|
1. Quadragesimalis abstinentia qualis esse debet. Restringendae
deliciae, non mutandae. Solemne tempus advenit, quo vestram
commoneamus et exhortemur in Domino Charitatem: quanquam ipsum
tempus, etiam tacentibus nobis, satis vos admoneat et hortetur, ut
jejuniis et orationibus et eleemosynis solito instantius et alacrius
ferveatis. Sed ministerium nostri sermonis accedit, ut et vocis hujus
tuba, vires suas spiritus vester adversus carnem dimicaturus accipiat.
Sint ergo vestra jejunia sine litibus, clamoribus, caedibus: ut
etiam qui sub jugo vestro sunt, remissionem cautam sentiant et
benignam; ut aspera severitas refrenetur, non ut salubris disciplina
solvatur. Cum vero aliquo genere ciborum etiam concessorum atque
licitorum, causa castigandi corporis abstinetis, mementote omnia munda
mundis: ne quid putetis immundum, nisi quod infidelitas inquinaverit.
Immundis enim et infidelibus, ait Apostolus, nihil est mundum
(Tit. I, 15; Rom. XIV, 20). Sed plane fidelium
corpora cum servituti subjiciuntur, proficit spirituali saluti,
quidquid corporali minuitur voluptati. Ideoque cavendum est, ne
pretiosas escas vel pro aliis alias, vel etiam pretiosiores sine
carnibus animalium requiratis. Cum enim corpus castigatur, et
servituti subjicitur (I Cor. IX, 27), restringendae sunt
deliciae, non mutandae. Quid enim interest in quali cibo
concupiscentia immoderata culpetur? Non utique de solis carnibus, sed
etiam de quibusdam pomis et agriculturae alimentis Israelitarum
concupiscentia divina voce damnata est (Num. XI, 5, 33,
34). Et Esau, non propter offam suillam, sed propter lenticulam
defricatam, sua primogenita perdidit (Gen. XXV, 30-34).
Ut omittam quid esuriens Dominus tentatori etiam de ipso pane
responderit (Matth. IV, 3, 4): qui certe non suam carnem
quasi rebellem domabat, sed quid in talibus tentationibus respondere
debeamus misericorditer admonebat. Quapropter, charissimi, a
quibuscumque cibis vobis placuerit abstinere; mementote ut propositum
vestrum pia temperantia conservetis, non ut Dei creaturam sacrilego
errore damnetis. Quicumque etiam estis conjugibus alligati, nunc
maxime apostolica monita nolite contemnere, ut invicem abstineatis ad
tempus, ut vacetis orationibus (I Cor. VII, 5). Quod enim
et aliis diebus utiliter fit, nimis inverecundum est si modo non fiat.
Arbitror onerosum non esse debere, anniversaria observatione
solemnibus diebus hoc facere conjugatos, quod viduae ex quadam vitae
parte professae sunt, quod tota vita sanctae virgines susceperunt.
2. Eleemosynae opera amplificanda. Eleemosynae genus, parcere
inimicis. Jam vero eleemosynas his diebus augere, quodam modo ex
debito est. Ubi enim justius quam miserendo impenditis, quod vobis
abstinendo demitis? Et quid iniquius, quam ut quod minus erogat
abstinentia, servet permanens avaritia, aut consumat dilata luxuria?
Intendite itaque quibus debeatis quod vobis denegatis; ut quod
detrahit temperantia voluptati, addat misericordia charitati. Quid
jam dicam de illo opere misericordiae, ubi nihil de apothecis, nihil
de sacculo impenditur, sed ex corde dimittitur; quod magis si maneat,
quam si recedat, incipit esse damnosum? Iram dico adversus aliquem in
corde servatam. Quid autem stultius, quam inimicum forinsecus
devitare, et multo pejorem in praecordiis intimis retinere? Unde
Apostolus dicit, Sol non occidat super iracundiam vestram; moxque
subjungit, Neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 26 et
27). Tanquam hoc agat, qui non cito iram pellit ex animo, ut per
illam velut per januam aditum praestet diabolo. Primitus itaque
agendum est, ut super iram non occidat iste sol; ne deserat ipsam
mentem justitiae sol. Sed in cujus pectore adhuc usque permansit,
pellat eam saltem jam proximus dies Dominicae passionis, qui non est
iratus interfectoribus suis, pro quibus in ligno pendens et precem
fudit et sanguinem (Luc. XXIII, 34). In cujuscumque ergo
vestrum pectore usque ad istos sanctos dies fronte impudentissima
perduravit, nunc inde saltem ira discedat (Eccle. XI, 10), ut
oratio secura procedat: nec offendat, aut palpitet, aut sub
conscientiae stimulis obmutescat, cum ad eum locum venerit, ubi
dicendum est, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Aliquid petituri estis
ne vobis retribuatur, et aliquid ut tribuatur. Remittite ergo, et
remittetur vobis: date, et dabitur vobis (Luc. VI, 73 et
38). Haec, fratres, etiamsi non admoneam, perpetua meditatione
curare debetis. Cum vero tot divinorum testimoniorum ministra vox
nostra diei quoque praesentis celebritate juvetur; timere non debeo ne
me, vel potius omnium Dominum in me, aliquis vestrum forte
contemnat: sed sperare potius quod grex ejus agnoscens ejus esse quod
dicitur, eum efficaciter exaudiendus exaudiat.
|
|