|
1. Quadragesimali observatione finiendae inimicitiae. Tria vitia,
quibus inimicitiae vivunt. Solemne tempus advenit, quando de anima
attentius cogitanda et corpore castigando vestram commoneam
Charitatem. Hi sunt enim quadraginta dies sacratissimi toto orbe
terrarum, quos propinquante Pascha universus mundus, quem Deus in
Christo reconciliat sibi, praedicanda devotione concelebrat. Si quae
inimicitiae, quae vel nasci non debuerunt, vel cito mori debuerunt,
et tamen usque ad hoc tempus sive negligentia, sive pertinacia, sive
non modesta, sed superba verecundia, inter fratres perdurare
potuerunt; saltem modo finiantur. Super quas sol non debuit occidere
(Ephes. IV, 26), saltem post multos solis ortus et occasus,
etiam ipsae suo tandem aliquando exstinguantur occasu, nec ulterius
ullo renoventur exortu. Negligens inimicitias finire obliviscitur;
pertinax veniam non vult concedere, cum rogatur; superbe verecundus
veniam petere dedignatur. His tribus vitiis inimicitiae vivunt: sed
animas in quibus non moriuntur, occidunt. Vigilet contra negligentiam
memoria, contra pertinaciam misericordia, contra superbam verecundam
submissa prudentia. Qui se concordiae recolit neglectorem, excutiat
expergiscendo torporem: qui se cupit esse sui debitoris exactorem,
Dei se cogitet debitorem: qui erubescit petere ut sibi frater
ignoscat, vincat per bonum timorem malum pudorem: ut noxiis
inimicitiis finitis, ut eis mortuis, vos vivatis. Totum hoc charitas
agit, quae non agit perperam (I Cor. XIII, 4). Charitas,
fratres mei, in quantum adest, exerceatur bene vivendo; in quantum
autem minus est, impetretur petendo.
2. Orationes eleemosynis adminiculandae. Ut autem nostrae orationes
congruis adminiculis adjuventur, quoniam in his diebus ferventiores eas
habere debemus; etiam eleemosynas ferventius erogemus. Ipsis
adjiciatur, quod nobis jejunando et a cibis solitis abstinendo
detrahitur. Quamvis eas debeat largiores habere, qui propter aliquam
necessitatem corporis sui et consuetudinem alimentorum non potest
abstinere, ut hoc addat pauperi, quod sibi detrahit: sed ideo pius
det pauperi, quia sibi non detrahit; ut quoniam minus potest orationes
suas castigatione corporis adjuvare, abundantiorem in corde pauperis
includat eleemosynam, quae pro illo possit orare. De Scripturis
sanctis hoc est saluberrimum amplectendumque consilium: Include,
inquit, eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit
(Eccli. XXIX, 15).
3. Abstinentia qualis suscipienda. Admonemus etiam eos qui se a
carnibus abstinent, ne vasa in quibus sunt coctae tanquam immunda
devitent. Sic enim loquens Apostolus ait: Omnia munda mundis
(Tit. I, 15). Quod enim fit in hujusmodi observationibus sana
doctrina, non fit causa immunditiae devitandae, sed concupiscentiae
refrenandae. Unde et illi qui sic se a carnibus temperant, ut alias
escas et difficilioris praeparationis et pretii majoris inquirant,
multum errant. Non enim est hoc suscipere abstinentiam, sed mutare
luxuriam. Quomodo istis dicturi sumus, ut quod sibi detrahunt dent
pauperi; a quibus solitus ita cibus relinquitur, ut in alio comparando
sumptus augeatur? Estote ergo his diebus et crebrius jejunantes, et
vobis parcius impendentes, et egenis largius tribuentes. A conjugali
quoque concubitu, hi dies postulant continentiam: Ad tempus, ait
Apostolus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne
tentet vos satanas propter intemperantiam vestram (I Cor. VII,
5). Non est hoc arduum atque difficile diebus paucis fidelibus
conjugatis, quod a certo vitae articulo usque in finem sanctae viduae
susceperunt, quod tota vita sanctae virgines faciunt. Atque in his
omnibus ferveat devotio, comprimatur elatio. Nemo sic gaudeat de bono
largitatis, ut bonum amittat humilitatis. Omnia vero caetera Dei
dona non faciunt prodesse aliquid, nisi adsit vinculum charitatis.
|
|