|
1. Angelorum vocem, per quam Dominus Jesus Christus natus
Virginis partu, pastoribus nuntiatus est, cum Evangelium legeretur,
audivimus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae
voluntatis (Luc. II, 14). Festa vox et gratulatoria, non uni
feminae, cujus uterus prolem ediderat; sed generi humano, cui Virgo
pepererat Salvatorem. Dignum enim erat, et hoc prorsus decebat, ut
ei fetae quae Dominum coeli et terrae procreaverat, et post editum
fetum integra manserat, non mulierculae humanis solemnitatibus, sed
Angeli divinis laudibus, fetalia celebrarent. Dicamus ergo et nos,
et quanta possumus cum exsultatione dicamus, qui non pecorum pastoribus
eum natum nuntiamus, sed ejus Natalitia cum ejus ovibus celebramus:
dicamus, inquam, et nos fideli corde, devota voce, Gloria in
excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Et haec
verba divina, has Dei laudes, hoc angelicum gaudium, quanta valemus
consideratione perspectum, fide et spe et charitate meditemur. Sicut
enim credimus et speramus et desideramus, erimus et nos gloria in
excelsis Deo, cum resurgente corpore spirituali rapti fuerimus in
nubibus obviam Christo: si modo cum in terra sumus, pacem cum bona
voluntate sectemur. In excelsis quippe vita, quia ibi regio vivorum;
et ibi dies boni, ubi Dominus idem ipse est, et anni ejus non
deficiunt. Quisquis autem vult vitam, et diligit videre dies bonos,
cohibeat linguam suam a malo, et labia ejus non loquantur dolum;
declinet a malo, et faciat bonum: et ita sit homo bonae voluntatis.
Et quaerat pacem, ac sequatur eam (Psal. XXXIII,
13-15): quia in terra pax hominibus bonae voluntatis.
2. Quod si dicis, o homo, Ecce velle adjacet mihi, perficere
autem bonum non invenio; et condelectaris legi Dei secundum interiorem
hominem, vides autem aliam legem in membris tuis repugnantem legi
mentis tuae, et captivum te ducentem in lege peccati quae est in
membris tuis: persiste in bona voluntate, et exclama quod sequitur,
Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia
Dei, per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII,
18-25). Ipse est enim pax in terra hominibus bonae voluntatis,
post bellum in quo caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus
adversus carnem; ut non quae vultis illa faciatis (Galat. V,
17): quoniam ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes.
II, 14). Persistat igitur bona voluntas adversus concupiscentias
malas, et persistens imploret auxilium gratiae Dei, per Jesum
Christum Dominum nostrum. Repugnatur illi a lege membrorum
carnalium, et ecce jam etiam captivatur: imploret auxilium, non fidat
viribus suis; et saltem fessa, non dedignetur esse confessa. Aderit
enim qui dixit eis quos jam videbat credentes in eum: Si permanseritis
in verbo meo, vere discipuli mei eritis; et cognoscetis veritatem, et
veritas liberabit vos (Joan. VIII, 31 et 32). Aderit et
liberabit veritas de corpore mortis hujus. Ideo quippe Veritas,
cujus Natalitia celebramus, de terra orta est (Psal. LXXXIV,
12), ut sit pax in terra hominibus bonae voluntatis. Nam quis
idoneus est velle et posse, nisi inspirando adjuvet ut possimus, qui
vocando praestitit ut velimus? Quia ubique misericordia ejus praevenit
nos, ut vocaremur qui nolebamus, et ut impetremus posse quod
volumus. Dicamus ergo ei: Juravi, et statui custodire judicia
justitiae tuae. Statui quidem, et quia imperasti, promisi
obedientiam: sed quoniam video aliam legem in membris meis repugnantem
legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in
membris meis; humiliatus sum usquequaque, Domine, vivifica me
secundum verbum tuum. Ecce velle adjacet mihi: ergo voluntaria oris
mei approba, Domine (Psal. CXVIII, 106-108); ut
fiat pax in terra hominibus bonae voluntatis. Dicamus ista, et si qua
alia suggerit pietas, sanctis instructa lectionibus: ut nati ex
Virgine Domini celebritatem non inaniter frequentemus, inchoati bona
voluntate, perficiendi plenissima charitate ; quae et diffunditur in
cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui
datus est nobis (Rom. V, 5).
|
|