|
3. Aquae virtus in Baptismo. Effectus Baptismi adumbratus, ubi
Christus ambulavit super aquas. Alia Baptismi figura in liberatione
populi per mare Rubrum. Ecce dilectissimi, venturi estis ad fontem
aquae; non dicatis in cordibus vestris: Hoc est totum quod pro magno
desiderabamus? Fons iste visibilis, similitudo est aeterni fontis.
Renascemini ex aqua et Spiritu. Aqua illa non solum corporis sordes
mundat, sed animam a peccatis liberat. Debetis autem nosse cur virtus
illius aquae et animae prosit et corpori. Non enim omnis aqua mundat:
sanctificatur haec per consecrationem verbi. Tolle verbum, et quid
est aqua, nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit
Sacramentum . Virtus Verbi per aquam mundavit nos, quia super aquas
ambulavit. Ut autem a tempestate hujus saeculi liberaret vos, videte
potentiam Verbi Dei, quemadmodum dominetur cunctae creaturae suae.
Quod dicturus sum nostis. In Evangelio legitur: Cum quarta noctis
vigilia veniret Dominus Jesus ad discipulos suos, ambulans super
aquas maris, et inveniret eos piscantes quos jam fecerat hominum
piscatores, perterriti discipuli putaverunt se phantasma videre.
Accessit autem Jesus, et ait illis: Nolite timere, ego sum. Tunc
unus illorum Petrus ille praesumptor et postea negator, post vero
confessor et amator: Si tu es, inquit, Domine, jube me venire ad
te super aquas. Et Dominus: Veni, inquit. Descendit Petrus, et
coepit ambulare super mare plenus fiducia. Dum ambulat, trepidavit
infirmitas, sed statim subvenit divinitas. Coepit mergi; et
exclamavit, Domine, pereo. Porrexit manum Dominus, erexit
mergentem, confirmavit diffidentem, et ait illi: Modicae fidei,
quare dubitasti (Matth. XIV, 25-31)? Videtis,
dilectissimi, quantum adjuvet fides, et quantum deprimat infidelitas.
Si quis enim veniens ad aquas Baptismi, fide plenus est,
sublevatur: si quis infidelis est, mergitur. Sed porrigat manum
Dominus etiam infidelibus mergentibus, et plenam fidem operetur in
cordibus.
4. Audite adhuc, aquae Sacramentum quid in vobis operabitur.
Proponam figuram, ut ex ea vobis veritas elucescat. Cum Aegyptii
duris operibus populum premerent Hebraeum, clamor factus est populi in
auribus Dei; et deprecati sunt ut eos liberaret a dominatu gentis
pessimae. Missus est Moyses, qui eos ex Aegypti educeret
servitute. Apud Pharaonem principem Aegyptiorum fidelissimus Dei
famulus allegat Imperatoris sui jussionem, et quid Rex omnium gentium
praeceperit, auribus durissimi regis insinuat. Obdurat Pharao cor
suum, nec scire se dicit Deum: atque ejus ministros repudians,
gravioribus poenis affligit populum. Ex majori angustia populi major
clamor exsurgit. Suscipit certamen famulus Dei Moyses, congreditur
cum Pharaone, nullo telo, nullo gladio: nulla visibilia indutus
arma, sed munitus potestate divina: inferuntur decem plagae in
Aegypto, et vindex ira in populum contumacem surgit, ut ex
minutissimis animantibus, vermiculis, ranis et locustis cervix caderet
superborum: in quibus plagis ultima mors primogenitorum Aegyptiorum
omnium facta est, ut suos juste perderent, qui alienos injuste
detinebant. Dimittit populum Pharao, non voluntate, sed nimia
necessitate constrictus. Pergit populus erutus ad mare Rubrum
festinans, ut per aquas salvarentur qui a pessimo hoste liberabantur.
Sequuntur Aegyptii, imminent populo fugienti. Vident supra se
Israelitae hostes, et inimicorum suorum exspectant gladium. Mors in
oculis, timor et tremor in manibus singulorum, ne in fauces caderent
persequentium. Exsurgit Moyses famulus Dei portans virgam quam a
Domino acceperat, et per quam jam multa signa fecerat: percussit
mare, et divisum est. Ubi est illa potentia, non numinum, sed
daemoniorum? Ubi est vana superstitio Paganorum? Numquid ut mare
divideretur, ille Neptunus est invocatus, quem regem maris esse
volunt, qui regem verum Deum suum agnoscere nolunt? Virga extensa
manu aquas percutit Moyses, et statim cogitur fluctus in cumulum, et
unda in semetipsa repressa curvatur: soliditatem recipit liquor, et
solum maris arescit in pulverem. Ingressi sunt alii salvandi, alii
damnandi. Unum elementum aquarum auctore totius creaturae jubente
judicavit utrosque: separavit pios ab impiis; illos abluit, istos
obruit; illos mundavit, istos occidit (Exod. I-XIV). Moyses
figuram habuit Domini Christi, quoniam dux fuit populi. In virga
agnoscite crucem. Mare Rubrum agnoscite baptismum Christi sanguine
purpuratum: regem Aegyptiorum populumque ejus, auctorem peccatorum
diabolum cum omnibus ministris ejus. Saevit diabolus, quando nos
videt per aquam Baptismi a sua oppressione liberari. Exclamate ad
Moysen vestrum Dominum Christum, et virga crucis percutiat mare
Baptismi, revertatur aqua et operiat Aegyptios; ut quemadmodum
nullus remansit Aegyptiorum, nihil remaneat etiam vestrorum
peccatorum. Totum mundet, qui totum fecit; reparet perdita, qui
creavit omnia integra: exstinguat Pharaonem diabolum mortis auctorem,
et suum populum liberet per aquam salutarem.
|
|