|
1. Quadragesimae tempore crux castigandi corporis assumenda.
Christianus perpetuo debet pendere in cruce. Crux totius vitae
nostrae. Observationem Quadragesimae, solemni reditu praesentatam,
hodierno die ingredimur: quo vobis solemniter etiam exhortatio nostra
debetur; ut Dei sermo per nostrum officium ministratus, jejunaturos
corpore, pascat in corde; ac sic interior homo cibo suo refectus,
exterioris castigationem possit agere, et robustius sustinere.
Congruit enim nostrae devotioni, ut qui Domini crucifixi passionem
jam propinquantem celebraturi sumus, reprimendarum carnalium voluptatum
crucem nobis ipsi etiam faciamus, sicut dicit Apostolus: Qui autem
Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et
concupiscentiis (Galat. V, 24). In hac quidem cruce, per
totam istam vitam, quae in mediis tentationibus ducitur, perpetuo
debet pendere christianus. Non enim est in hac vita tempus evellendi
clavos, de quibus in Psalmo dicitur: Confige clavis a timore tuo
carnes meas (Psal. CXVIII, 120). Carnes, sunt carnales
concupiscentiae; clavi, sunt praecepta justitiae: his illas timor
Domini configit, qui nos illi acceptabilem hostiam crucifigit. Unde
item dicit Apostolus: Obsecro itaque vos, fratres, per miserationem
Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo
placentem (Rom. XII, 1). Crux ergo ista, in qua Dei servus
non solum non confunditur, sed etiam gloriatur dicens, Mihi autem
absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem
mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14):
crux, inquam, ista non quadraginta dierum est, sed totius hujus
vitae, quae mystico numero quadraginta istorum significatur dierum;
sive quod homo ducturus hanc vitam, sicut nonnulli asserunt, diebus
quadraginta formatur in utero; sive quod Evangelia quatuor cum denaria
Lege concordant, et quater deni istum numerum signant, nobisque in
hac vita Scripturas utrasque necessarias esse demonstrant; sive alia
qualibet probabiliore causa, quam potest intellectus melior et
luculentior invenire. Unde et Moyses et Elias et ipse Dominus
quadraginta diebus jejunaverunt: ut insinuaretur nobis et in Moyse et
in Elia et in ipso Christo, hoc est, in Lege et Prophetis et in
ipso Evangelio, id nobiscum agi, ne conformemur et haereamus huic
saeculo, sed crucifigamus hominem veterem, non in comessationibus et
ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et
aemulatione agentes; sed induamus Dominum Jesum; et carnis curam ne
fecerimus in concupiscentiis (Rom. XIII, 13 et 14). Sic
semper hic vive, Christiane: si terreno limo gressus non vis
immergere, noli de ista cruce descendere. Si autem hoc faciendum est
per hanc totam vitam, quanto magis per istos Quadragesimae dies,
quibus non solum agitur, verum etiam significatur haec vita?
2. Pia opera ferventius exercenda per Quadragesimae tempus. Per
alios ergo dies non graventur corda vestra in crapula et ebrietate
(Luc. XXI, 34): per hos autem etiam jejunate. Per alios
dies, adulteria, fornicationes, omnesque illicitas corruptelas nolite
contingere: per hos autem etiam a conjugibus abstinete. Quod vobis
demitis jejunando, eleemosynis addite praerogando. Tempus quod
reddendo conjugali debito occupabatur, supplicationibus impendatur.
Corpus quod carnalibus affectibus solvebatur, puris precibus
prosternatur. Manus quae amplexibus implicabantur, orationibus
extendantur. Vos autem qui etiam per alios dies jejunatis, per hos
augete quod facitis. Qui per alios dies perpetua continentia
crucifigitis corpus, per hos Deo vestro crebrioribus et intentioribus
inhaerete orationibus. Omnes unanimes, omnes fideles fideliter,
omnes in hac peregrinatione unius patriae desiderio suspirantes, et
amore ferventes. Donum Dei, quod ipse non habet, nullus in altero
invideat, nullus irrideat. In spiritualibus bonis, tuum deputa,
quod amas in fratre: suum deputet, quod amat in te. Nemo sub
abstinentiae specie, mutare affectet potius, quam resecare delicias;
ut pretiosos cibos quaerat, quia carne non vescitur, et inusitatos
liquores, quia vinum non bibit: ne per occasionem quasi domandae
carnis, magis agat negotium voluptatis. Alimenta quidem mundis munda
sunt omnia: sed in nullo est munda luxuria.
3. A litibus in primis jejunandum. Prae caeteris, fratres, a
litibus et discordiis jejunate. Mementote prophetam quibusdam
exprobrantem atque clamantem: In diebus jejunii vestri, inveniuntur
voluntates vestrae, quod omnes qui sub jugo vestro sunt stimulatis, et
caeditis pugnis; auditur in clamore vox vestra (Isai. LVIII,
3-5), et caetera talia. Quibus commemoratis adjunxit: Non hoc
jejunium ego elegi, dicit Dominus. Si clamare vultis, illum
frequentate clamorem, de quo scriptum est: Voce mea ad Dominum
clamavi (Psal. CXLI, 2). Ille quippe non est litis, sed
charitatis; nec carnis, sed cordis. Non est talis ille, de quo
dicitur: Expectavi ut faceret judicium, fecit autem iniquitatem; et
non justitiam, sed clamorem (Isai. V, 7). Dimittite, et
dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI. 37 et
38). Hae sunt duae alae orationis, quibus volat ad Deum : si
illud quod committitur, ignoscit delinquenti, et donat egenti.
|
|