SERMO DE TEMPORE BARBARICO


CAPUT PRIMUM.

1. Poenitentiam amplectendam esse, cum Deus propter peccata flagellat. Flagello Dei omnes merito conteri. Admonet Dominus Deus noster, non nos debere negligere nostra peccata, quando talem demonstrat iram suam. Ipse quippe juste punit nocentem, quia nullum invenit poenitentem. Quoties, dilectissimi, intonuerunt atque intonant tubae divinae: Agite poenitentiam; appropinquavit enim ad vos regnum coelorum (Matth. IV, 17)? Et clausis auribus cordis, magis operamur mala, et petimus ut veniant bona. Sed talium judicium justum dicit esse Apostolus. In eo enim ipso quod talia sapiunt qui tales sunt, ex malis operibus posse se bona suscipere, obdurati sunt, poenitentiae locum non requirunt. Merito juste judicati, qui a semetipsis inveniuntur esse damnati. Licet non omnes tangat hic noster sermo, omnes tamen astringit sermo divinus, dicens: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 3). Quomodo omnes, et quomodo non omnes? Quomodo non omnes? Quia sunt multi qui gemunt et dolent ob iniquitates quae fiunt in medio eorum, volentes resistere; sed timore saecularium rerum non audentes, quas adhuc vel adipisci desiderat humana fragilitas, vel amittere formidat infirmitas. Secundum id quod dolent, non omnes: secundum quod rem non timendam timent, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; quia plus aestimatur timor hominis, quam timor Dei, et praeferunt homines res quas acceperunt a Deo ipsi Deo. Ne eas tollat malus homo, contemnitur Deus per quem factus est homo. Vellem vos quidem qui adhuc tales estis, et amore rerum saecularium obligati peccantibus aut parcitis, aut favetis; vellem vos quidem aliquibus exhortationibus admonere, quid cui rei praeponere debeatis: nisi nos fluvius lacrymarum compelleret plangere eos qui peccant, et nolunt agere poenitentiam. Si esset in nobis humanus affectus, si esset compassionis sensus, unius hominis mortem flere, dolere ac plangere deberemus: quibus lacrymis, quo gemitu, quibus planctibus exagitamur, quando aut maximam partem, aut pene totam plangimus civitatem? Aeger est charus, et vena ejus malum renuntiat; omnes qui eum diligunt, aegrotant simul animo. Si eum et in ipsa vicina morte ridere viderint, quemadmodum ab eo omnem spem salutis ablatam sentiunt, eumque adhuc vivum tanquam mortuum merito plangunt? Inter tantas angustias et in ipso fine rerum posita est universa provincia, et quotidie frequentantur spectacula: sanguis hominum quotidie funditur in mundo, et insanientium voces crepitant in circo. O planctus omni tristitia acceptior! o planctus omni moestitia affligens cor! Libet flere. Plangimus enim, dilectissimi, et illos et nos, quia et nos digni sumus qui cum talibus merito flagellemur. Nos enim, cum alios accusamus ; omnes declinavimus, simul inutiles facti sumus, prorsus omnes. Nullus est excusatus; quia talis est judex, ut omnis homo ab illo inveniatur reus. Cum enim Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8 et 9)?

2. Advenit tempus illud quod praedixit Dominus: Putas, cum venerit Filius hominis, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Quis habet fidem? quis credit verbis? Audebit aliquis nostrum assignare sibi fidem, quando audit Dominum dicentem discipulis: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis arbori huic, Eradicare, et plantare in mari; et obaudisset vobis (Id. XVII, 6)? Quis sibi audebit assignare quod faciat omnia quae praecepit Deus? Nemo, prorsus nemo. Praedicamus, et non facimus: auditis, et facere non curatis. Merito omnes sub flagello, et doctor et factor, et auditor et contemptor. Studemus invicem reprehendere, et non studemus opera nostra discutere. Detrahit proximus proximo, detrahit clericus clerico, detrahit laicus laico. Video quidem se invicem accusantes, sed neminem video juste se excusantem. Unusquisque enim, dilectissimi, proprium onus portat. Nolite detrahere alterutrum, fratres, ait apostolus Jacobus. Qui enim detrahit fratri aut judicat fratrem, detrahit legi et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. Unus est enim legislator et judex, qui potest perdere et liberare. Tu autem quis es, qui judicas proximum (Jacobi IV, 11-13)?