|
6. Virga Moysi devorans magorum serpentes, figura crucis Christi
cujus virtute haereses conteruntur. Donatistae expugnati,
Maximianistae, Manichaei, Pelagiani, Ariani refutantur. O agne
occise, o Christe sancte pro nobis crucifixe, qui ut lapsa reparares
in cruce pependisti: ipsa est illa virga regni tui, crux ipsa,
inquam, qua virtus in infirmitate perficitur; ipsa illa virga crux,
ipsa illa virga quae floruit ex radice Jesse; ipsa illa virga quam
portabat Moyses, quae conversa in serpentem glutiit magorum
serpentes: doctrina Christi diffusa per omnes gentes, haereticos
superans dementes. In illo enim populo, fratres, in quo multa
miracula faciebat Moyses per virgam, exsurrexerunt magi Pharaonis,
facientes et ipsi prodigia contra famulum Dei Moysen. Sed ad hoc
quaedam mira facere permissi sunt, ut mirabilius vincerentur. Magi
Pharaonis quid aliud significabant, nisi omnes haereticos ministros
diaboli, qui sub nomine Christi devorare cupiunt populum Christi?
Scatent nunc haereses in hanc terram, tanquam serpentes magorum, quos
devoravit et devorat ille serpens exaltatus in ligno. Sed quoniam non
est temporis ire per multos, singulorum capita conterantur: quomodo
exsurgunt, sic devorentur. Fuit hic, ut nostis, dilectissimi,
viperea doctrina Donatistarum: contrita est, consumpta est. Mox
Maximianistarum serpentina fraus pullulavit: contrita est, consumpta
est. Manichaeorum venenum aspidis subrepserat: contritum est,
consumptum est; Pelagianorum novum dogma, a ministris diaboli tanquam
a magis Pharaonis excitatum, illi nostro serpenti certamen indixit:
conteritur, consumitur.
7. Cum tot serpentum capita catholica doctrina contriverit,
dissipaverit, consumpserit, ecce nobis unus anguis Arianus olim
mortuus insultat: caput erigit, veluti vivum se demonstrare conatur,
quem jam olim constat occisum. Redi, Moyses noster; redi, virga;
redi, serpens Christe sancte, aequalem potestatem cum Patre habens:
redi, contere capita draconum super aquas; confringe caput draconis
magni, vivum sese profitentis, sed veram vitam non habentis. Dic tu
quid es, quoniam ille aliud docet quam es. Dic, dic, audiamus unde
haereticos convincamus. Audite quid dicat: Ego sum via, et
veritas, et vita, Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan.
XIV, 6). Secundum humanitatem via, secundum divinitatem
veritas, et vita. Tu autem, haeretice ariane, qui minorem vis esse
in divinitate vitam et veritatem, sequitur ut non per eum venias ad
Patrem. Sed adhuc, Domine Jesu, contere caput draconis, dic quid
sis cum Patre: te audiamus docentem, non haereticum blasphemantem;
dic quid sis cum Patre. Ego, inquit, et Pater unum sumus (Id.
X, 30). Dic adhuc, Ego in Patre, et Pater in me est. Adhuc
dic, Qui me vidit, vidit et Patrem (Id. XIV, 10, 9).
Credis jam, haeretice, tantae auctoritati? An ipsius testimonium de
se ipso non admittis, sed alios de eo testes requiris? Ecce
introducuntur, adversum te dicunt, convinceris, refutaris, et legis
laqueis irretiris. Dic, testis Dei Paule, qui usque ad sanguinem
pro isto testimonio accessisti, et ne falsae doctrinae succumberes,
animam posuisti. Dic: audiat qui convinci formidat; convincatur qui
nec convictus mutatur. Singuli quique, ait, hoc sentite in vobis
quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam
arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 5, 6). Audis
aequalem, audis formam Dei: et tu audes dicere minorem Filium Dei!
