CAPUT V.

6. Martyrum fortitudo, Perpetuae nominatim et Felicitatis. Habetis virorum fortium magna exempla. Vicerunt martyres mundum: inter quos martyres maribus etiam feminae repertae sunt fortiores. Ante paucos dies natalitia celebravimus martyrum Perpetuae et Felicitatis, et comitum. Et cum tot ibi sint viri, quare istae duae prae omnibus nominantur, nisi quia infirmior sexus aut aequavit, aut superavit virorum fortitudinem? Una earum erat praegnans, alia lactans. Felicitas parturiebat, Perpetua lactabat. Sed tamdiu haec Perpetua lactavit, quamdiu acciperet ab illo pastore simul et patre buccellam lactis: qua accepta dulcedo felicitatis perpetuae eam fecit contemnere filium, spernere patrem, non haerere mundo, perdere animam pro Christo. Felicitas vero, quae sociam habebat Perpetuam, parturiebat et dolebat, objecta bestiis gaudebat potius quam timebat. Quae virtus in feminis! Qualis est gratia, quae cum se infundit, nullum indignum judicat sexum! Gratias gratiae: reparavit enim sexum muliebrem. In opprobrium magnum mulier remanserat; quia ab initio per mulierem peccatum, et propter hanc omnes morimur. Diabolus unam Evam dejecit: sed Christus natus ex virgine, multas feminas exaltavit. Perpetua et Felicitas caput calcaverunt serpentis, quod Eva ad cor suum intus admisit. Illam seduxit falsa promittendo; illas non valuit superare saeviendo: illam decepit in paradisi felicitate; has non potuit adire, nec sub tantorum positas potestate . Illius inter paradisi delicias ruinam gavisus est; harum inter poenas fortitudinis constantiam ipse quodam modo diabolus expavit. Merito sic sunt exaltatae, merito viris vel coaequatae vel praelatae. Quamvis enim in Christo Jesu non sit servus neque liber, non sit masculus neque femina (Galat. III, 28), sed omnes sint unum occurrentes in virum perfectum (Ephes. IV, 13); descendit tamen hoc donum ex magna gratia. Perpetua enim et Felicitas nomina istarum sanctarum feminarum, merces est sanctorum omnium martyrum.