SERMO CLXXXV. In Natali Domini, II.

1. Verbi incarnatione Veritas orta de terra. Natalis Domini dicitur, quando Dei Sapientia se demonstravit infantem, et Dei Verbum sine verbis vocem carnis emisit. Illa tamen occulta divinitas, et Magis coelo teste significata, et pastoribus angelica voce nuntiata est. Hanc igitur anniversaria solemnitate celebramus diem, qua impleta est prophetia dicens: Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit (Psal. LXXXIV, 12). Veritas quae est in sinu Patris, de terra orta est, ut esset etiam in sinu matris. Veritas qua mundus continetur, de terra orta est, ut femineis manibus portaretur. Veritas qua beatitudo Angelorum incorruptibiliter alitur, de terra orta est, ut carnalibus uberibus lactaretur. Veritas cui coelum non sufficit, de terra orta est, ut in praesepio poneretur. Cujus bono in tanta humilitate venit tanta sublimitas? Nulli utique suo; sed magno, si credimus, nostro. Expergiscere, homo: pro te Deus factus est homo. Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Pro te, inquam, Deus factus est homo. In aeternum mortuus esses, nisi in tempore natus esset. Nunquam liberareris a carne peccati, nisi suscepisset similitudinem carnis peccati. Perpetua te possideret miseria, nisi fieret haec misericordia. Non revixisses, nisi tuae morti convenisset. Defecisses, nisi subvenisset. Perisses, nisi venisset.

2. Justitia incarnatione Christi nobis allata. Celebremus laeti nostrae salutis et redemptionis adventum. Celebremus festum diem, quo magnus et aeternus dies ex magno et aeterno die venit in hunc nostrum tam brevem temporalem diem. Hic est nobis factus justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30 et 31). Ut enim superbiae Judaeorum similes non essemus, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3): propterea cum dixisset, Veritas de terra orta est; mox addidit, et justitia de coelo prospexit: ne sibi eam mortalis infirmitas arrogaret, ne ista sua diceret, et se homo a se ipso justificari, hoc est a se justum fieri credens, Dei justitiam recusaret. Veritas ergo de terra orta est: Christus qui dixit, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), de virgine natus est. Et justitia de coelo prospexit: quoniam credens in eum qui natus est, non homo a se ipso, sed a Deo justificatus est. Veritas de terra orta est: quia Verbum caro factum est (Id. I, 14). Et justitia de coelo prospexit: quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est (Jacobi I, 17). Veritas de terra orta est, caro de Maria. Et justitia de coelo prospexit: quia non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III, 27).

3. Gloria Dei in hominum gratuita justificatione.---Justificati igiturex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum; per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei (Rom. V, 1, 2). His, fratres, quae mecum recognoscitis, paucis apostolicis verbis, pauca verba psalmi hujus admiscere delectat, et consonantiam reperire. Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum: quia justitia et pax osculatae sunt invicem. Per Dominum nostrum Jesum Christum: quia Veritas de terra orta est. Per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae Dei. Non ait, Gloriae nostrae; sed, gloriae Dei: quia justitia non de nobis processit, sed de coelo prospexit. Ergo qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Hinc enim et nato ex Virgine Domino, cujus diem Natalem hodie celebramus, praeconium vocis angelicae factum est: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). In terra enim pax unde, nisi quia Veritas de terra orta est, id est, Christus de carne natus est? Et ipse est pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14): ut essemus homines bonae voluntatis, suaviter connexi vinculis unitatis. In hac igitur gratia gaudeamus, ut sit gloria nostra testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12): ubi non in nobis, sed in Domino gloriemur. Hinc enim dictum est, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Nam quae major gratia Dei nobis potuit illucescere, quam ut habens unigenitum Filium, faceret eum hominis filium, atque ita vicissim hominis filium, faceret Dei Filium? Quaere meritum, quaere causam, quaere justitiam; et vide utrum invenias nisi gratiam.