|
1. Quadragesimae tempus operibus pietatis et humilitatis fervere
debet. Anniversario reditu Quadragesimae tempus advenit, quo vobis
exhortatio nostra debetur: quia et vos tempori congrua Domino opera
vestra debetis: quae tamen non Domino utilia possint esse, sed
vobis. Orationibus, jejuniis, eleemosynis et alia quidem tempora
debent christiano fervere: verumtamen et illos qui diebus aliis in his
pigri sunt, debet ista solemnitas excitare; et ii qui per alios dies
ad ista sunt alacres, nunc ea debent ferventius exercere. Tempus
quippe humilitatis nostrae vita in hoc saeculo est, quam dies
significant isti, Domino pro nobis Christo, qui semel moriendo
passus est, velut annis omnibus revoluta solemnitate passuro. Quod
enim semel in toto tempore factum est, ut vita nostra novaretur;
celebratur annis omnibus, ut in memoriam revocetur. Si ergo
veracissimae pietatis affectu, toto peregrinationis hujus tempore, quo
in mediis tentationibus vivimus, humiles corde esse debemus: quanto
magis his diebus, quibus ipsum tempus humilitatis nostrae non solum
vivendo agimus, sed etiam celebrando significamus? Humiles esse nos
docuit humilitas Christi, quia impiis moriendo cessit: excelsos nos
facit celsitudo Christi, quia pios resurgendo praecessit. Si enim
commortui sumus, ait Apostolus, et convivemus: si toleramus, et
conregnabimus (II Tim. II, 11 et 12). Unum horum modo,
tanquam ejus propinquante passione; alterum post Pascha, tanquam ejus
resurrectione completa, devotione debita celebramus. Tunc enim post
dies hujus humilitatis, etiam nostrae celsitudinis tempus, etsi nondum
videndo agere vacat; jam tamen praemeditando significare delectat.
Nunc itaque orationibus ingemiscamus instantius: tunc uberius
exhilarabimur laudibus.
2. Oratio fulcienda jejunio et eleemosyna. Duo genera
eleemosynarum. In paupere pascitur Deus. Nemo pauper in altero
eleemosynae genere. Sed orationibus nostris, quibus ad Deum facilius
volando perveniant, eleemosynis et jejuniis pennas pietatis addamus.
Hinc autem intelligit animus christianus, quantum remotus esse debet a
fraude alienae rei; quando sentit simile esse fraudi, si superflua sua
non tribuerit indigenti. Dominus dicit: Date et dabitur vobis;
dimittite et dimittetur vobis (Luc. VI, 37 et 38). Haec duo
genera eleemosynarum, tribuendi et ignoscendi, clementer et ferventer
operemur; qui nobis a Domino ut bona tribuantur, et mala non
retribuantur, oramus. Date, inquit, et dabitur vobis. Quid
verius, quid justius; ut qui dare detrectat, se fraudet ipse, nec
accipiat? Si impudenter agricola quaerit messem, ubi se novit non
praemisisse semen; quanto impudentius quaerit Deum divitem dantem,
qui hominem pauperem noluit exaudire poscentem? In paupere enim se
pasci voluit, qui non esurit. Deum ergo nostrum egentem non spernamus
in paupere, ut egentes satiemur in divite. Habemus egentes, et
egemus: demus ergo, ut accipiamus. Verumtamen quid est quod damus?
Et pro isto exiguo, visibili, temporali atque terreno, quid est quod
accipere desideramus? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec
in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Nisi ipse
promitteret, impudentiae fuisset dare ista, et accipere velle illa:
et nolle dare nec ista : quae tamen ista nec ipsa haberemus, nisi
dante illo qui exhortatur ut demus. Qua igitur fronte in utrisque
speramus dantem, si in minimis contemnimus imperantem? Dimittite, et
dimittetur vobis. Hoc est, Ignoscite, et ignoscetur vobis.
Conservus conservo reconcilietur; ne juste servus a Domino puniatur.
In hoc genere eleemosynae, nullus est pauper. Potest hoc facere ut
in aeternum vivat, etiam qui ad tempus non habet unde vivat. Gratis
datur, dando cumulatur, quae non consumitur, nisi quando non
erogatur. Cujus ergo usque ad hos dies inimicitiae perdurarunt,
confundantur atque finiantur. Finiantur, ne finiant: non teneantur,
ne teneant: perimantur per redemptorem, ne perimant retentorem.
3. Jejunia Deo accepta. Jejunia vestra non sint talia, qualia
propheta condemnat, dicens: Non hoc jejunium elegi, dicit Dominus
(Isai. LVIII, 5). Arguit enim jejunia litigiosorum:
quaerit piorum. Arguit opprimentes: quaerit relaxantes. Arguit
inimicantes: quaerit liberantes. Inde enim per hos dies a rebus
licitis desideria vestra frenatis, ne illicita committatis. Nullis
diebus se ingurgitet vino, nec adulterio, qui diebus istis temperat a
conjugio. Ita oratio nostra humilitate et charitate, jejunando et
dando, temperando et ignoscendo, bona tribuendo et mala non
retribuendo, a malo declinando et bona faciendo, quaerit pacem, et
consequitur eam (Psal. XXXIII, 15). Volat enim talibus
oratio pennis adminiculata virtutum: et quo Christus pax nostra
praecessit, facilius perfertur in coelum.
|
|