|
1. Manifestatio Christi facta Gentibus. Stella lingua coeli.
Ante paucissimos dies Natalem Domini celebravimus: hodierno autem
die manifestationem, qua manifestari Gentibus coepit, solemnitate non
minus debita celebramus. Illo die natum pastores Judaei viderunt:
hodie Magi ab Oriente venientes adoraverunt. Natus quippe fuerat
lapis ille angularis, pax duorum parietum ex circumcisione et
praeputio, non ex parva diversitate venientium; ut in illo
copularentnr, qui factus est pax nostra, et fecit utraque unum
(Ephes. II, 11-22). Hoc in pastoribus Judaeorum, et
Magis Gentium praesignatum est. Inde coepit, quod in universo mundo
fructificaret et cresceret. Nos itaque duos dies, Nativitatis et
Manifestationis Domini nostri, spirituali laetitia gratissimos
habeamus. Judaei pastores ad eum angelo nuntiante, gentiles Magi
stella demonstrante perducti sunt. Haec stella vanas computationes
astrologorum divinationesque confudit, cum stellarum adoratoribus
Creatorem coeli et terrae adorandum potius demonstravit. Nam ipse
novam stellam declaravit natus, qui antiquum solem obscuravit occisus.
Illa luce inchoata est fides Gentium; illis tenebris accusata est
perfidia Judaeorum. Quid erat illa stella, quae nec unquam antea
inter sidera apparuit, nec postea demonstranda permansit? Quid erat,
nisi magnifica lingua coeli, quae narraret gloriam Dei, quae
inusitatum virginis partum inusitato fulgore clamaret, cui postea non
apparenti Evangelium toto orbe succederet? Quid denique Magi
venientes dixerunt? Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Quid est
hoc? Nonne tam multi antea reges erant nati Judaeorum? Quid
tantopere alienae gentis regem nosse et adorare cupierunt? Vidimus
enim, inquiunt, stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum
(Matth. II, 2). Numquid hoc tanta devotione requirerent,
tanto pietatis affectu desiderarent, nisi eum agnoscerent regem
Judaeorum, qui rex est etiam saeculorum?
2. In Pilato et Magis significatae Gentes ab Oriente et
Occidente congregandae. Hinc et Pilatus nonnulla utique aura
veritatis afflatus est, quando in ejus passione titulum scripsit, Rex
Judaeorum: quem Judaei conati sunt mendosi emendare. Quibus ille
respondit, Quod scripsi, scripsi (Joan. XIX, 19 22):
quia praedictum erat in Psalmo, Tituli inscriptionem ne corrumpas
(Psal. LVI, 1). Advertamus itaque magnum hoc et mirabile
sacramentum. Magi ex Gentibus erant, ipse etiam Pilatus ex
Gentibus: illi stellam viderunt in coelo, ille titulum scripsit in
ligno: utrique tamen non regem Gentium, sed Judaeorum vel
quaerebant, vel agnoscebant. Judaei vero ipsi nec stellam secuti
sunt, nec titulo consenserunt. Jam igitur praesignabatur quod postea
ipse Dominus dixit: Multi ab Oriente et Occidente venient, et
recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum: filii
autem regni ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 11 et
12). Nam Magi ab Oriente, Pilatus ab Occidente venerat. Unde
illi orienti, hoc est nascenti; ille autem occidenti, hoc est
morienti, attestabantur regi Judaeorum: ut cum Abraham et Isaac et
Jacob, ex quibus Judaei ducebant originem, recumberent in regno
coelorum; non ex eis propagati per carnem, sed eis inserti per fidem:
ut ille de quo Apostolus loquitur, olivae inserendus jam
praemonstraretur oleaster (Rom. XI, 24). Propterea quippe non
rex Gentium, sed Judaeorum ab eisdem Gentibus, vel quaerebatur,
vel agnoscebatur; quia oleaster ad olivam, non ad oleastrum oliva
veniebat. Rami tamen frangendi, hoc est, infideles Judaei, et
Magis inquirentibus ubi Christus nasceretur, In Bethlehem Judae,
respondebant (Matth. II, 5); et Pilato exprobrante quod regem
suum crucifigi vellent, pertinacissime saeviebant. Itaque Magi
adoraverunt, Judaeis ostendentibus locum Christi nascentis; quia in
Scriptura, quam Judaei acceperunt, Christum cognoscimus. Pilatus
ex Gentibus manus lavit, Judaeis mortem Christi petentibus (Id.
XXVII, 24); quia sanguine quem Judaei fuderunt, nostra
peccata diluimus. Sed de testimonio Pilati per titulum, in quo
scripsit regem Judaeorum esse Christum, alius est disserendi locus:
quo passionis est tempus.
3. Judaei ad Gentium salutem Scripturarum custodes. Nunc vero
quod attinet ad manifestationem nati Christi, de cujus manifestationis
die, quae graeco vocabulo Epiphania nominatur, qua manifestari coepit
Gentibus cum eum Magi adoraverunt, quae restant pauca dicamus. Nam
etiam atque etiam considerare delectat, quemadmodum Magis quaerentibus
ubi Christus nasceretur, Judaei responderunt: In Bethlehem
Judae; nec tamen ad eum venerunt ipsi, sed eis abscedentibus, Magos
ad eum locum in quo infans erat, eadem stella perduxit; ut
ostenderetur quod et civitatem poterat demonstrare, sed ad hoc se
aliquantum subtraxerat, ut Judaei possent interrogari. Ad hoc sunt
autem interrogati Judaei, ut demonstraretur eos non ad suam, sed ad
Gentium salutem et agnitionem testimonia divina portare. Propter hoc
enim illa gens regno suo pulsa est et dispersa per terras, ut ejus
fidei cujus inimici sunt, ubique testes fieri cogerentur. Perdito
quippe templo, sacrificio, sacerdotio, ipsoque regno, in paucis
veteribus sacramentis nomen genusque custodiunt; ne permixti gentibus
sine discretione dispereant, et testimonium veritatis amittant: velut
Cain accipiente signum, ut eum nullus occidat, qui fratrem justum
invidus et superbus occidit (Gen. IV, 1-15). Hoc nimirum
etiam in quinquagesimo octavo psalmo non incongruenter intelligi
potest, ubi Christus ex persona sui corporis loquitur et dicit: Deus
meus demonstravit mihi in inimicis meis, ne occideris eos, ne quando
obliviscantur legis tuae (Psal. LVIII, 12). In eis quippe
inimicis fidei Christianae demonstratur Gentibus quomodo prophetatus
est Christus: ne forte, cum vidissent tanta manifestatione impleri
prophetias, putarent easdem Scripturas a Christianis esse confictas,
cum de Christo praedicta recitarentur, quae completa cernuntur.
Proferuntur ergo codices a Judaeis, atque ita Deus demonstrat nobis
in inimicis nostris; quos ideo non occidit, hoc est, de terris non
penitus perdidit, ne obliviscerentur legis ipsius: quam propterea
legendo, et quaedam ejus quamvis carnaliter observando, meminerunt,
ut sibi sumant judicium, nobis praebeant testimonium.
|
|