|
1. Solemnitas Calendarum Januariarum. Admonemus Charitatem
vestram, fratres, quoniam vos quasi solemniter hodie convenisse
conspicimus, et ad hunc diem solito frequentius congregatos; ut
memineritis quod modo cantastis, ne sit lingua perstrepens corde muto;
sed quod sonuistis voce ad aures invicem vestras, clametis affectu ad
aures Dei. Hoc enim cantabatis: Salva nos, Domine Deus noster,
congrega nos de Gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo (Psal.
CV, 47). Et modo si solemnitas Gentium, quae fit hodierno die
in laetitia saeculi atque carnali, in strepitu vanissimarum et
turpissimarum cantionum, in conviviis et saltationibus turpibus, in
celebratione ipsius falsae festivitatis, si ea quae agunt Gentes non
vos delectent, congregabimini ex Gentibus.
2. Separatio nostra a Gentibus Christiana fide, spe, et
charitate. Vos certe cantavistis, et adhuc divini cantici sonus
recens est in auribus vestris, Salva nos, Domine Deus noster, et
congrega nos de Gentibus. Quis potest congregari de Gentibus, nisi
cum fit salvus? Qui ergo miscentur Gentibus, salvi non sunt;
salvantur autem qui congregantur de Gentibus, salute fidei, salute
spei, salute sincerissimae charitatis, salute spirituali, salute
promissorum Dei. Qui ergo credit, sperat, et amat, non continuo
salvus dicendus est. Interest enim quid credat, quid speret, et quid
amet. Nemo quippe vivit in quacumque vita, sine tribus istis animae
affectionibus, credendi, sperandi, amandi. Si non credis quod
credunt Gentes, non speras quod sperant Gentes, non amas quod amant
Gentes; congregaris de Gentibus, segregaris, hoc est separaris de
Gentibus. Nec te terreat commixtio corporalis in tanta separatione
mentis. Quid enim tam separatum, quam ut credant illi daemones deos,
credas tu qui unus et verus est Deus? sperent illi inania saeculi,
speres tu aeternam vitam cum Christo? ament illi mundum, ames tu
artificem mundi? Qui ergo aliud credit, aliud sperat, aliud amat,
vita probet, factis ostendat. Acturus es celebrationem strenarum,
sicut paganus, lusurus alea, et inebriaturus te: quomodo aliud
credis, aliud speras, aliud amas? Quomodo libera fronte cantas,
Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de Gentibus?
Segregaris enim de Gentibus, mixtus corpore Gentibus, dissimili
vita. Et quanta sit ista segregatio, videte, si modo facitis, si
modo probatis. Jam enim Dominus noster Jesus Christus Dei
Filius, qui propter nos homo factus est, dedit pro nobis pretium.
Itaque suum dedit ille pretium: ad hoc dedit, ut redimat, ut
congreget de Gentibus. Si autem misceris Gentibus, non vis sequi
eum qui te redemit: misceris autem Gentibus vita, factis, corde,
talia credendo, talia sperando, talia diligendo: ingratus es
Redemptori tuo, nec agnoscis pretium tuum, sanguinem Agni
immaculati. Ut ergo sequaris Redemptorem tuum, qui te redemit
sanguine suo, noli te miscere Gentibus similitudine morum atque
factorum. Dant illi strenas, date vos eleemosynas. Avocantur illi
cantionibus luxuriarum, avocate vos sermonibus Scripturarum: currunt
illi ad theatrum, vos ad ecclesiam: inebriantur illi, vos jejunate.
Si hodie non potestis jejunare, saltem cum sobrietate prandete. Hoc
si feceritis, bene cantastis, Salva nos, Domine Deus noster, et
congrega nos de Gentibus.
3. Piis operibus secernuntur Christiani a Paganis. Dii falsi
malis moribus cultorum suorum delectantur. Itaque multi luctabuntur
hodie in corde suo cum verbo quod audierunt. Diximus enim, Nolite
strenas lare, date pauperibus. Parum est ut tantum detis, amplius
etiam date. Non vultis amplius? vel tantum date. Sed dicis mihi:
Quando strenas do, mihi accipio et ego. Quid ergo, quando das
pauperi, nihil accipis? Certe non hoc credas, quod Gentes credunt;
certe non hoc speres, quod Gentes sperant. Ecce si dicis te nihil
recipere cum pauperi dederis, factus es pars Gentilium: sine causa
cantasti, Salva nos, Domine Deus noster, et congrega nos de
Gentibus, Noli oblivisci illius praescriptionis, ubi dicitur: Qui
dat pauperibus, nunquam egebit (Prov. XXVIII, 26).
Oblitus es jam quid dicturus Dominus eis, qui pauperibus dederunt,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? et quid dicetur eis
qui non dederint, Mittite eos in ignem aeternum (Matth. XXV,
34, 41)? Modo qui libenter audierunt quid dixit, cum his certe
stant qui non libenter audierunt. Ego nunc Christianis veris loquor.
Si aliud creditis, aliud speratis, aliud amatis; aliter vivite, et
distantem fidem, spem, et charitatem vestram distantibus moribus
approbate. Audite Apostolum commonentem:
inquit,
|
“jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum
iniquitate? aut quae societas luminis ad tenebras? Quae pars fideli
cum infideli? qui autem consensus templi Domini cum idolis”
|
|
(II
Cor. VI, 14-16)? Et alibi dicit:
|
“Quae enim immolant
Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos,”
|
|
inquit,
|
“socios fieri daemoniorum”
|
|
(I Cor. X, 20). Ergo Deos
ipsorum delectant mores eorum. Ille autem qui dixit, Nolo vos fieri
socios daemoniorum, voluit ut ab illis qui daemonibus servirent, vita
et moribus separarentur. Etenim illa daemonia delectantur canticis
vanitatis, delectantur nugatorio spectaculo, et turpitudinibus variis
theatrorum, insania circi, crudelitate amphitheatri, certaminibus
animosis eorum qui pro pestilentibus hominibus lites et contentiones
usque ad inimicitias suscipiunt, pro mimo, pro histrione pro
pantomimo, pro auriga, pro venatore. Ista facientes, quasi thura
ponunt daemoniis de cordibus suis. Spiritus enim seductores gaudent
seductis; et eorum quos seduxerint atque deceperint, malis moribus et
vita turpi infamique pascuntur.
sicut dicit
Apostolus,
|
“non ita didicistis Christum: si tamen eum audistis, et
in ipso edocti estis (Ephes. IV, 20, 21). Nolite ergo
effici participes eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem
lux in Domino; sicut filii lucis ambulate”
|
|
(Id. V, 7, 8):
ut et nos, qui vobis verbum Domini praedicamus, possimus vobiscum et
de vobis in illa perpetua luce gaudere.
|
|