|
FRAGMENTA.
1. Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem.
Quorum, nisi et Judaeorum et Gentium? Sed ne diceretur, Quare
super impietatem Gentium? Nunquam enim Gentes Legem acceperunt et
praevaricatores facti sunt? Recte revelatur ira Dei super Judaeos,
quibus data est Lex, et eam observare noluerunt: Gentibus autem non
est data. Intuemini, fratres, et intelligite quomodo omnes reos
ostendit, et omnes salutis indigere ac misericordiae Dei. Revelatur
enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et injustitiam hominum
eorum qui veritatem in iniquitate detinent. Videte quemadmodum non
dixerit, Non habent veritatem: sed, Veritatem, inquit, in
iniquitate detinent. Et quasi quaereres dicens, Quomodo possunt
habere veritatem, qui Legem non acceperunt? sequitur, Quia quod
notum est, inquit, Dei, manifestum est in illis. Et quomodo potuit
manifestum esse in illis quod notum est Dei, qui Legem non
acceperunt? Sequitur, et dicit: Invisibilia enim ejus, a creatura
mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna
quoque ejus virtus et divinitas. Utique subaudimus, intellecta
conspicitur. Cur enim attendat opera, et non quaerat artificem?
Attendis terram fructificantem, attendis mare plenum animalibus suis,
attendis aerem plenum volatilibus, attendis coelum fulgere stellis, et
caetera, et non quaeris tanti operis artificem? Sed dicis mihi:
Ista video, illum non video. Ad ista videnda corporis oculos dedit,
ad se videndum mentem dedit. Neque enim et animam hominis vides.
Sicut ergo ex motibus et administratione corporis animam, quam non
vides, intelligis: sic ex administratione totius mundi, et ex
regimine ipsarum animarum intellige Creatorem. Sed parum est
intelligere. Nam illi intellexerunt; et vide quid ait Apostolus:
Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum magnificaverunt, aut gratias
egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est
insipiens cor eorum. Quo merito, nisi superbiae? Nam vide
sequentia: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Non enim
debebant sibi arrogare quod ille donaverat, nec se jactare ex eo quod
non a se ipsis, sed ab illo habebant. Quod illi utique reddendum
fuit, ut ad hoc tenendum quod videre poterant, ab illo sanarentur qui
dederat ut viderent. Si enim hoc facerent, humilitatem servarent, et
possent purgari, atque illi beatissimae contemplationi cohaererent.
Quia vero superbia erat in eis, interposuit se falsus et fallax et
superbus, qui eis promitteret quod per partes nescio quas superbiae
purgarentur animae illorum, et fecit cultores daemoniorum. Inde sacra
omnia quae celebrantur a Paganis, quae valere dicunt ad purgationem
animarum suarum. Et audi Apostolum consequenter haec dicentem, quia
pro mercede superbiae ista receperunt; quia non sic honorificaverunt
Deum, ut honorificandus est Deus. Et mutaverunt gloriam
incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis.
Jam simulacra sunt. Et ista quidem omnium Graecorum aliarumque
gentium, quae similitudinem hominum habent. Quia vero non est major
et superstitiosior idololatria quam Aegyptiorum: nam Aegyptus
perfudit mundum figmentis talibus, qualia deinceps dicit Apostolus:
cum dixisset, In similitudinem imaginis corruptibilis hominis;
addidit, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Numquid enim,
fratres, in aliis templis vidistis simulacrum capite canino vel
taurino, caeterorumque animalium irrationabilium figmenta? Haec enim
idola Aegyptiorum sunt. Utrumque enim genus complexus, ait
Apostolus:
|
“In similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et
volucrum, et quadrupedum, et serpentium. Propterea tradidit illos
Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam; ut contumeliis
afficiant corpora sua in semetipsis.”
|
|
Haec mala eorum, ex impietate
superbiae sunt. Ista vero peccata quia de superbia, non solum
peccata, sed etiam supplicia sunt. Cum enim dicit, Tradidit illos
Deus, jam de vindicta est cujusdam peccati, ut haec faciant.
|
“Qui
commutaverunt veritatem Dei in mendacium.”
|
|
Quid est,
|
“commutaverunt veritatem Dei in mendacium? In similitudinem”
|
|
scilicet
|
“imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et
quadrupedum, et serpentium.”
