CAPUT II.

3. Poenitentia agenda, antequam succidatur arbor. Nec tamen voces detrahentium silentium possunt imponere verbo Dei. Clamat ille per bonos, et per malos: Agite poenitentiam, appropinquavit ad vos regnum Dei. Nolite esse auditores legis tantum, sed factores (Jacobi I, 22). Facite dignos fructus poenitentiae. Ecce enim, ait Evangelista, securis ad radices arborum posita est. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur (Matth. III, 2, 8 et 10). Video, inquit, omnes homines diversas arbores, fructus etiam diversos habentes: sed bonus fructus quaeritur qui pascat, non qui pungat. Sunt enim et arbores spinosae, igni deputatae, merito incendendae, quia in eis nullus fructus est animae. Putatisne, dilectissimi, nos omnes tales sumus, qui in istis malis pro peccatis nostris dimissi sumus? Exacuit agricola ferrum, amputat inutile lignum, abscisum servat incendio concremandum. Hoc nunc agitur a vero agricola. Videntur quidem sibi mali adhuc stare, adhuc florere. Quisquis talis es, quisquis malus es, quisquis corrigi non vis, non te consoletur altitudo tua; quia major te exspectat ruina, ampliorque sustinet flamma. Quia securis haec ad te nondum venit, ideo putas te posse semper stare? cum videas vel audias alias arbores te ampliores cecidisse. Quod te hic agricola differt, ejus est patientiae, ne forte intercedat apud eum locus poenitentiae. Colonus enim ille in Evangelio, qui intercedebat pro arbore, quam dominus eradicare volebat, quod fructum per triennium non haberet, videte quid ait: Domine, dimitte illam et hoc anno; faciam ei fossam, adhibeam cophinum stercoris: si fecerit fructum, bene; sin autem, abscides eam (Luc. XIII, 8, 9). Arbor haec sterilis, genus hominum est non habens fructum poenitentiae. Dominus ejus, conditor ejus est. Intercessor hujus arboris, apostolus Paulus est. Unde probamus? Audi in quadam Epistola sua quemadmodum intercedebat pro talibus: Flecto, inquit, genua mea a. Patrem Domini nostri Jesu Christi, ut det vobis virtutem (Ephes. III, 14, 16). Hoc ergo eis petebat, ut acciperent quod non habebant. Faciam, inquit, ei fossam, adhibeam cophinum stercoris. Fossa locus est humilitatis: cophinus stercoris, lacrymae sunt poenitentis. Quem locum si quis contempserit, amplius sustinebit tormentum, quando illius agricolae acutissimum senserit ferramentum. Agite, mali, poenitentiam; corrigimini, mali, quia vobiscum flagellantur et boni.