|
De cavenda ariana haeresi.---Contendite, ait Dominus, intrare
per angustam portam (Luc. XIII, 24). Quid angustius illo
foramine, quod unus e militibus percutiendo latus crucifixi aperuit?
et tamen per has angustias pene jam totus mundus intravit. Venite, et
vos Judaei, vocat vos quem crucifixistis Filius Dei. Contendite
intrare per angustam portam: per hanc enim introierunt patres vestri.
Illi qui ut crucifigeretur clamaverunt, qui in ligno suspensum
viderunt, qui irriserunt, qui caput agitaverunt, per istas tamen
angustias introierunt. Non enim inaniter clamabat ille pendens in
cruce: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Id.
XXIII, 34). Per has ergo, ut dixi, angustias, per angustam
portam lateris Christi ingressus est latro mutatus, poenitens
Judaeus, conversus omnis paganus, et ab eo exiit foras malus
haereticus arianus. Exiit, quoniam non erat de numero permanentium.
De illis enim erat, de quibus Joannes dicit: Ex nobis exierunt,
sed non erant ex nobis: si enim ex nobis essent, mansissent utique
nobiscum (I Joan. II, 19). O haeretice ariane, agnoscit
latro in cruce pendentem, ipsi inimici Judaei expaverunt resurgentem,
et vos male tractatis in coelo regnantem!
10. Cavete, dilectissimi, arianam pestem; non vos separent a
Christo terrena promittendo, propter tunicam non vos exspolient fide.
Membra Christi, servate unitatem atque integritatem unius tunicae,
quam nec persecutores Christi ausi sunt scindere. Nolite injurias
irrogare capiti vestro: pro vobis ille mortuus est, ne vos
moreremini. Quem Christus per Baptismum vivificavit, quare eum
arianus rebaptizando occidit? Erubesce, erubesce, haeretice.
Negavit Petrus, et reversus est, et flendo delevit quod timore
negavit. Christum in suis persecutus est Paulus, sed ad ejus vocem
cecidit et surrexit. Aliter cecidit, aliter surrexit: cecidit
persecutor, erectus est praedicator. In Christianis Christum
persecuti sunt reges: sed multum eis praestiterunt, quando membra ad
caput suum velociter transierunt. Nemo talia damna, qualia tu,
ingerit Christo: animas enim multorum cupis interficere, pro quibus
Christus in carne venit occidi. Erubesce, erubesce, haeretice.
Quid iteras quod semel datur? In membris suis jam intus est
Christus, noli in istis ipsum velle rebaptizare? Semel enim pro
omnibus cum Joanne in aquam dignatus est ipse descendere (Matth.
III, 16). Redemit Christus animas, custodite quod ille
redemit. Integro Christo integrum assignate praedium. Nemo
invadat, nemo invasori consentiat: characterem dominicum nullus
abstergat, titulos Christi nemo deponat. Reddituri estis rationem
Domino regi, boni servi, data est vobis occasio bene operandi.
Abundant peregrini, captivi, exspoliati. Facite vobis amicos ex
mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna
(Luc. XVI, 9).
|
|