|
1. Incarnationis mysterium sapientibus mundi absconditum. Natalis
Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, quo Veritas de terra
orta est, et dies ex die in nostrum natus est diem, anniversario
reditu nobis hodie celebrandus illuxit: exsultemus et jucundemur in
eo. Quid enim nobis praestiterit tantae sublimitatis humilitas, fides
habet Christianorum, remotum est a cordibus impiorum; quoniam
abscondit Deus haec a sapientibus et prudentibus, et revelavit ea
parvulis (Matth. XI, 25). Teneant ergo humiles humilitatem
Dei: ut in hoc tanto adjumento, tanquam in infirmitatis suae
jumento, perveniant ad altitudinem Dei. Sapientes autem illi et
prudentes, dum alta Dei quaerunt, et humilia non credunt, ista
praetermittentes, et propter hoc nec ad illa pervenientes; inanes et
leves, inflati et elati, et tanquam inter coelum et terram in ventoso
medio pependerunt. Sunt enim sapientes et prudentes, sed hujus
mundi, non illius a quo factus est mundus. Nam si esset in eis vera
sapientia, quae Dei est et Deus est, intelligerent a Deo carnem
potuisse suscipi, nec eum in carnem potuisse mutari: intelligerent eum
assumpsisse quod non erat, et permansisse quod erat; et in homine ad
nos venisse, et a Patre non recessisse; et id eum perseverasse quod
est, et nobis apparuisse quod sumus; et corpori infantili potentiam
esse inditam, et mundanae moli non esse subtractam. Cujus opus est
apud Patrem manentis mundus universus, hujus opus est ad nos venientis
Virginis partus. Dedit quippe indicium majestatis ejus Virgo mater,
quam virgo ante conceptum, tam virgo post partum; a viro praegnans
inventa, non facta: gravida masculo, sine masculo: felicior atque
mirabilior fecunditate addita, integritate non perdita. Hoc tam
grande miraculum malunt illi fictum putare, quam factum. Ita in
Christo homine et Deo, credere quoniam non possunt humana,
contemnunt; quoniam non possunt contemnere divina, non credunt.
Nobis autem quanto illis abjectius, tanto sit gratius in humilitate
Dei hominis corpus: et quanto illis est impossibilior, tanto sit
divinior in hominis nativitate virginis partus.
2. Natalis Christi cunctis laetitiae causa. Proinde Natalem
Domini frequentia et festivitate debita celebremus. Exsultent viri,
exsultent feminae: Christus vir est natus, ex femina est natus; et
uterque sexus est honoratus. Jam ergo ad secundum hominem transeat,
qui in primo fuerat ante damnatus. Mortem nobis persuaserat femina:
vitam nobis peperit femina. Nata est similitudo carnis peccati
(Rom. VIII, 3), qua mundaretur caro peccati. Non itaque
caro culpetur, sed ut natura vivat, culpa moriatur: quia sine culpa
natus est, in quo is qui in culpa fuerat, renascatur. Exsultate,
pueri sancti, qui Christum praecipue sequendum elegistis, qui
conjugia non quaesistis. Non ad vos per conjugium venit, quem
sequendum invenistis; ut donaret vobis contemnere per quod venistis.
Vos enim venistis per carnales nuptias, sine quibus ille spirituales
venit ad nuptias: et vobis dedit spernere nuptias, quos praecipue
vocavit ad nuptias. Ergo unde nati estis, non quaesistis; quia eum
qui non ita natus est, plus quam caeteri dilexistis. Exsultate,
virgines sanctae: Virgo vobis peperit, cui sine corruptione nubatis;
quae nec concipiendo, nec pariendo potestis perdere quod amatis.
Exsultate, justi: Natalis est Justificatoris. Exsultate, debiles
et aegroti: Natalis est Salvatoris. Exsultate, captivi: Natalis
est Redemptoris. Exsultent servi: Natalis est dominantis.
Exsultent liberi: Natalis est liberantis. Exsultent omnes
Christiani: Natalis est Christi.
3. Nativitas Christi duplex. Admiranda in Deo infante. Hic de
matre natus istum diem saeculis commendavit, qui de Patre natus
saecula cuncta creavit. Nec illa nativitas ullam habere potuit
matrem, nec ista quaesivit hominem patrem. Denique natus est
Christus et de patre, et de matre; et sine patre, et sine matre: de
patre Deus, de matre homo; sine matre Deus, sine patre homo.
Generationem ergo ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8): sive
illam sine tempore, sive istam sine semine; illam sine initio, istam
sine exemplo; illam quae nunquam non fuit, istam quae nec antea nec
postea fuit; illam quae non habet finem, istam quae initium illic
habet, ubi finem ?
Merito ergo Prophetae nuntiaverunt nasciturum, coeli vero atque
Angeli natum. Jacebat in praesepio continens mundum: et infans erat
et Verbum. Quem coeli non capiunt, unius feminae sinus ferebat.
Illa regem nostrum regebat; in quo sumus, illa portabat; panem
nostrum illa lactabat. O manifesta infirmitas, et mira humilitas, in
qua sic latuit tota divinitas ! Matrem cui subjacebat infantia,
regebat potentia; et cujus ubera sugebat, eam veritate pascebat.
Perficiat in nobis sua munera, qui sumere non abhorruit etiam nostra
primordia: et ipse faciat nos Dei filios, qui propter nos fieri
voluit hominis filius.
|
|