|
1. Epiphania, manifestatio Christi. Hodierni diei per universum
mundum nota solemnitas quid nobis afferat festivitatis, quidve
anniversaria repetitione commemoret, anniversario quoque sermone tempus
admonet ut loquamur. Epiphania quippe graece, latine manifestatio
dici potest. Hoc enim die Magi Dominum adorasse perhibentur; stella
scilicet apparente commoniti, et praecedente perducti. Eo quippe die
quo natus est, illi stellam in Oriente viderunt; et quem natum
indicaverit, agnoverunt. Ex illo igitur die ad hunc diem
occurrerunt, Herodem regem nuntio terruerunt, Judaeis ex prophetica
Scriptura respondentibus, Bethlehem civitatem, ubi Dominus natus
fuerat, invenerunt. Ad ipsum deinde Dominum stella eadem ducente
venerunt, demonstratum adoraverunt; aurum, thus, et myrrham
obtulerunt; alio itinere redierunt (Matth. II, 1-12).
Manifestatus est quidem et die ipso nativitatis suae Dominus
pastoribus ab angelo admonitis; quo etiam die per stellam et illis est
longe in Oriente nuntiatus: sed isto die ab eis est adoratus.
Suscepit ergo devotissime istum diem celebrandum universa Ecclesia
Gentium: quia et illi Magi quid jam fuerunt, nisi primitiae
Gentium? Israelitae pastores, Magi gentiles: illi prope, isti
longe: utrique tamen ad angularem lapidem concurrerunt.
|
“Veniens
quippe, sicut Apostolus dicit, evangelizavit pacem nobis qui eramus
longe, et pacem his qui prope. Ipse est enim pax nostra, qui fecit
utraque unum, et duos condidit in se, in unum novum hominem, faciens
pacem, et commutavit utrosque in uno corpore Deo, interficiens
inimicitias in semetipso”
|
|
(Ephes. II, 11-22).
2. Primitiae Gentium in Magis delibatae. Merito istum diem
nunquam nobiscum haeretici Donatistae celebrare voluerunt: quia nec
unitatem amant, nec Orientali Ecclesiae, ubi apparuit illa stella,
communicant. Nos autem manifestationem Domini et Salvatoris nostri
Jesu Christi, qua primitias Gentium delibavit, in unitate Gentium
celebremus. Tunc enim puer, priusquam sciret vocare patrem aut
matrem, sicut de illo fuerat prophetatum, accepit virtutem Damasci,
et spolia Samariae (Isai. VIII, 4): id est, antequam per
humanam carnem humana verba proferret, accepit virtutem Damasci,
illud scilicet unde Damascus praesumebat. In divitiis quippe civitas
illa secundum saeculum florens aliquando praesumpserat. In divitiis
autem principatus auro defertur, quod Christo Magi suppliciter
obtulerunt. Spolia vero Samariae iidem ipsi erant, qui eam
incolebant. Samaria namque pro idololatria posita est. Illic enim
populus Israel aversus a Domino, ad idola colenda conversus est.
Debellaturus scilicet Christus gladio spirituali per universum orbem
regnum diaboli, haec prima puer spolia idololatriae dominationi
detraxit, ut ad se adorandum Magos conversos a peste illius
superstitionis averteret, et in hac terra nondum loquens per linguam,
loqueretur de coelo per stellam; ut et quis esset, et quo, et propter
quos venisset, non voce carnis, sed virtute Verbi, quod caro factum
est, demonstraret. Hoc enim Verbum, quod in principio erat Deus
apud Deum, jam etiam caro factum, ut habitaret in nobis, et ad nos
venerat, et apud Patrem manebat; sursum Angelos non deserens, et
deorsum ad se homines per Angelos colligens; et coelestibus
habitatoribus secundum Verbum incommutabili veritate fulgebat, et
propter angustum diversorium in praesepi jacebat. Ab ipso in coelo
demonstrabatur stella, et ipsum adorandum demonstrabat in terra. Et
tamen infans tam potens, tam magnus, parvulus propter inimicitias
Herodis in Aegyptum portantibus parentibus fugit: ita nondum
sermone, sed factis jam suis membris loquens, et tacitus dicens, Si
vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X,
23). Mortalem quippe carnem, in qua nos praefiguraret, gerebat,
in qua erat etiam pro nobis opportuno tempore moriturus. Unde a Magis
illis non solum aurum honorandus, et thus adorandus, verum etiam
myrrham sepeliendus acceperat. Quales etiam fuissent pro ejus nomine
morituri, quam innocentes, quam humiles, ostendit in parvulis, quos
Herodes occidit. Nam ex quibus tota Lex pendet et Prophetae, etiam
illum numerum praeceptorum (Matth. XXII, 37-40)
significavit bimatus illorum.
3. Judaei Christum suis ritibus et Scripturis ostendunt. Jam vero
quem non facit intentum, quid sibi velit quod Magorum inquisitioni,
ubi Christus nasceretur, Judaei de Scriptura responderunt, et ipsi
cum eis non adoraverunt? Nonne hoc videmus etiam nunc, quando ex
ipsis sacramentis, quibus eorum duritia subditur, nihil aliud quam
Christus, in quem nolunt credere, ostenditur? Nonne et quando
occidunt ovem et Pascha manducant (Exod. XII, 9), gentibus
Christum demonstrant, quem cum eis ipsi non adorant? Nam illud quale
est, quod saepe de testimoniis propheticis, quibus Christus
praenuntiatus est, quibusque hominibus dubitantibus, ne forte a
Christianis illa conscripta sint, non adhuc futura, sed facta, ad
Judaeorum codices provocamus, ut animos dubitantium confirmemus?
Nonne etiam tunc Judaei Christum ostendunt Gentibus, quem nolunt
adorare cum Gentibus?
4. Pristina vita post poenitentiam non repetenda. Nos ergo,
charissimi, quorum erant illi Magi primitiae, nos haereditas Christi
usque ad terminos terrae, propter quos caecitas ex parte in Israel
facta est, ut plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25),
cognito Domino et Salvatore nostro Jesu Christo, qui propter nos
consolandos tunc jacuit in angusto diversorio, nunc propter sublimandos
sedet in coelo; sic eum annuntiemus in hac terra, in hac regione
carnis nostrae, ut non qua venimus redeamus, nec prioris nostrae
conversationis vestigia repetamus. Hoc est enim quod et illi Magi non
qua venerant redierunt. Via mutata, vita mutata est. Et nobis coeli
enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 2); et nos ad
Christum adorandum fulgens ex Evangelio veritas, tanquam de coelo
stella, perduxit; et nos prophetiam in gente Judaica celebratam,
tanquam indicium Judaeorum non nobiscum pergentium, fideli aure
percepimus; et nos regem et sacerdotem et pro nobis mortuum Christum
agnoscentes atque laudantes, tanquam in auro et thure et myrrha
honoravimus: superest ut eum evangelizantes novam viam carpamus, non
qua venimus redeamus.
|
|