|
1. In Quadragesima considerandum anni tempus et dierum numerus.
Solemne tempus advenit, quod amplius quam per anni caetera spatia,
nos orationibus atque jejuniis animam humiliare, et corpus castigare
commoneat. Cur autem hoc propinquante solemnitate Dominicae
passionis, et cur quadragesimi numeri mysterio celebretur, quoniam
solet movere nonnullos, merito de hac re quod dicendum Dominus donare
dignatus est, ad vestram Charitatem proferre suscipimus. Quos autem
ista non ad litigandum, sed ad cognoscendum quaerere novimus, eorum
fide atque pietate multum adjuvamur, ut dicenda impetrare possimus.
2. Quaestio: Cur eo tempore jejunetur, ante Baptismi
celebrationem. Responsio. Hoc enim solet facere quaestionem, cur
ipse Dominus Jesus Christus, qui humano corpore assumpto ad hoc
utique hominibus homo factus apparuit, ut nobis et vivendi et moriendi
et resurgendi praeberet exemplum, non antequam baptizaretur, sed
posteaquam baptizatus est jejunavit. Sic enim scriptum est in
Evangelio:
|
“Baptizatus autem confestim ascendit de aqua; et ecce
aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem super se.
Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo
mihi complacui. Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut
tentaretur a diabolo. Et cum jejunasset quadraginta diebus et
quadraginta noctibus, postea esuriit”
|
|
(Matth. III, 16 et
17; IV, 2). Nos autem cum eis qui baptizandi sunt, ante diem
Baptismi eorum, qui dies Paschalis appropiat, jejunamus, post quem
diem per dies quinquaginta jejunia relaxamus. Quod merito movere
deberet, si baptizare vel baptizari nisi die Paschali solemnissimo non
liceret. At cum per totum annum, sicut unicuique vel necessitas
fuerit vel voluntas, non prohibeatur a Baptismo, id donante illo qui
dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12);
anniversariam vero Domini passionem, nonnisi certo anni die, quod
Pascha dicitur, liceat celebrari: Baptismi sacramentum a Pascha
procul dubio distinguendum est. Hoc enim omni die licet accipere:
illud uno et certo anni die fas est agere. Hoc ad innovandam vitam
datur: illud ad religionis memoriam commendatur. Sed quod ad illum
diem longe major baptizandorum numerus confluit, non gratia uberior
salutis hic distat, sed laetitia major festivitatis invitat.
3. Baptismus Joannis a Baptismo Christi discernendus. Sacramenta
veteris Legis cur suscepit Christus. Quando tentatio infertur,
jejunandum. Quid quod etiam baptismus Joannis, quem tunc Christus
accepit, a baptismo ipsius Christi, quem fideles ejus accipiunt,
discernendus est; nec ideo ille quo baptizatus est Christus, melior
est isto quo baptizatur christianus, quia christiano melior est
Christus; sed ideo magis istud baptismum, quia Christi est, illi
praeponitur? Joannes enim baptizavit Christum, cum se Christo
confiteretur minorem: Christus autem baptizat christianum, qui se
ostendit et Joanne majorem. Sicut circumcisione carnis, quamvis eam
et Christus accepit, et nemo christianus nunc accipit, melius est
sacramentum resurrectionis Christi, quo ad expoliandam carnalem ac
veterem vitam circumciditur christianus, ut audiat Apostolum
dicentem: Sicut Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris,
sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4). Sicut
ipsum vetus Pascha, quod agni occisione celebrare praeceptum est, non
ideo quia hoc cum discipulis celebravit Christus, melius est quam
Pascha nostrum, quo immolatus est Christus. Pertinuit enim ad
praebendum nobis humilitatis et devotionis exemplum, ut illa etiam
sacramenta veniens suscipere dignaretur, quibus venturus ipse
praenuntiabatur: ut hinc ostenderet quanta religione nos oportet haec
suscipere sacramenta, quibus jam venisse nuntiatur. Non ergo quia
Christus post acceptum Joannis baptismum continuo jejunavit, tanquam
regulam observationis dedisse credendus est, ut post ipsius Christi
Baptismum acceptum, continuo jejunare necesse sit: sed plane illo
exemplo docuit jejunandum esse, quando forte acriore luctamine cum
tentatore confligimus. Ob hoc enim Christus, qui sicut homo dignatus
est nasci, non respuit sicut homo tentari, ut christianus magisterio
ejus instructus non possit a tentatore superari. Sive ergo continuo
post Baptismum, sive quolibet intervallo temporis interposito, quando
simile praelium tentationis infertur homini, jejunandum est: ut et
corpus impleat de castigatione militiam, et animus impetret de
humiliatione victoriam. In illo ergo dominico exemplo illius causa
jejunii, non Jordanis tinctio, sed diaboli tentatio fuit.