|
|
Et ne quisquam eorum diceret, Non
simulacrum colo, sed quod significant simulacra; subjecit statim, Et
coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I,
18-25). Intelligite prudenter. Aut simulacrum enim colunt,
aut creaturam. Qui simulacrum colit, convertit veritatem Dei in
mendacium. Nam mare veritas est; Neptunus autem, mendacium factum
ab homine, conversa veritate Dei in mendacium: quia Deus fecit
mare; homo autem, simulacrum Neptuni. Sic, Deus fecit solem:
homo autem simulacrum solis faciendo, convertit veritatem Dei in
mendacium. Sed ne dicant, Non colo simulacrum, sed solem colo,
ideo dixit, Coluerunt creaturam potius quam Creatorem.
2. Sed forsitan dicet aliquis: Etsi ipse humiliter natus est, in
discipulorum nobilitate jactare se voluit. Non elegit reges, aut
senatores, aut philosophos, aut oratores: imo vero elegit plebeios,
pauperes, indoctos, piscatores. Petrus piscator, Cyprianus
orator. Nisi fideliter praecederet piscator, non humiliter sequeretur
orator. Non de se quisquam desperet abjectus: teneat Christum, et
spes ejus falsa non erit, etc..
3. Quid volebat Simon, nisi laudari in miraculis, extolli
superbia? Ipsa enim eum compulit, ut pecunia emendum putaret donum
Spiritus sancti (Act. VIII, 18, 19). Cui superbiae
contrarius Apostolus, in humilitate manendo, in meridie fervens
spiritu, fulgens prudentia, dicit: Neque qui plantat est aliquid,
neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Quia dixerat: Ego
plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit (I Cor.
III, 7, 6). Et iterum: Numquid Paulus pro vobis crucifixus
est? aut in nomine Pauli baptizati estis (Id. I, 13)? Vide
quomodo se coli respuit pro Christo, et non vult se fornicanti animae
ostentare pro sponso. Nonne magnum videtur plantare et rigare? Sed
neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat. Quomodo timuit? Non
se dicit aliquid ad salutem eorum quos in Christo aedificare cupiebat
.
4. Nec ipse Apostolus voluit in se poni spem, sed in veritate quam
annuntiabat. Quod per ipsum dicebatur melius erat, quam ipse per quem
annuntiabatur. Licet si nos, inquit. Parum est, audi sequentia:
aut angelus, inquit, de coelo annuntiaverit vobis aliquid praeterquam
quod accepistis, anathema sit (Galat. I, 8). Videbat posse
falsum mediatorem transfigurare se in angelum lucis, et aliquid falsum
annuntiare. Sicut ergo superbi homines volunt se adorari pro Deo,
sibi arrogare quidquid possunt, se nominari, et si fieri potest,
Christum ipsum gloria transire: ita diabolus et angeli ejus. Donatum
Donatistae pro Christo habent. Si audiant aliquem paganum
detrahentem Christo, forsitan patienter ferant, quam si audiant
detrahentem Donato.
5. Quia ipse Christus loquitur in sanctis suis, dicente Apostolo,
An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II
Cor. XIII, 3)? Et licet dicat, Neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus; non quia se
ipsum, sed quia illum in se diligi volebat: perhibet tamen testimonium
quibusdam, dicens, Quia sicut angelum Dei excepistis me, sicut
Christum Jesum (Galat. IV, 14). In omnibus ergo sanctis
suis ipse est amandus, qui ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare
(Matth. XXV, 35). Non enim ait, Dedistis illis: sed,
Dedistis mihi. Tanta est charitas capitis erga corpus suum !
6. Quid est Juno? Juno, inquiunt, est aer. Jam dudum invitabat
ut mare coleremus in simulacro telluris: nunc invitat ut aerem
colamus. Elementa sunt ista, quibus mundus iste consistit. Hoc ergo
apostolus Paulus in Epistola sua proponens: Cavete, inquit, ne
quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum
elementa mundi hujus (Coloss. II, 8). Ipsos enim tangebat,
qui quasi prudentibus idola exponunt. Ideo cum diceret philosophiam;
in eodem loco ait, secundum elementa hujus mundi: non quasi
qualescumque adoratores simulacrorum, sed quasi doctiores
interpretatores signorum cavendos esse admonens.
|
|