|
1. Nativitas Christi duplex, utraque inenarrabilis. Filius Dei
idemque filius hominis Dominus noster Jesus Christus, sine matre de
Patre natus, creavit omnem diem; sine patre de matre natus,
consecravit hunc diem; divina nativitate invisibilis, humana
visibilis, utraque mirabilis. Proinde quod de illo propheta
praedixit, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII,
8)? de qua potius dictum sit, judicare difficile est; utrum de illa
ubi nunquam non natus coaeternum habet Patrem, an de ista ubi
aliquando natus, in qua fieret, jam fecerat matrem: utrum de illa ubi
semper natus est, qui semper erat; quis enim enarrabit quomodo natum
sit lumen de lumine, et unum lumen utrumque sit? quomodo natus sit
Deus de Deo, nec deorum numerus creverit? quomodo velut de re
transacta dicatur quod natus est, cum tempus in illa nativitate nec
transierit, quo praeterita esset; nec praecesserit, quo futura
esset; nec praesens fuerit, quasi adhuc fieret, et perfecta non
esset? Hanc ergo generationem quis enarrabit; cum id quod enarrandum
est supra tempora maneat, sermo autem enarrantis in tempore transeat?
Istam quoque ex virgine generationem quis enarrabit, cujus conceptus
in carne non carnaliter factus, cujus ortus ex carne ubertatem
nutrienti attulit, integritatem parienti non abstulit? Quamlibet
itaque earum, sive utramque generationem ejus quis enarrabit?
2. Christus virginis filius, virginis sponsus. Hic est Dominus
Deus noster, hic est mediator Dei et hominum homo Salvator noster,
qui natus de Patre creavit et matrem; creatus de matre glorificavit et
Patrem: sine femineo partu unicus Patri, sine virili complexu unicus
matri. Hic est speciosus forma prae filiis hominum (Psal.
XLIV, 3), sanctae filius Mariae, sanctae sponsus Ecclesiae,
quam suae genitrici similem reddidit: nam et nobis eam matrem fecit,
et virginem sibi custodit. Ad hanc quippe dicit Apostolus: Aptavi
vos uni viro, virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI,
2). De qua rursus dicit, matrem nostram non ancillam, sed
liberam, cujus multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum
(Galat. IV, 26 et 27). Est ergo et Ecclesiae, sicut
Mariae, perpetua integritas, et incorrupta fecunditas. Quod enim
illa meruit in carne, haec servavit in mente: nisi quod illa peperit
unum, haec parit multos, in unum congregandos per unum.
3. Cur Christus in carne venit. Hic est ergo dies quo venit in
mundum, per quem factus est mundus; quo carne factus est praesens,
virtute nunquam absens: quia in hoc mundo erat, et in sua venit. In
mundo erat, sed mundum latebat: quia lux lucebat in tenebris, et eam
tenebrae non comprehendebant (Joan. I, 10, 11, 5). Venit
ergo in carne, carnis vitia mundaturus. Venit in medicinali terra,
unde curaret interiores oculos nostros, quos exterior nostra
excaecaverat terra: ut eis sanatis, qui fuimus antea tenebrae, lux
efficiamur in Domino (Ephes. V, 8); et non jam lux in tenebris
luceat praesens absentibus, sed appareat certa cernentibus. Ad hoc
processit sponsus de thalamo suo, et exsultavit ut gigas ad currendam
viam (Psal. XVIII, 6). Speciosus ut sponsus, fortis ut
gigas, amabilis et terribilis, severus et serenus, pulcher bonis,
asper malis, manens in sinu Patris, implevit uterum matris. In quo
thalamo, id est, Virginis utero, natura divina sibi copulavit
humanam: ubi Verbum caro factum est pro nobis, ut a matre procedens,
habitaret in nobis (Joan. I, 14); ut ad Patrem praecedens,
ubi habitemus praeparet nobis. Hunc ergo diem laeti solemniter
celebremus; et aeternum diem, per eum qui nobis aeternus in tempore
natus est, fideliter exoptemus.
|
|