|
7. Patientia Job. Vicit mundum etiam Job ille omnibus
notissimus, toties tentatus, sed minime superatus. Implevit
dominicum praeceptum: contempsit filios, ne blasphemaret, qui dederat
filios. Repulit a se uxorem, quae ei blasphemiam persuadebat, quam
diabolus propterea solam dimiserat quia sibi eam necessariam esse
noverat. Non enim dimiserat marito consolatricem, sed suae
tentationis adjutricem: fecerat eam Evam novam, sed ille non erat
vetus Adam. Existimavit etiam istum sicut illum per mulierem posse
decipere: sed iste spernendo uxorem pessima suggerentem, divinitus
adjutus, etiam ipsum diabolum in illa valuit superare. Fortior fuit
Job in doloribus, quam ille Adam in nemoribus: iste non cessit
tormentis, ille superatus est in deliciis . Videtis, dilectissimi,
quid agat tentatio, quam utiles sint hujus mundi pressurae, et
quemadmodum corrumpant terrenae deliciae. Contempsit Job uxorem,
filios, omnia sua, postea et carnem suam. Plus amavit eum qui
dederat, quam id quod dederat. Usus est quod acceperat, tanquam
bonus viator: possedit, non possessus est. At ubi ea placuit auferre
qui dederat, benedixit, non blasphemavit: Dominus, inquit, dedit,
et Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit
nomen Domini benedictum (Job I, et II). Imitamini talem
virum, imitamini tales filii esse etiam flagellati, ut mereamini
recipi. Flagellat enim omnem filium quem recipit. Disciplinam ejus
sustinete: sicut filios, ita vos aggreditur Deus.
|
|