SERMO CXCVI. In Natali Domini, XIII.

1. Christi nativitates duae sunt. Filius sine initio semper genitus a Patre. Hodiernus dies Natalis Domini nostri Jesu Christi nobis festus illuxit. Natalis dies, quo natus est dies. Et ideo hodie, quia ex hodierno crescit dies. Nativitates Domini nostri Jesu Christi, duae sunt; una divina, altera humana: ambae mirabiles; illa sine femina matre, ista sine viro patre. Quod ait sanctus Isaias propheta, Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? ad ambas generationes referri potest. Quis digne enarret generantem Deum ? Quis digne enarret virginis partum? Illud sine die, hoc certo die: utrumque sine humana aestimatione, et cum magna admiratione. Illam primam attendite generationem: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Cujus Verbum! Ipsius Patris. Quod Verbum? Ipse Filius. Nunquam Pater sine Filio. Et tamen qui nunquam sine Filio, genuit Filium. Et genuit, et non coepit. Sine initio generato nullum est initium. Et tamen Filius, et tamen genitus. Dicturus est homo: Quomodo genitus, et non habet initium? Si genitus, habet initium: si non habet initium, quomodo genitus? Quomodo, nescio. Quaeris ab homine quomodo sit genitus Deus? Interrogatione tua laboro; sed Prophetam appello: Generationem ejus quis enarrabit? Veni mecum ad istam generationem humanam, veni mecum ad istam, in qua se ipsum exinanivit formam servi accipiens: si forte vel ipsam capere possimus, si forte vel de ipsa aliquid loqui valeamus. Etenim quis capiat, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Quis hoc capiat? quis hoc digne cogitet? Cujus mens hoc audeat perscrutari? Cujus lingua audeat pronuntiare? Cujus valeat cogitatio capere? Interim hoc omittamus: multum est ad nos. Ut autem non multum esset ad nos, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus (Philipp. II, 6, 7). Ubi? In virgine Maria. Inde ergo aliquid loquamur, si forte possumus. Angelus nuntiat, virgo audit, credit, et concipit. Fides in mente, Christus in ventre. Virgo concepit, miramini: virgo peperit, plus miramini: post partum, virgo permansit. Generationem ergo istam quis enarrabit?

2. Tres vitae, conjugalis, vidualis, et virginalis, Christo attestantur. Dico quod vos delectet, charissimi. Tres vitae sunt in Ecclesia membrorum Christi: conjugalis, vidualis, virginalis. Quia ipsae vitae, ipsae pudicitiae futurae erant in sanctis membris Christi; omnes istae vitae tres attestatae sunt Christum. Prima, conjugalis: quando Maria virgo concepit, Elisabeth uxor Zachariae et ipsa conceperat; hujus Judicis praeconem ferebat in utero. Venit ad eam sancta Maria, tanquam ad cognatam suam salutandam. Exsultavit infans in utero Elisabeth. Ille exsultavit, illa prophetavit. Habes attestantem pudicitiam conjugalem. Ubi vidualis? In Anna. Audistis modo cum Evangelium legeretur, quod esset sancta prophetissa vidua octoginta et quatuor annorum, quae septem annis vixerat cum viro suo; frequentans templum Domini, serviens in orationibus nocte et die. Et ipsa vidua agnovit Christum. Vidit parvum, agnovit magnum. Et ipsa attestata est. Habes et in ista vitam vidualem. In Maria, virginalem (Luc. I et II). Eligat sibi quisque de istis tribus quam voluerit. Qui praeter istas esse voluerit, in membris Christi esse non disponit. Non dicant conjugatae: Nos ad Christum non pertinemus. Habuerunt maritos sanctae feminae. Non se extollant virgines. Quanto magnae sunt, humilient se in omnibus (Eccli. III, 20). Omnia exempla salutis proposita sunt ante oculos nostros. Nemo exorbitet. Nemo praeter uxorem: melius sine uxore. Si pudicitiam conjugalem quaeris; habes Susannam: si vidualem; habes Annam: si virginalem; habes Mariam.

3. Deus nostri causa infans. Dominus Jesus homo esse voluit propter nos. Non vilescat misericordia: jacet in terra Sapientia. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. O cibus et panis Angelorum: de te implentur Angeli, de te satiantur, et non fastidiunt; de te vivunt, de te sapiunt, de te beati sunt. Ubi es propter me? In diversorio angusto, in pannis, in praesepio. Propter quem? Qui regit sidera, sugit ubera: implet Angelos, fatur in sinu Patris, tacet in sinu matris. Sed locuturus est competente aetate, impleturus Evangelium nobis. Propter nos passurus, propter nos moriturus, ad exemplum praemii nostri resurrecturus, ante oculos discipulorum in coelum ascensurus, ad judicium de coelo venturus. Ecce qui in praesepi jacebat, diminutus est, sed non perdidit se: accepit quod non erat, sed mansit quod erat. Ecce habemus infantem Christum, crescamus cum illo.

4. Calendarum Januariarum solemnitas superstitiosa. Satis haec sint Charitati vestrae. Quia multos hic video propter solemnitatem, oportet ut dicam. Calendae Januariae venturae sunt. Christiani estis omnes; Deo propitio, christiana est civitas. Duo genera hominum hic sunt, Christiani et Judaei. Non fiant illa quae odit Deus: per lusum iniquitas, per jocum improbitas. Non sibi faciant homines judices, ne veniant in manus veri Judicis. Audite, Christiani estis, membra Christi estis. Cogitate quid estis, cogitate quanti empti estis. Postremo si vultis scire quid facitis: ego eis dico, qui faciunt. Nolite ad injuriam vestram referre, quibus ista displicent: eis dico qui faciunt, et quibus placent. Vultis nosse quid facitis, et qualem tristitiam nobis ingeritis? Faciunt illud Judaei ? Vel sic erubescite, ne fiat. Natali Joannis, id est ante sex menses (tot enim menses inter se habent praeco et Judex), de solemnitate superstitiosa pagana, Christiani ad mare veniebant et ibi se baptizabant. Absens eram: sed, sicut comperi, per disciplinam Christianorum presbyteri permoti, quibusdam dignam et ecclesiasticam disciplinam dederunt. Murmuraverunt inde homines, et dixerunt quidam: Quantum erat ut indicaretur nobis? Si ante praemoneremur, non faceremus. Ipsi praemonuissent presbyteri, non fecissemus. Ecce episcopus praemonet; moneo, praedico, denuntio. Audiatur episcopus jubens, audiatur episcopus monens, audiatur episcopus rogans, audiatur episcopus adjurans. Adjuro per ipsum qui hodie natus est: adjuro, obstringo, nemo faciat. Ego me absolvo. Melius est ut monens audiar, quam tristis sentiar.