4. Cur Quadragesimale jejunium ante Pascha. Ablato sponso filiis
lugendum. Cur autem nos ante solemnitatem passionis Dominicae
jejunemus, et illa jejuniorum relaxatio quinquagesimo die perficiatur,
haec ratio est. Omnis qui recte jejunat, aut animam suam in gemitu
orationis et castigatione corporis humiliat ex fide non ficta; aut ab
illecebra carnali inopia aliqua spirituali veritatis et sapientiae
delectatione suspensa, ad famem sitimque sentiendam descendit ejus
intentio. De utroque jejunii genere Dominus respondit
interrogantibus cur discipuli ejus non jejunarent. Nam de illo primo,
quod habet animae humiliationem: Non possunt, inquit, lugere filii
sponsi, quamdiu cum eis est sponsus. Sed veniet hora quando auferetur
ab eis sponsus, et tunc jejunabunt. De illo autem altero, quod habet
epulas mentis, ita consequenter locutus est: Nemo assuit pannum novum
vestimento veteri, ne major scissura fiat: neque mittunt vinum novum
in utres veteres, ne et utres rumpantur, et vinum effundatur; sed
vinum novum in utres novos mittunt, et utraque servantur (Matth.
IX, 15-17). Proinde quia jam sponsus ablatus est, utique
nobis filiis illius pulchri sponsi, lugendum est. Speciosus enim
forma prae filiis hominum, cujus diffusa gratia in labiis ejus
(Psal. XLIV, 3), inter manus persequentium non habuit speciem
neque decorem, et ablata est de terra vita ejus (Isai. LIII,
2, 8). Et recte lugemus, si flagramus desiderio ejus. Beati
quibus eum licuit ante passionem tunc habere praesentem, interrogare
sicut vellent, et audire sicut audire deberent. Illos dies
concupierunt videre patres ante adventum ejus, neque viderunt: quia in
alia dispensatione fuerant ordinati, per quos venturus annuntiaretur,
non a quibus veniens audiretur. De his enim ad discipulos loquitur
dicens: Multi justi et Prophetae voluerunt videre quae vos videtis,
et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt (Matth.
XIII, 17). In nobis autem illud impletum est, quod ipse
itidem dicit: Venient dies, quando desiderabitis videre unum de
diebus istis, et non poteritis (Luc. XVII, 22)
5. Cur gemendum et jejunandum in hac vita. Quis non sancti
desiderii flamma uratur? quis non hic lugeat? quis non laboret in
gemitu suo? quis non dicat, Factae sunt mihi lacrymae meae panis die
ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus (Psal.
XLI, 4)? Credimus quippe in eum jam sedentem ad dexteram
Patris: sed tamen quamdiu sumus in corpore, peregrinamur ab eo (II
Cor. V, 6), nec eum dubitantibus vel negantibus et dicentibus,
Ubi est Deus tuus? valemus ostendere. Merito Apostolus ejus
concupiscebat dissolvi, et esse cum illo: manere autem in carne non
sibi optimum ducebat, sed necessarium propter nos (Philipp. I,
23, 24). Ubi cogitationes mortalium timidae, et incertae
providentiae nostrae; quoniam deprimit terrena inhabitatio sensum multa
cogitantem (Sap. IX, 14, 15). Inde tentatio est vita
humana super terram (Job VII, 1): et in hac saeculi nocte
circuit leo quaerens quem devoret (I Petr. V, 8). Non Leo de
tribu Juda, rex noster (Apoc. V, 5); sed leo diabolus,
adversarius noster. Ille autem quatuor animalium de Apocalypsi
Joannis figuras in se uno exprimens, natus ut homo, operatus ut leo,
immolatus ut vitulus, volavit ut aquila (Id. IV, 7). Volavit
super pennas ventorum, et posuit tenebras latibulum suum (Psal.
