|
CAP. PRIMUM.
1. Manifestationis Christi solemnitas. Ad partum Virginis
adorandum Magi ab Oriente venerunt. Hunc diem hodie celebramus,
huic debitam solemnitatem sermonemque persolvimus. Illis dies iste
primus illuxit, anniversaria nobis festivitate rediit. Illi erant
primitiae Gentium, nos populus Gentium. Nobis hoc lingua nuntiavit
Apostolorum, stella illis tanquam lingua coelorum: et nobis iidem
Apostoli, tanquam coeli, enarraverunt gloriam Dei (Psal.
XVIII, 1). Cur enim non agnoscamus eos coelos, qui facti sunt
sedes Dei? sicut scriptum est, Anima justi, sedes est sapientiae
(Sap. VII). Per hos enim coelos ille coelorum fabricator et
habitator intonuit, quo tonitru mundus contremuit, et ecce jam
credit. Magnum sacramentum. In praesepi tunc jacebat, et Magos ab
Oriente ducebat. Abscondebatur in stabulo, et agnoscebatur in
coelo; ut agnitus in coelo manifestaretur in stabulo, et appellaretur
Epiphania dies iste, quod latine manifestatio dici potest: simul
ejus celsitudinem humilitatemque commendans, ut qui in aperto coelo
signis sidereis monstrabatur, in angusto diversorio quaesitus
inveniretur; invalidus infantilibus membris, involutus infantilibus
pannis, adoraretur a Magis, timeretur a malis.
2. Herodis terror. Timuit enim eum rex Herodes, eisdem sibi
Magis nuntiantibus, cum adhuc quaererent parvulum, quem cognoverant
coelo teste jam natum. Quid erit tribunal judicantis, quando superbos
reges cunae terrebant infantis? Quando consultius nunc reges, non
sicut Herodes, interficere quaerunt; sed sicut Magi potius, adorare
delectantur, jam praesertim eum qui et ipsam mortem quam cupiebat
inimicus inferre, etiam pro ipsis inimicis ab inimicis sustinuit,
eamque in suo corpore occisus occidit. Pie timeant nunc reges ad
Patris dexteram jam sedentem, quem rex ille impius timuit adhuc matris
ubera lambentem. Audiant quod scriptum est: Et nunc, reges,
intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in
timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 10 et 11).
Ille enim rex, ultor impiorum regum, et rector piorum, non ita natus
est, ut reges nascuntur in saeculo; quia et ille natus est, cujus
regnum non est de hoc saeculo. Nobilitas fuit nascentis, in
virginitate parientis; et nobilitas parientis, in divinitate
nascentis. Denique cum tam multi jam nati atque defuncti essent reges
Judaeorum, nunquam quemquam eorum adorandum Magi quaesierunt: quia
nec quemquam eorum coelo loquente didicerunt.
3. Judaeorum caecitas in ipsa illuminatione Magorum. Scripturae
apud Judaeos propter Gentium fidem relictae. Verumtamen, quod
praetereundum non est, haec Magorum illuminatio magnum testimonium
caecitatis exstitit Judaeorum. In terra eorum isti requirebant, quem
illi in sua non agnoscebant. Apud eos isti infantem in venerunt, quem
illi apud se docentem negaverunt. In his terris de longinquo isti
peregrini puerum Christum nondum verba promentem adoraverunt, ubi
cives illi juvenem miracula facientem crucifixerunt. Isti in membris
parvis Deum agnoverunt ; illi in factis magnis nec tanquam homini
pepercerunt: quasi plus fuerit videre novam stellam in ejus nativitate
fulgentem, quam solem ejus in morte lugentem. Jam vero quod eadem
stella, quae Magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus
infans, quae utique poterat eos et ad ipsam perducere civitatem, se
tamen subtraxit, nec eis prorsus apparuit, donec de civitate, in qua
Christus nasceretur, iidem ipsi interrogarentur Judaei, ut ipsi eam
secundum divinae Scripturae testimonium nominarent, ipsi dicerent,
In Bethlehem Judae. Sic enim scriptum est: Et tu Bethlehem,
terra Juda, non es minima in principibus Juda: ex te enim exiet dux
qui reget populum meum Israel (Matth. II, 1-6): quid aliud
hic significavit divina providentia, nisi apud Judaeos solas divinas
Litteras remansuras, quibus Gentes instruerentur, illi
excaecarentur; quas portarent non ad adjutorium salutis suae, sed ad
testimonium salutis nostrae? Nam hodie cum praemissas prophetias de
Christo proferimus, jam rerum completarum luce declaratas, si forte
Pagani, quos lucrari volumus, dixerint non eas tanto ante
praedictas, sed post rerum eventum, ut haec quae facta sunt prophetata
putarentur, a nobis esse confictas; Judaeorum codices recitamus, ut
tollatur dubitatio Paganorum: qui jam in Magis illis figurabantur,
quos Judaei de civitate in qua natus est Christus, divinis eloquiis
instruebant, et eum ipsi nec requirebant, nec agnoscebant.
4. Christo charitate cum Judaeis Gentes cohaerent. Nunc ergo,
charissimi, gratiae filii et haeredes, videte vocationem vestram, et
manifestato Judaeis et Gentibus Christo tanquam angulari lapidi
perseverantissima dilectione cohaerete. Manifestatus enim est in ipsis
cunabulis infantiae suae his qui prope, et his qui longe erant;
Judaeis in pastorum propinquitate, Gentibus in Magorum
longinquitate. Illi ipso die quo natus est, isti ad eum hodie
advenisse creduntur. Manifestatus ergo est, nec illis doctis, nec
istis justis. Praevalet namque imperitia in rusticitate pastorum, et
impietas in sacrilegiis Magorum. Utrosque sibi lapis ille angularis
applicuit: quippe qui venit stulta mundi eligere, ut confunderet
sapientes (I Cor. I, 27); et non vocare justos, sed
peccatores (Matth. IX, 13); ut nullus magnus superbiret,
nullus infimus desperaret. Unde Scribae et Pharisaei dum nimis
docti et nimis justi sibi videntur, cujus nascentis civitatem
ostenderunt prophetica eloquia recitantes, hunc reprobaverunt
aedificantes. Sed quia factus est in caput anguli (Psal.
CXVII, 22), et quod natus ostendit, passus implevit; huic
nos inhaereamus cum alio pariete habente reliquias Israel, quae per
electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5). Eos enim
pastores illi praefigurabant de proximo conjungendos, ut et nos,
quorum ex longinquo vocationem Magorum significabat adventus, jam non
peregrini et inquilini, sed cives sanctorum et domestici Dei
maneamus, coaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum,
ipso summo angulari lapide existente Christo Jesu: qui fecit utraque
unum (Ephes. II, 11-22), ut in uno amemus unitatem, et ad
colligendos ramos qui etiam de oleastro inserti, per superbiam fracti
haeretici sunt facti, quoniam potensest Deus iterum inserere illos
(Rom. XI, 17-24), habeamus infatigabilem charitatem.
|
|