|
1. Epiphaniae festivitas merito instituta. Epiphania graecae
linguae vocabulo, latine manifestatio dici potest. Hodierno igitur
die manifestatus Redemptor omnium gentium, fecit solemnitatem omnibus
gentibus. Cujus itaque nativitatem ante dies paucissimos
celebravimus, ejusdem manifestationem hodie celebramus. Dominus ergo
noster Jesus Christus ante dies tredecim natus, a Magis hodie
traditur adoratus. Quia factum est, Evangelii loquitur veritas: quo
die autem factum sit, ubique clamat tam praeclarae istius solemnitatis
auctoritas. Justum enim visum est, quod et vere justum est, ut
quoniam illi Magi primi ex Gentibus Christum Dominum cognoverunt,
et nondum ejus sermone commoti, stellam sibi apparentem et pro infante
Verbo visibiliter loquentem, velut linguam coeli, secuti sunt
(Matth. II, 1-12), ut diem salutis primitiarum suarum
Gentes gratanter agnoscerent, et eum Domino Christo cum gratiarum
actione solemni obsequio dedicarent. Primitiae quippe Judaeorum ad
fidem revelationemque Christi in illis pastoribus exstiterunt, qui
ipso die quo natus est, eum de proximo veniendo viderunt. Illis
Angeli, istis stella nuntiavit. Illis dictum est, Gloria in
excelsis Deo (Luc. II, 14): in istis impletum est, Coeli
enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2). Utrique sane
tanquam initia duorum parietum de diverso venientium, circumcisionis et
praeputii, ad angularem lapidem cucurrerunt: ut esset pax eorum,
faciens utraque unum (Ephes. II, 11-22).
2. In Judaeis gratia prior, in gentibus humilitas amplior.
Verumtamen illi Deum, ex eo quod Christum viderant, laudaverunt;
isti autem visum Christum etiam adoraverunt. In illis gratia prior,
in istis humilitas amplior. Fortasse ergo illi pastores minus rei, de
salute alacrius exsultabant: isti autem Magi multis onerati peccatis,
submissius indulgentiam requirebant. Haec est illa humilitas, quam
plus in eis qui ex Gentibus erant, quam in Judaeis, divina
Scriptura commendat. Ex Gentibus enim erat ille Centurio, qui cum
Dominum in toto pectore suscepisset, se tamen dixit indignum ut in
domum ejus intraret, nec ab eo aegrum suum voluit videri, sed salvum
juberi (Matth. VIII, 5-10). Sic interius praesentem corde
retinebat, cujus a suo tecto praesentiam honorifice revocabat.
Denique Dominus, Non inveni, inquit, tantam fidem in Israel.
Illa etiam Chananaea ex Gentibus erat, quae cum se a Domino
audisset canem, et cui panis filiorum mitteretur indignam, micas
tanquam canis exegit: et ideo non esse meruit, quia id quod fuerat non
negavit. Nam et ipsa audivit a Domino, O mulier, magna est fides
tua (Id. XV, 21-28). Humilitas in ea fecerat fidem
magnam; quia se ipsam fecerat parvam.
3. Gentium omnium salus figurata. Veniunt ergo pastores de proximo
videre, et Magi de longinquo veniunt adorare. Haec est humilitas qua
inseri meruit oleaster in olivam, et olivam dare contra naturam
(Rom. XI, 17); quia naturam meruit mutare per gratiam. Nam
cum hoc oleastro totus silvesceret et amaresceret mundus, per
insertionis gratiam pinguefactus enituit. Veniunt enim ab extremo
terrae, secundum Jeremiam, dicentes: Vere mendacia coluerunt patres
nostri (Jerem. XVI, 19). Et veniunt, non ab una orbis
parte, sed sicut Evangelium secundum Lucam loquitur, ab Oriente,
et Occidente, ab Aquilone et Meridie, qui recumbant cum Abraham et
Isaac et Jacob in regno coelorum (Luc. XIII, 29). Sic
totus orbis ex partibus quatuor Trinitatis gratia vocatur in fidem.
Secundum quem numerum, cum quatuor ter ducuntur, duodenarius numerus
apostolicus consecratus est; tanquam universi orbis salutem ex quatuor
mundi partibus, in Trinitatis gratiam praefigurans. Hunc enim
numerum etiam discus ille significavit, qui demonstratus est Petro
plenus omnibus animalibus (Act. X, 11), tanquam omnibus
gentibus. Nam et ipse quatuor lineis suspensus e coelo ter submissus
assumptus est; ut quaterni duodecim facerent. Ideo fortasse post
Natalem Domini duodecim diebus additis, Magi primitiae Gentium ad
Christum videndum adorandumque venerunt, et non solum accipere
propriam, sed omnium quoque gentium salutem significare meruerunt.
Celebremus ergo devotissime etiam istum diem; et Dominum Jesum,
quem primitiae illae nostrae adoraverunt jacentem in diversorio, nos
habitantem adoremus in coelo. Hoc quippe in eo illi venerati sunt
futurum, quod nos veneramur impletum. Adoraverunt primitiae Gentium
inhiantem uberibus matris: adorant gentes sedentem ad dexteram Dei
Patris.
|
|