|
4. Quare boni cum malis puniantur. Dicet aliquis: Si mali merito
flagellantur, boni quare talia cum malis et a malis patiuntur?
Quare? Quia secundum quemdam modum dicuntur boni; secundum autem
rectum verumque bonum, Nemo bonus, nisi solus Deus (Luc.
XVIII, 19). Ergo et ipsi boni, quicumque sunt boni, non
tales sunt, quales debent esse boni: non enim sunt perfectum bonum;
proficiunt enim de die in diem. Si proficiunt, utique
exercitationibus proficiunt. Nemo se justificet, tanquam jam sit
perfectus. Recedat de medio male justificator pelagianus, confundatur
haereticus arianus: Nemo enim bonus, nisi solus Deus. Quid ergo?
Christus non est Deus? Plane Deus. De ipso quippe dicit
Scriptura divina: Hic est verus Deus, et vita aeterna (I Joan.
V, 20). Quid Spiritus sanctus, non est Deus? Plane Deus.
Unde probamus, quoniam et ipse Deus? Audi in Actibus Apostolorum
Petrum Ananiae fraudatori improperantem: Anania, inquit, cur
implevit satanas cor tuum, mentiri te apud Spiritum sanctum? Non es
mentitus hominibus, sed Deo (Act. V, 3 et 4). Ecce et
Spiritus sanctus Deus. Ergo Trinitas unus est Deus: et verum est
quia nemo bonus, nisi unus Deus. Patientes estote, boni, ut sitis
vere boni: patientes estote usque ad adventum Domini. Tolerate mala
quae patimini a malis cum malis; quia ista tentatio, vestra est
examinatio. Si aurum es, quid times paleam, quid times ignem?
Simul quidem eritis in fornace, sed ignis paleas in cineres vertit,
tibi sordes tollit. Si frumentum es, quid times tribulam? Non
apparebis qualis antea eras in spica, nisi tribula conterendo a te
separaverit paleas. Si oleum es, quid times pressuram preli? Non
declarabitur species tua, nisi etiam pondus lapidis a te separaverit
amurcam. Verumtamen interroget se unaquaeque anima, et videat si
injuste patitur. Proferatur statera justitiae, appendatur amor mundi
cum amore Dei, vide quemadmodum praeponderet amor mundi. Proferatur
speculum Scripturae divinae. Speculum hoc neminem palpat: qualis
es, talem te tibi demonstrat. Intende et vide, et si est aliquid
quod offendat, abi confusus, et redi correctus. Annon confunderis,
et in malis tuis gloriaberis? Eris enim perfectum malum, non
qualecumque bonum. Talis non vis flagellari cum mundo, aut
flagellatus murmuras sub flagello? Serve male, fecisti quod Dominus
jussit? Ne vapulares, ista flagella tibi ante praedixit. Quis
jussit? Dominus jussit, Creator tuus jussit. Quid jussit? Qui
amat, inquit, patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus.
Ecce quid jussit. Aut, Qui amat filium aut filiam plusquam me, non
est me dignus (Matth. X, 37). Ecce quid jussit. Et quis
est, inquit, qui odit patrem aut matrem aut filios? Nec ille illos
odire praecepit: sed vel quantum illos, tantum se diligi jussit.
Plus quidem debueras diligere Creatorem, quam creaturam; sed si non
vales praeferre, saltem vel aequare dignare. Vere filios tuos
diligeres, si Christum filiis praeferres, ipsosque filios ipsi
committeres. Vere filios tuos diligeres, si in ipso illos diligeres,
qui eos tibi dedit ut diligas. An ideo eos videris diligere, quia
eorum voluptatibus faves? Audis blasphemantes, et patienter fers,
Christiane, quod rex Nabuchodonosor alienigena non potuit sustinere,
dicens: Si quis dixerit blasphemiam in Deum Sidrach, Misac et
Abdenago, in interitum erit (Dan. III, 96). Vides
frequentare spectacula, et non revocas. Vides luxuriantes, et non
verberas. Nec potes te talem exhibere patrem, qui paratus sis
indisciplinatos filios vel exhaeredare vel abjicere, cum paratus esse
debueras sicut Abraham etiam filium immolare. Omnis enim qui filiorum
trucidat voluptates, sacrificium tale quale Abraham offert Deo. Sed
dum ista non fiunt, et his moribus depravatis male nutriuntur, qui
isto mundo utuntur, labefit mundus, nec immerito ait propheta:
Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea (Isai. XXIV,
4). Non quiescunt usque nunc murmurare homines, laudare tempora
praeterita, accusare tempora christiana. Magna erant tempora patrum
nostrorum, dicunt: o quam bona tempora habuerunt patres nostri!
|
|