Veniat et alius testis, ut in duobus vel tribus confirmetur aequitas
veritatis. Dic et tu, sancte Petre, quid tibi revelaverit: non
caro et sanguis, sed Pater coelestis. Tu es, inquit, Christus
Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16, 7). Et in Epistola sua
ad Gentes secunda: Notam facimus vobis, inquit, Domini nostri
Jesus Christi virtutem, et praescientiam, et magnitudinem. Audis
virtutem, audis magnitudinem, audis praescientiam. In quo,
haeretice, Christum dicis esse minorem? Sed audi adhuc quid adversum
te hic testis et de Filio et de Spiritu sancto dicat. Non voluntate
humana allata est, inquit, prophetia: sed Spiritu sancto acti,
locuti sunt homines Dei. Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo,
sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui subinducent sectas
perditionis, et qui emit eos dominatorem abnegantes (II Petr. I,
16, 21, et II, 1). Vides te validis testimoniis et
demonstrari et convinci. Negantes, inquit, dominatorem esse qui emit
eos. Quem negas dominatorem, nisi Filium quem dicis esse minorem?
Et quis est qui nos emit, nisi qui nos suo sanguine redemit? sed
ingrediatur et tertius testis, ut tres unum verum testimonium dicant
uni Trinitati et trinae divinitati. Dic tu, sancte Joannes, qui
super pectus Salvatoris discumbebas, et videbas supercoelestia
mirabilia verbum Domini : dic et tu, inquam, quid noveris Filium
Dei. In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1): et in epistola sua,
Scimus, inquit, quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis
intellectum, ut sciamus quid verum sit, et simus in vero Filio ejus:
hic est enim verus Deus et vita aeterna (I Joan. V, 20). Tu
autem minorem dicendo Filium, qui est Deus verus, non habes vitam
aeternam. Sed ad confutandam contumaciam perversam haeresis, ad
deglutiendum te, serpens magice factus, non a veritate susceptus,
ipse Pater testimonium dicat de Filio: ut nihil amplius quaeras,
nihil amplius credas. Per Prophetam: Tecum, inquit, principium in
die virtutis tuae. Principium Pater, principium Filius: ergo
Pater et Filius principium sine ullo principio. Tecum principium in
die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum ex utero generavit te
(Psal. CIX, 3): tanquam diceret, ut sancti illuminarentur,
processisti ex me. Nec fuit, dilectissimi, alia causa cur vel ipsa
nomina Patris et Filii et Spiritus sancti sejuncta viderentur, nisi
ut sancti homines instruerentur. Caeterum quod dictum est Moysi ab
ipsa substantia Trinitatis, Ego sum qui sum; et, Sic dices, Qui
est, misit me (Exod. III, 14). Ergo ex utero in
splendoribus sanctorum generatus est Filius. Sed ne hanc generationem
carnaliter vel temporaliter acciperes factam, audi quomodo eum
genuerit. Eructavit, inquit, cor meum Verbum (Psal. XLIV,
2). Joannes testis dicit: In principio erat Verbum. Deus Pater
dicit: Eructavit cor meum Verbum. Habacuc dicit: Ambulavit
Verbum (Habac. III, 5, sec. LXX.) Audis Deum Verbum,
et hoc esse in principio apud Deum, et Deum esse Verbum.
Testimoniorum vox, et ipsius Trinitatis unitas per totum mundum
contra te clamat: et tu velut canis rabidus contra totum mundum
latras. Sed audi adhuc unde plenius convincaris, quod Trinitas unus
Deus sit. Patris vox est per Prophetam ad Filium: In splendoribus
sanctorum ex utero genui te. Patris vox est ad Isaiam prophetam de
Spiritu Sancto: Spiritus sanctus, inquit, a me exiet. Et Filii
vox est in Evangelio ostendens in se Patrem esse, et se in ipso, ubi
ait: Pater in me manens, ipse facit opera (Joan. XIV, 10).
Filii vox est de Spiritu sancto, ostendens quia quomodo procedit ex
Patre, ita ex se ipso, ubi ait discipulis suis post resurrectionem:
Accipite Spiritum sanctum. Et insufflavit in eis, ait
Evangelista, Spiritum sanctum dans eis, ac dicens: Si cui
remiseritis peccata, remittentur illi (Id. XX, 22, 23).
Unde est et illud apostoli Pauli: Si quis Spiritum Christi non
habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Si ergo Filius in
Patre et ex Patre, Spiritus sanctus simul est et in Filio et
Patre; non est sejuncta Trinitas, ubi est perfecta unitas.
Discedat Arianus confusus reus, quia Trinitas unus est Deus.
|
|