|
1. Christus Judaeos et Gentes in se mox copulat. Nuper
celebravimus diem quo ex Judaeis Dominus natus est: hodie
celebramus, quo a Gentibus adoratus est. Quoniam salus ex Judaeis
(Joan. IV, 22): sed haec salus usque ad fines terrae (Isai.
XLIX, 6). Nam et illo die pastores adoraverunt, hodie Magi.
Illis Angeli, istis autem stella nuntiavit. Utrique de coelo
didicerunt, cum regem coeli in terra viderunt, ut esset gloria in
excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc.
II, 14). Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum.
Jam hinc infans natus atque annuntiatus ostenditur lapis ille
angularis, jam in ipso primordio nativitatis apparuit. Duos ex
diverso parietes in se copulare jam coepit, pastores a Judaea, Magos
ab Oriente perducens: ut duos conderet in se in unum novum hominem,
faciens pacem; pacem his qui longe, et pacem his qui prope (Ephes.
II, 14-20). Ideoque illi ipso die de proximo accedentes, de
longinquo isti hodie venientes, duos dies celebrandos posteris
signaverunt, unam tamen lucem mundi utrique viderunt.
2. Magorum fides et contra infidelitas Judaeorum. Sed hodie de
istis loquendum est, quos de remotis terris fides duxit ad Christum.
Venerunt enim, et quaesierunt eum, dicentes: Ubi est qui natus est
rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus
adorare eum (Matth. II, 2). Nuntiant et interrogant, credunt
et quaerunt; tanquam significantes eos qui ambulant per fidem, et
desiderant speciem. Nonne alii reges Judaeorum jam toties in Judaea
nati erant? Quid est, quod iste ab alienigenis in coelo agnoscitur,
in terra quaeritur; in alto fulget, in humili latet? In Oriente
Magi vident stellam, et in Judaea natum intelligunt regem. Quis est
iste rex tam parvus, tam magnus; nondum in terris loquens, jam in
coelis edicta proponens? Verumtamen propter nos, quibus de
Scripturis suis sanctis innotescere voluit, ipsos etiam Magos quibus
tam clarum signum in coelo dederat, et quorum cordibus se in Judaea
natum esse revelaverat, Prophetis tamen suis de se credere voluit.
Quaerendo enim civitatem in qua natus erat, quem videre et adorare
cupiebant, necesse habuerunt percontari principes Judaeorum; ut illi
de sancta Scriptura, quam in ore, non in corde gestabant, infideles
fidelibus de gratia fidei responderent, mendaces a se, veraces contra
se. Quantum enim erat, ut illis quaerentibus Christum comites
fierent, cum ab eis audissent quod visa stella ejus venirent eum
adorare cupientes; ipsi eos ad Bethlehem Judae, quam de Libris
divinis indicaverant, ducerent, pariter viderent, pariter
intelligerent, pariter adorarent? Nunc vero aliis demonstrato vitae
fonte, ipsi sunt mortui siccitate. Facti sunt eis tanquam lapides ad
milliaria : viatoribus ambulantibus aliquid ostenderunt, sed ipsi
stolidi atque immobiles remanserunt. Magi quaerebant, ut invenirent:
Herodes quaerebat, ut perderet: Judaei civitatem nascentis
legebant, tempus venientis non intelligebant. Inter Magorum pium
amorem, et Herodis crudelem timorem, illi evanuerunt Bethlehem
demonstrantes: Christum autem qui ibi natus est, non tunc quaesitum,
sed visum postea negaturi, nec tunc infantem, sed loquentem postea
necaturi. Felix potius infantum ignorantia, quos Herodes persecutus
est territus, quam istorum scientia quos consuluit perturbatus. Illi
pro Christo potuerunt pati, quem nondum poterant confiteri: isti
docentis non secuti sunt veritatem, cujus nascentis potuerunt nosse
civitatem.
3. Error de sidereis fatis. Magos sane ad ipsum proprie locum, ubi
Deus Verbum infans erat, illa stella perduxit. Hic jam erubescat
stultitia sacrilega, et quaedam, ut sic dicam, indocta doctrina,
quae ideo putat Christum sub stellarum decreto esse natum, quia
scriptum est in Evangelio, quando natus est, stellam ejus Magos in
Oriente vidisse. Quod verum non esset, nec si homines sub decreto
ejusmodi nascerentur: quia non sicut Dei Filius propria voluntate,
sed naturae mortalis conditione nascuntur. Nunc autem tantum abhorret
a vero, sub stellato fato natum esse Christum, ut nullum hominum ita
nasci credat quisquis recte credit in Christum. Sed de genituris
hominum vani homines loquantur quod insipienter opinantur, negent
voluntatem qua peccant, confingant necessitatem qua peccata defendant;
perditos mores, per quos in terra ab hominibus detestantur, in coelo
etiam figere conentur, et a sideribus manare mentiantur: videat tamen
unusquisque eorum quemadmodum non vitam, sed familiam suam qualicumque
potestate regendam putet; quandoquidem ista sentiendo servos suos in
domo peccantes verberare non sinitur, nisi prius deos suos in coelo
radiantes blasphemare cogatur. Christum tamen isti nec secundum suas
vanissimas conjecturas, et non sane fatidicos, sed plane falsidicos
libros, possunt ideo putare sub stellarum decreto esse natum, quia eo
nato stellam Magi in Oriente viderunt. Hinc enim potius Christus
non sub dominatu ejus, sed Dominus ejus apparuit: quia illa non in
coelo sidereas vias tenuit, sed hominibus quaerentibus Christum viam
usque ad locum, in quo natus fuerat, demonstravit. Unde non ipsa
Christum fecit mirabiliter vivere, sed ipsam fecit Christus
mirabiliter apparere: nec ipsa Christi mirabilia decrevit, sed ipsam
Christus inter sua mirabilia demonstravit. Ipse enim natus ex matre,
de coelo terrae novum sidus ostendit, qui natus ex Patre coelum
terramque formavit. Eo nascente lux nova est in stella revelata, quo
moriente lux antiqua est in sole velata. Eo nascente superi novo
honore claruerunt, quo moriente inferi novo timore tremuerunt, quo
resurgente discipuli novo amore exarserunt, quo ascendente coeli novo
obsequio patuerunt. Celebremus ergo devota solemnitate et hunc diem,
quo cognitum Christum Magi ex Gentibus adoraverunt (Matth. II,
1-11); sicut celebravimus illum diem, quo natum Christum
pastores ex Judaea viderunt (Luc. II, 8-20). Ipse enim
Dominus Deus noster elegit Apostolos ex Judaea pastores, per quos
congregaret salvandos etiam ex Gentibus peccatores.
|
|