XVII, 11 et 12). Posuit tenebras, et facta est nox, in qua
pertranseunt omnes bestiae silvae. Catuli leonum rugientes,
tentatores videlicet per quos diabolus quaerit quem devoret; non quidem
habentes potestatem, nisi in eis quos acceperint quia et in Psalmo
ipso ita sequitur, Quaerentes a Deo escam sibi (Psal. CIII.
20, 21). In tam periculosa et tentationibus plena hujus saeculi
nocte quis non timeat, quis non medullis omnibus contremiscat, ne
dignus judicetur qui devorandus dimittatur in fauces tam crudelis
inimici? Unde jejunandum et orandum est.
6. Jejunium ante solemnitatem passionis Christi maxime conveniens.
Et quando potius, quando instantius, quam propinquante ipsa
Dominicae passionis solemnitate, qua celebritate anniversaria quodam
modo nobis ejusdem noctis memoria resculpitur, ne oblivione deleatur,
ne nos non corpore, sed spiritu dormientes, ille rugiens devorator
inveniat. Nam et ipsa Dominica passio, quid nobis aliud in capite
nostro Christo Jesu, quam ipsam vitae hujus tentationem maxime
commendavit? Unde adveniente jam mortis suae tempore, Petro dixit:
|
“Postulavit satanas vexare vos sicut triticum: et ego rogavi,
Petre, pro te, ne deficiat fides tua, vade et conforta fratres tuos
(Luc. XXII, 31 et 32).”
|
|
Et plane confortavit nos per
apostolatum, per martyrium, per epistolas suas. Ubi etiam noctem,
de qua loquor, admonens formidandam, consolatione prophetiae tanquam
nocturni luminis, ut cauti vigilaremus, edocuit.
|
“Habemus,
inquit, certiorem propheticum sermonem cui benefacitis intendentes,
tanquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et
lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. 1, 19).”
|
|
7. Dies nunc laboris et tristitiae. Sint ergo lumbi nostri accincti
et lucernae ardentes, et nos similes hominibus exspectantibus Dominum
suum, quando veniat a nuptiis (Luc. XII, 35, 36). Nec
dicamus invicem nobis, Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I
Cor. XV, 32). Sed eo magis, quo incertus est mortis dies, et
molestus est vitae dies, jejunemus et oremus, cras enim moriemur.
Pusillum, inquit, et non videbitis me; et iterum pusillum, et
videbitis me. Haec est hora de qua dixit, Vos tristes eritis,
saeculum autem gaudebit: id est, vita ista tentationibus plena, in
qua peregrinamur ab eo. Sed iterum, inquit, videbo vos, et gaudebit
cor vestrum; et gaudium vestrum nemo auferet a vobis (Joan. XVI,
19, 20, 22). In hac spe fidelissimi promissoris etiam nunc
utcumque gaudemus, donec veniat illud uberrimum gaudium, cum similes
ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III,
2), et gaudium nostrum nemo auferet a nobis. Hujus enim spei tam
gratum et gratuitum etiam pignus Spiritum sanctum accepimus, qui in
cordibus nostris inenarrabiles gemitus operatur sanctorum desideriorum.
sicut ait Isaias,
|
“et parturivimus spiritum
salutis”
|
|
(Isai. XXVI, 18). Et
ait Dominus,
|
“tristitia est illi, quoniam venit dies ejus: sed cum
pepererit, fit gaudium magnum, quoniam natus est homo in saeculum”
|
|
(Joan. XVI, 21). Hoc erit gaudium, quod nemo auferet a
nobis; quo in aeternum lumen ex hac fidei conceptione transfundemur.
Nunc ergo jejunemus, et oremus, cum dies parturitionis est.
