|
5. Vitia quisque in suis castiget et puniat exemplo veterum. Sed
videte quae fecerint patres nostri. Phinees sacrificantem virum idolis
manu propria peremit, ut placaret iram Dei (Num. XXV, 8).
Moyses populum oberrantem, vitulumque fusilem adorantem, ita certa
emendatione coercuit, ut unam tribum e duodecim ad se vocans, quae
sequi voluit Deum, praeceptum eis daret, ut acceptis gladiis in
manibus suis filii percuterent parentes, et parentes occiderent filios
(Exod. XXXII, 26-28). Nullus eos revocavit affectus,
nullus humanitati reservatus est locus; quia timor et amor Dei prae
omni desideriorum carnalium amore ferebatur. Jephte ut hostes diis ac
daemonibus immolantes superaret, unicam filiam in sacrificio dedit
(Judic. XI). Samson cum gentes daemonicolas, virtute quam a
Deo in capite acceperat, diutius bellis contereret atque fatigaret,
seductusque postea per mulierem, oculos simulque virtutem capitis
perdidisset, posteaquam cognovit in opprobrium suum omnes illos
convenisse ad templum idolorum suorum, eosque magnificare deos suos,
quod eis tradiderant acerrimum inimicum suum, cum crescente coma
capitis ejus ei crevisset et virtus, a puero qui sibi ducatum
praebebat, ut sibi manum porrigeret petiit, seque ad illud templum
duci poposcit. Ad quod cum pervenisset, columnas duas, supra quas
totum illud aedificium ferebatur, singulis manibus singulas
apprehendens, ruina se simul et illos voluit opprimi, ne laudes
daemonum in contumeliam Dei sui a quoquam libenter pateretur audiri
(Id. XVI). Daniel ne a rege homine petitionem aliquam
posceret, sed a Deo vivo, qui praestat omnia bona suis, leonibus
jejunantibus in escam datus est ut periret: sed Dominus fidelem servum
suum non deserens, et ipsum intactum reservavit, et per Habacuc
prophetam simul et ipsum et leones pavit (Dan. XIV,
30-40). Quid dicam de tribus pueris, qui cum nollent imaginem
regiam adorare, ignes riserunt? In quibus pueris micans gratia ita
enituit, ut ligati in fornacem mitterentur, deambulantesque
viderentur, os aperientes Deumque laudantes, flammas ad se non
admitterent, sed fugarent: ut secum Filium Dei habere meruissent,
antequam mundo in homine apparuisset; ut esset eorum vindex flamma,
Chaldaeorumque ministros fornax devorans consumeret; producti quoque
de fornace incolumes, populos in se mirabiles redderent, regemque
mutarent, eumque facerent Dei sui adoratorem, quem senserant ante
persecutorem (Id. III). Sed haec omnia faciebat fides, timor
et amor Dei. Oderant isti non solum omnia quae habebant propter
Deum; verum etiam animas suas: et Deus eos hic claros fecit et
aeternae vitae remuneratione ditavit. Quid tale, dilectissimi,
fecimus, imo e contrario quae mala non fecimus? Illi nec minis nec
tormentis conventi daemoniis sacrificaverunt. Annon sacrificavit, qui
imagines idolorum per noctem ludentes, quod Nocturnum vocant,
libentissime spectavit? Sacrificavit, prorsus sacrificavit; et,
quod est pejus, non tauri vel cujuslibet pecoris aliquam victimam, sed
ipsam animam hominis pretiosam. In hoc tam nefando sacrificio non unus
vel pauci accusantur; tota hoc civitas fecit, quae tota consensit.
Nec ab hostibus, nec a barbaris, sed a se ipso omnis homo in anima se
intus occidit videndo, consentiendo, non prohibendo; omnes remansimus
rei: et dum nolumus pacem civitatis turbari perversam, pacem quam
desideramus non accipimus rectam. Contemnimus pacem servare bonorum
morum, et periit pax temporum nostrorum. Discite vel nunc,
dilectissimi, quid cui rei praeponere debeatis. Nolite diligere vitia
in filiis, in amicis, in servis, in omnibus notis. Praeponatur
singularis potestas omni potestati, honorem exhibeamus Caesari tanquam
Caesari, timorem autem Deo. Praeferatur Creator creaturae:
diligamus Deum, quia diligit nos; et in hoc quod sic nos flagellat,
diligit. Quis est enim filius, cui non det disciplinam pater ejus
(Hebr. XII, 6, 7)? Qui sanam considerationem habet, qui
credit Dei verbis, plus metuit ignem aeternum, quam cujuslibet
truculenti barbari ferrum; plus metuit mortem perpetuam, morte
qualibet hic pessima. Irrideant haec infideles, irrideant stulti,
nolint credere nec rebus expertis. Ecce conteruntur, ecce omnia
pereunt, ecce cum ipsis non potest stare mundus quem amaverunt, ecce
ad Deum trahuntur cujus praecepta contempserunt: non enim bona
voluntate pergit, qui blasphemando moritur. Ecce itur: cum illuc
ventum fuerit, quid agitur? Quo itur? per quem abitur? Quis iterum
huc redire cogitur? Finitum est et quod male fecerat, emendare
finitum est. Redite filii, redite; redite, praevaricatores, ad cor
(Isai. XLVI, 8): facite gaudium ex conversione vestra,
corrigantur corda vestra, displiceant vobis opera vestra. Estote
fortes, tribulatio mundi non vos frangat: Dominus in proximo est;
nihil solliciti sitis (Philipp. IV, 5 et 6).
|
|