensa Regis tui. Noli esse desertor, nec ut delicatus
miles diffluas per voluptates, et te hostis diabolus inermem
diffluentemque inveniat: sed ut fortis miles, quidquid potes age in
hoc bello, ut virtus tua Christus non solum te tueatur, verum etiam
alii proficiant ad salutem. Postula a Rege tuo arma spiritualia.
Bellum tibi, inquit, indicitur, in quo enitescas pugnando, ut ad
plenam pacem triumphando pervenias. Non contra unum dimicabis; multi
enim contra te exient adversarii: pugnabis enim cum vitiis, et, ut
beatus martyr Cyprianus ait, si depresseris avaritiam, exsurget
libido; quod et si libidinem superabis, succedet ambitio; et si
ambitio a te fuerit devicta, ira, zelus, aemulatio, invidentia,
superbia, ebriositas cum caeteris suis pestiferis sociis in unum contra
te dimicantium constituent castra (Cyp. in lib. de Mortalitate.)
|
|