8. Jejunium quadragenario numero cur institutum. Hoc totum corpus
Christi per totum orbem diffusum, id est, tota hoc agit Ecclesia,
et illa unitas quae dicit in Psalmo: A finibus terrae ad te clamavi,
dum angeretur cor meum (Psal. LX, 3). Unde jam nobis elucet
cur Quadragesima instituta sit hujus humiliationis solemnitas. Quae
enim a finibus terrae clamat, cum angitur cor ejus, a quatuor orbis
terrae partibus clamat, quas frequenter etiam Scriptura commemorat,
Oriente et Occidente, Aquilone et Meridie. Per hoc totum ille
decalogus Legis, jam non per litteram tantummodo metuendus, sed per
gratiam charitatis implendus, indictus est. Unde quater multiplicatis
decem, videmus quadraginta compleri. Sed adhuc in labore
tentationis, cum venia delictorum. Quis enim perfecte implet, Non
concupisces (Exod. XX, 17)? Unde jejunandum et orandum est:
a bono tamen opere non cessandum. Cui labori merces illa redditur in
fine, quae denarii nomine nuncupatur (Matth. XX, 2-13).
Sicut autem ternarius a tribus, quaternarius a quatuor; ita denarius
a decem nomen accepit: qui conjunctus quadragenario tanquam merces
labori redditur. Quinquagenarii numeri figura tempus illius gaudii
significat, quod nemo auferet a nobis: cujus in hac vita nondum
functionem habemus; sed tamen post solemnitatem Dominicae passionis a
die resurrectionis ejus per dies quinquaginta, quibus jejunia
relaxamus, hoc in dominicis laudibus personante Alleluia celebramus.
9. Quadragesimae tempus abstinentia et piis operibus magis fervere
debet. Nunc itaque, in persona Christi, ut non circumveniamini a
satana, exhortor vos, dilectissimi, ut quotidianis jejuniis,
largioribus eleemosynis, ferventioribus orationibus Deum propitietis.
Nunc tempus est quo et conjugati ab uxoribus, et nuptae a suis viris
abstineant, ut orationibus vacent: quanquam et per totum annum certis
diebus hoc facere debeant; et quanto crebrius, tanto utique melius:
quia et qui concessa immoderate appetit, eum qui concessit offendit.
Oratio quippe spiritualis res est, et ideo tanto est acceptior,
quanto magis suae naturae implet effectum. Tanto magis autem
spirituali opere funditur, quanto magis animus qui eam fundit, a
carnali voluptate suspenditur.
Quadraginta diebus jejunavit Moyses Legis administrator, quadraginta
Elias excellentissimus Prophetarum, quadraginta ipse Dominus
testimonium habens a Lege et Prophetis. Inde cum his duobus in monte
se ostendit. Nos autem qui tam longum jejunium perpetuare non
possumus, ut per tot dies et noctes nihil alimentorum, sicut et illi,
accipiamus, saltem quantum possumus faciamus; ut exceptis diebus per
quos certis de causis mos Ecclesiae prohibet jejunare, Domino Deo
nostro vel quotidiano vel crebro jejunio placeamus. Sed numquid sicut
a cibo et potu abstinentia per tot dies non potest esse continua, sic
et a concubitu non potest? cum videamus in nomine Christi multos
utriusque sexus ab hac re penitus immunia membra Deo dicata servare.
Puto non esse magnum, ut tota Paschali solemnitate possit conjugum
castitas, quod potest tota vita virginitas.
10. Deliciosi quadragesimae observatores. Jamvero illud, quanquam
admonere non debui, quandoquidem tempus humiliandae animae, quantum
potui, maxime commendavi; tamen propter hominum errores, qui per
vaniloquas seductiones et pravas consuetudines nobis molestam pro vobis
curam inferre non cessant, tacere non possum. Sunt quidam
observatores Quadragesimae deliciosi potius quam religiosi,
exquirentes novas suavitates magis quam veteres concupiscentias
castigantes; qui copiosis pretiosisque apparatibus fructuum
diversorum, quorumlibet obsoniorum varietates et sapores superare
contendunt: vasa in quibus coctae sunt carnes tanquam immunda
formidant, et in sua carne ventris et gutturis luxuriam non formidant:
jejunant, non ut solitam temperando minuant edacitatem; sed ut
immoderatam differendo augeant aviditatem. Nam ubi tempus reficiendi
advenerit, opimis mensis tanquam pecora praesepibus irruunt;
numerosioribus ferculis corda obruunt ventresque distendunt;
artificiosis et peregrinis condimentorum diversitatibus gulam, ne vel
copia compescatur, irritant. Denique tantum capiunt manducando,
quantum digerere non sufficiant jejunando.
