|
8. Parabola filii prodigi. Latus Christi apertum, ut omnes per
illud intrent. Quod probat ille filius junior in Evangelio positus,
qui disciplinam paternam contempsit, substantiam suam in meretricibus
erogavit, porcos pavit, fame contritus est, siliquis porcorum ventrem
suum implere non potuit: tandem aliquando reversus est ad se, et
invenit se qui perdiderat se. In mentem ei venit quod multi mercenarii
patris sui abundarent panibus, ipse vero fame periret. Statim
surrexit, ad patrem recurrit, non se filium, sed tanquam unum ex
servis computari rogavit. Inclinatur humilitas, excitatur
misericordia: voces filii poenitentis concutiunt paterna viscera.
Dicit se filius indignum, ut ille eum judicet dignum; rogat ut in
numero servorum jubeatur suscipi: et pater ei primam illam stolam jubet
afferri, mactat vitulum saginatum, chorum congregat, advocat amicos,
facit epulum magnum. Quare? Quia hic filius meus, inquit, mortuus
fuerat, et revixit; perierat, et inventus est. Hanc similitudinem
Dominus in Evangelio proposuit, quam ipse exposuit, dicens tale
gaudium fieri in coelo super peccatore poenitentiam agente. Nunc vero
quoniam tempus est exhortari omnes ad poenitentiam, ut filii errantes
revertantur, eisque convivium a patre saginati vituli praeparetur,
etiam nos, dilectissimi, parati simus huic convivio tanquam amici ac
domestici interesse: maxime quia cum isto patrefamilias ad mensam ejus
quotidie accedentes, non nos jam dignatur vocare servos, sed amicos.
Percurramus, si placet, ipsam parabolam a Domino in Evangelio
propositam, in qua nobis et affectum patris demonstravit pium, et
filii perditi indicavit reditum, filiique majoris qui de paterna domo
non discesserat, commotum retulit animum. Hoc quippe habet textus
ipsius lectionis. Veniens, ait, filius ejus primogenitus de agro,
cum audiret symphoniam, interrogavit servos quidnam illud esset: eique
dixerunt, Frater tuus reversus est, et occidit illi pater tuus
vitulum saginatum, eo quod salvum illum susceperit. Et indignatus
noluit introire. Egressus est autem ad illum pater suus, ut eum
introduceret. Improperavitque illi patri suo, quod laborasset semper
cum illo, et nunquam illi talia exhibuisset: at ubi venisset filius
ille, qui omnem substantiam paternam male consumpserat, occidisset
illi vitulum saginatum. Et reddit pater rationem facti sui,
consolaturque filium suum secum permanentem, de domo non discedentem,
et dicit illi, Fili, tu meus es, et mecum es semper, et omnia mea
tua sunt: verumtamen oportuit nos ista facere, quoniam frater tuus
mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Luc. XV,
11-32). Non vacat haec talis a Domino propositio. Donet
itaque nobis qui ista proposuit, ut demonstremus ab ipso fuisse
impletum hoc, quod per quamdam similitudinem nos quodam modo excitavit
ad aliquid inquirendum. Affectum paternum exhibuisse suis Dominum
nostrum Jesum Christum, nullus ambigit christianus. Illud magis
requiramus, qui sit filius junior, qui prodige vivens substantiam
paternam dissipavit, et qui sit filius primogenitus qui indignatus quod
filio perdito redeunti vitulus saginatus occisus sit, intrare
noluerit. Quis est iste filius perditus, qui omnem substantiam
paternam in meretricibus erogavit, nisi ille latro qui substantiam
animae a Deo sibi datam per scelera diffluendo etiam in cruce
pependit? Porcos pavit, quando daemonum voluptates suis factis
implevit. Fortasse illos porcos pavit, quos petierat diabolus a
Domino, dicens: Jube nos intrare in gregem porcorum (Matth.
VIII, 31). Fame contritus est, quia panem verbi Dei non
inveniebat. Siliquis cupiebat saturare ventrem suum, quando tortuosis
cogitationibus replebat animam suam. Sed revertatur ad se, videat se
latro in cruce pendentem, concurrat ad patrem, dicat pendens in
cruce: Domine, memento mei dum veneris in regnum tuum. Domine,
memento mei; non sum dignus vocari filius tuus, suscipe me tanquam
unum ex servis. Domine, memento mei. Latro enim sua attendens
merita de se ipso diffidebat: sed Dominus, tanquam pius pater,
latroni quasi filio quod desperaverat offerebat. Proferat huic pater
stolam illam primam, induat filium immortalitate, quem secum videt in
cruce pendentem, introducat eum in domum: dicat Christus latroni,
Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII,
42, 43). Mactet vitulum saginatum, hominem illum susceptum,
etiam pro latronibus crucifixum: advocet amicos suos discipulos quibus
dicebat, Si feceritis quae mando vobis, jam vos non dicam servos,
sed amicos (Joan. XV, 14 et 15). Praeparetur illud
convivium coeleste, astet ille chorus Angelorum, suaviter declamans:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis
(Luc. II, 14). Veniat et primogenitus filius ille, et nolit
intrare. Quis est iste filius primogenitus qui noluit intrare, nisi
ille primus Apostolorum Petrus, qui ad interrogationem unius ancillae
in atrio sacerdotis ter Dominum ausus est negare? Dixisti quidem, o
Petre, tanquam patri tuo Christo, Ego tecum laboravi: quando
dicebas Salvatori, Tecum sum usque ad mortem (Matth. XXVI,
69-74, 35); animam meam pro te ponam (Joan. XIII,
37). Ubi est quod promisisti? Interrogaris semel, et negas:
secundo interrogaris, et negas; tertio, et negas. Non vis ad
convivium intrare, ideo ausus es ter Dominum negare. Ubi est,
Animam meam pro te ponam? Ter negantem non terruit ungula, sed una
oppressit muliercula. Certe, Tecum sum usque ad mortem. Vide,
vide igitur, Petre, quantum de te antea praesumpseris: ecce nunc ter
negando, gallo teste convinceris. Sed egrediatur pater ad
primogenitum filium nolentem intrare: dicat Christus Petro, Intra
in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Respiciat
negantem, et faciat confessorem: compungat flentem, faciat amatorem.
Exhortetur eum paterna voce: Fili, inquit, tu meus es: Tu es
Petrus; etsi me negasti, meus es. Tu es Petrus, et super hanc
petram aedificabo Ecclesiam meam. Tu meus es, et omnia mea tua
sunt: Tibi dabo claves regni coelorum (Id. XVI, 18, 19).
Apud te, Petre, sunt claves: dignare jam ad convivium intrare.
Oportebat haec fieri, quoniam frater tuus latro mortuus erat, et
revixit; perierat, et inventus est. Si Petrus antequam Christus
pro omnibus crucifigeretur, regni coelorum claves accepit; qua illuc
introivit latro ille jam non reus, nisi per latus quod aperuit
Judaeus?
9. Et nunc veniant omnes quicumque amant paradisum, locum quietis,
locum securitatis, locum perpetuae felicitatis, locum in quo non
pertimescas barbarum, in quo nullum patiaris adversarium, nullum
habeas inimicum: venite omnes, intrate omnes; est qua intrare
possitis , patet latus. Ostendit enim ille latro quo debeant omnes
intrare, neminem suo exemplo docuit desperare.
|
|