|
1. Epiphania, Christi manifestatio. Ante paucos dies Natalem
Domini celebravimus: Epiphaniam hodie celebramus; quo graeco
vocabulo significatur manifestatio, et refertur ad illud quod ait
Apostolus, Sine dubio magnum est pietatis sacramentum, quod
manifestatum est in carne (I Tim. III, 16). Ambo itaque
dies ad manifestationem pertinent Christi. In illo quippe natus est
homo ex homine matre, qui sine initio Deus erat apud Patrem. Sed
carni est manifestatus in carne; quia caro eum videre non poterat,
sicut erat in spiritu. Et illo quidem die, qui Natalis ipsius
nuncupatur, viderunt eum pastores Judaeorum: hodierno autem die qui
Epiphania proprie, hoc est manifestatio dicitur, adoraverunt eum
Magi Gentium. Illis eum Angeli, istis vero stella nuntiavit.
Coelos Angeli habitant, et sidera exornant: utrisque ergo coeli
enarraverunt gloriam Dei (Psal. XVIII, 2).
2. Christus Judaeis et Gentibus adunandis angularis lapis.
Utrisque enim natus est lapis angularis; ut, quemadmodum dicit
Apostolus, duos conderet in se, in unum novum hominem, faciens
pacem, et commutaret utrosque in uno corpore Deo per crucem. Quid
enim est angulus, nisi conjunctio duorum parietum, qui ex diverso
veniunt, et illic quodam modo osculum pacis inveniunt? Inimica quippe
inter se fuerunt circumcisio et praeputium, hoc est Judaei et
Gentes, propter duo inter se diversa atque contraria, inde veri unius
Dei cultum, hinc multorum atque falsorum. Cum itaque illi essent
prope, isti autem longe, utrosque adduxit ad se, qui
|
“commutavit
utrosque in uno corpore Deo,”
|
|
sicut Idem apostolus consequenter
adjungit,
|
“per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Et
veniens evangelizavit pacem vobis,”
|
|
inquit,
|
“qui eratis longe, et
pacem iis qui prope; quia per ipsum habemus accessum ambo in uno
spiritu ad Patrem”
|
|
(Ephes. II, 11-22). Videte si non et
duos parietes ex inimicitiarum diversitate venientes, et angularem
lapidem demonstravit Dominum Jesum, ad quem de diverso utrique
accesserunt, in quo utrique concordaverunt, hoc est, et qui ex
Judaeis in eum, et qui ex Gentibus crediderunt; tanquam diceretur
eis: Et vos de propinquo, et vos de longinquo,
|
“accedite ad eum,
et illuminamini, et vultus vestri non erubescent”
|
|
(Psal.
XXXIII, 6). Scriptum est enim:
|
“Ecce pono in Sion lapidem
angularem, electum, pretiosum; et qui crediderit in eum, non
confundetur”
|
|
(I Petr. II, 6). Qui audierunt et obedierunt,
hinc atque inde utrique venerunt, pacem tenuerunt, inimicitias
finierunt: utrorumque primitiae pastores et Magi fuerunt. In eis
coepit bos agnoscere possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui
(Isai. I, 3). Ex Judaeis animal cornutum, ubi Christo crucis
cornua parabantur. Ex Gentibus animal auritum, unde, praedictum
erat: Populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris
obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Ipse namque possessor
bovis et dominus asini in praesepi jacebat, et ambobus alimentum
commune praebebat. Quia ergo pax venerat eis qui erant longe, et pax
eis qui erant prope; pastores Israelitae tanquam prope inventi, eo
die quo natus est Christus, ad eum venerunt, viderunt et
exsultaverunt: Magi autem gentiles, tanquam longe inventi, tot
diebus interpositis ab illo quo natus est, hodie pervenerunt,
invenerunt, adoraverunt. Oportebat itaque nos, hoc est, Ecclesiam
quae congregatur ex Gentibus, hujus diei celebrationem, quo est
Christus primitiis Gentium manifestatus, illius diei celebrationi,
quo est Christus ex Judaeis natus, adjungere, et tanti sacramenti
memoriam geminata solemnitate servare.
3. Ex Judaeis alii reprobati, alii electi. Jacob et benedictus et
claudus. Quando duo parietes isti cogitantur, unus ex Judaeis,
alius ex Gentibus, angulari lapidi cohaerendo, servantes unitatem
spiritus in vinculo pacis (Ephes. IV, 3); non offendat animum
reproborum multitudo Judaeorum, in quibus fuerunt aedificantes, id
est, volentes esse Legis doctores: sed quales dicit Apostolus, Non
intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I
Tim. 1, 7). Per hanc enim mentis caecitatem, lapidem
reprobaverunt, qui factus est in caput anguli (Psal. CXVII,
22). Sed non fieret in caput anguli, nisi duobus populis de
diverso venientibus praeberet pacificam, gratia copulante, juncturam.
Non ergo cogitentur in Israelitico pariete persecutores et
interfectores Christi, quasi legem aedificantes et fidem destruentes,
angularem lapidem reprobantes et ruinam civitati miserae fabricantes.
Nec ista ibi cogitetur numerositas Judaeorum dispersa per terras, ad
divinarum, quas nescientes ubique portant, testimonium Litterarum.
In his enim claudicat Jacob, cui tacta et arefacta femoris latitudo
(Gen. XXXII, 25), qua significaretur a semitis suis
claudicans generis multitudo. Sed in pariete sancto, qui ex eis ad
pacem lapidis angularis accessit, illi cogitentur in quibus benedictus
est Jacob. Idem quippe et benedictus et claudus: benedictus in
sanctificatis, claudus in reprobatis. Illi in isto pariete
cogitentur, quorum abundantia praecedebat et sequebatur asellum
Salvatoris, clamans: Benedictus qui venit in nomine Domini
(Matth. XXI, 9). Illi cogitentur qui discipuli inde electi,
et apostoli facti sunt. Cogitetur Stephanus in graeca lingua coronae
nomine appellatus, et prior post resurrectionem Domini martyrio
coronatus. Cogitentur etiam ex ipsis persecutoribus tot millia
credentium, quando venit Spiritus sanctus. Cogitentur Ecclesiae,
de quibus Apostolus dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis
Judaeae, quae erant in Christo: tantum autem audientes erant quia
qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando
vastabat; et in me magnificabant Deum (Galat. 1, 22-24).
Isto modo Israeliticus paries cogitetur, et parieti ex Gentibus
venienti, qui nunc est conspicuus, adjungatur: atque ita lapis
angularis prius in praesepio positus, usque ad coeli culmen erectus,
non frustra praedictus Christus Dominus invenitur.
|
|