|
1. Nativitas Christi duplex. Dies nativitatis Christi et
Joannis. Audite, filii lucis, adoptati in regnum Dei; fratres
charissimi, audite; audite, et exsultate, justi, in Domino, ut
vos rectos possit decere laudatio (Psal. XXXII, 1). Audite
quod nostis, recolite quod audistis, amate quod creditis, praedicate
quod amatis. Sicut anniversarium celebramus hunc diem, sic huic diei
debitum exspectate sermonem. Natus est Christus, Deus de Patre,
homo de matre. De Patris immortalitate, de matris virginitate. De
Patre sine matre, de matre sine patre. De Patre sine tempore, de
matre sine semine. De Patre principium vitae, de matre finis
mortis. De Patre ordinans omnem diem, de matre consecrans istum diem
.
Praemisit enim hominem Joannem, qui tunc nasceretur, cum dies
inciperent minui: et natus est ipse, cum dies inciperent crescere, ut
ex hoc praefiguraretur quod ait idem Joannes, Illum oportet
crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Debet enim vita
humana in se deficere, in Christo proficere; ut qui vivunt, jam non
sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est et resurrexit (II
Cor. V, 15): et dicat unusquisque nostrum quod dicit
Apostolus, Vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus
(Galat. II, 20). Illum enim oportet crescere, me autem
minui.
2. Verbum Angelorum in coelis, et hominum in praesepio cibus.
Laudant eum condigne omnes Angeli ejus, quorum cibus aeternus est,
incorruptibili eos sagina vivificans; quia Verbum Dei est, cujus
vita vivunt, cujus aeternitate semper vivunt, cujus bonitate semper
beate vivunt. Illi eum condigne laudant, Deum apud Deum, et dant
gloriam in excelsis Deo. Nos autem plebs ejus et oves manuum ejus
(Psal. XCIV, 7), pro modulo infirmitatis nostrae pacem per
bonam voluntatem reconciliati mereamur. Ipsorum enim Angelorum vere
hodierna vox est, quam nato nobis Salvatore exsultando fuderunt:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis
(Luc. II, 14). Laudant ergo illi competenter, laudemus et
nos obedienter. Sunt illi nuntii ejus, sumus et nos pecora ejus.
Implevit in coelo mensam ipsorum, implevit in terra praesepe nostrum.
Plenitudo enim mensae ipsorum est, quia in principio erat Verbum, et
Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Plenitudo praesepii
nostri est, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 1, 14). Ut enim panem Angelorum manducaret homo,
creator Angelorum factus est homo. Illi laudant vivendo, nos
credendo: illi fruendo, nos petendo: illi capiendo, nos quaerendo:
illi intrando, nos pulsando.
3. Verbi visione post hanc vitam satiabimur. Quis enim hominum
omnes thesauros sapientiae et scientiae noverit in Christo occultos,
atque in paupertate carnis ejus absconditos? Quia propter nos pauper
factus est, cum dives esset, ut illius paupertate ditaremur (II
Cor. VIII, 9). Cum enim mortalitatem assumeret, mortemque
consumeret, in paupertate se ostendit: sed divitias dilatas promisit,
non ablatas amisit. Quam multa multitudo dulcedinis ejus, quam
abscondit timentibus se, perficit autem sperantibus in se (Psal.
XXX, 20)! Ex parte enim scimus, donec veniat quod perfectum
est. Cui capiendo ut idonei praestaremur, ille aequalis Patri in
forma Dei, in forma servi factus similis nobis, reformat nos ad
similitudinem Dei: et factus filius hominis unicus Filius Dei,
multos filios hominum facit filios Dei; et nutritos servos per
visibilem formam servi, perficit liberos ad videndam formam Dei.
Filii enim Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Et scimus
quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est (I Joan. III, 2). Nam qui sunt illi sapientiae
scientiaeque thesauri, quae illae divitiae divinae, nisi quia
sufficiunt nobis? Et quae illa multitudo dulcedinis, nisi quia satiat
nos? Ostende ergo nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV,
8). Et in quodam psalmo quidam ex nobis, vel in nobis, vel pro
nobis, ait illi: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua (Psal.
XVI, 15). Ipse autem et Pater unum sunt (Joan. X,
30): et qui ipsum videt, videt et Patrem (Id. XIV, 9).
Ergo Dominus virtutum, ipse est rex gloriae (Psal. XXIII,
10). Convertens nos, ostendet nobis faciem suam; et salvi erimus
(Psal. LXXIX, 4), et satiabimur, et sufficiet nobis.
4. Conclusio. Dicat itaque illi cor nostrum: Quaesivi vultum
tuum; vultum tuum, Domine, requiram; ne avertas faciem tuam a me
(Psal. XXVI, 8, 9). Et respondeat ipse cordi nostro: Qui
diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a
Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam me ipsum illi (Joan.
XIV, 21). Videbant utique eum oculis illi quibus hoc dicebat,
et sonum vocis ejus auribus audiebant, et humano corde hominem
cogitabant: sed quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, eumdem ipsum se promittebat ostendere diligentibus se
(I Cor. II, 9). Quod donec fiat, donec ostendat nobis quod
sufficiat nobis, donec eum fontem vitae potemus et satiemur; interim
dum ambulantes per fidem peregrinamur ab eo, dum esurimus et sitimus
justitiam, et formae Dei pulchritudinem ineffabili ardore
desideramus, formae servi Natalem devoto obsequio celebremus. Nondum
contemplari possumus quod genitus est ante luciferum a Patre,
frequentemus quod nocturnis horis est natus ex virgine. Nondum
capimus, quod ante solem permanet nomen ejus (Psal. LXXI,
17), agnoscamus in sole positum tabernaculum ejus. Nondum
contuemur Unicum permanentem in Patre suo, recordemur sponsum
procedentem de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Nondum idonei
sumus convivio Patris nostri, agnoscamus praesepe Domini nostri Jesu
Christi.
|
|