11. Abstinentia a vino delicato. Sunt etiam qui vinum ita non
bibunt, ut aliorum expressione pomorum alios sibi liquores, non
salutis causa, sed jucunditatis, exquirant: tanquam non sit
Quadragesima piae humilitatis observatio, sed novae voluptatis
occasio. Quanto enim honestius, si stomachi infirmitas aquam potare
non tolerat, vino usitato et modico sustentetur, quam quaerantur vina
quae vindemiam nesciunt, quae torcularia non noverunt; non ut potus
mundior eligatur, sed ut frugalior improbetur? Quid autem absurdius,
quam tempore quo caro arctius castiganda est, tantas carni suavitates
procurare, ut ipsa faucium concupiscentia nolit Quadragesimam
praeterire? Quid inconvenientius, quam in diebus humilitatis, quando
pauperum victus omnibus imitandus est, ita vivere, ut si toto tempore
sic vivatur, vix possint divitum patrimonia sustinere? Cavete ista,
dilectissimi: cogitate quod scriptum est, Post concupiscentias tuas
non eas (Eccli. XVIII, 30). Quod saluberrimum praeceptum
si omni tempore observandum est, quanto amplius his diebus, quando ita
turpe est si cupiditas nostra ad inusitatas laxetur illecebras, ut
merito culpetur qui non restrinxerit usitatas?
12. Misericordiae opera in pauperes. Alterum misericordiae genus
in ignoscendo. Praecipue sane pauperum mementote, ut quod vobis
parcius vivendo subtrahitis, in coelesti thesauro reponatis. Accipiat
esuriens Christus, quod jejunans minus accipit christianus.
Castigatio volentis, fiat sustentatio non habentis. Voluntaria
copiosi inopia, fiat necessaria inopis copia. Sit etiam in animo
placabili et humili misericors ignoscendi facilitas. Petat veniam,
qui fecit injuriam: det veniam, qui accepit injuriam: ut non
possideamur a satana, cujus triumphus est dissensio Christianorum.
Et haec enim magni lucri eleemosyna est, debitum relaxare conservo,
ut tibi relaxetur a Domino. Utrumque opus bonum coelestis magister
discipulis commendavit dicens: Remittite, et remittetur vobis;
date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37 et 38). Mementote
servi illius, cui omne debitum dominus ejus quod donaverat,
replicavit, quia conservo ipse debenti sibi centum denarios
misericordiam non rependit, quam de talentorum decem millibus quae
debebat accepit (Matth. XVIII, 26-35). In hoc genere
operis boni excusatio nulla est, ubi sola voluntas tota facultas est.
Potest quisque dicere: Ne stomachus doleat, jejunare non possum.
Potest etiam dicere: Volo dare pauperi; sed unde, non habeo: aut
tantum habeo, ut timeam egere, si dedero. Quanquam et in his
operibus excusationes plerumque sibi homines falsas faciunt, quia veras
non inveniunt. Verumtamen quis est qui dicat: Ideo non ignovi veniam
petenti, quia me valetudo impedivit, aut quia manus qua porrigerem non
fuit? Dimitte, ut dimittatur tibi. Carnis hic opus nullum est,
nullum vel carnis suae membrum in adjutorium animae assumitur, ut hoc
impleatur quod rogatur. Voluntate agitur, voluntate perficitur. Fac
securus, da securus, nihil in corpore dolebis, nihil in domo minus
habebis. Jam vero, fratres, videte quid mali sit, ut poenitenti
fratri non ignoscat, cui praeceptum est ut inimicum adhuc diligat.
Quae cum ita sint, cum scriptum sit, Sol non occidat super
iracundiam vestram (Ephes. IV, 26); considerate, charissimi,
utrum christianus dicendus sit, qui saltem his diebus inimicitias non
vult finire, quas nunquam debuit exercere.
|
|