|
1. Finiendae querelae in Quadragesima. Pactum dimittendi ut
dimittatur nobis. Aliud ira, et aliud odium. Dies isti sancti,
quos agimus in observatione Quadragesimae, commonent nos de fraterna
concordia loqui vobis, ut quicumque habet adversus alium querelam,
finiat, ne finiatur. Nolite ista contemnere, fratres mei. Cum enim
vita ista mortalis et fragilis, quae inter tot terrenas tentationes
periclitatur, et orat ne submergatur, non potest esse in quovis justo
sine qualibuscumque peccatis; unum est remedium per quod vivere
possimus, quia docuit nos magister Deus dicere in Oratione: Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12). Pactum et placitum cum Deo fecimus, et
conditionem solvendi debiti in cautione subscripsimus. Dimitti nobis
plena fiducia petimus, si et nos dimittimus: si autem non dimittimus,
dimitti nobis peccata non putemus; ne nos ipsos fallamus. Homo se non
fallat, Deus neminem fallit. Humanum est irasci: et utinam nec hoc
possemus. Humanum est irasci: sed non debet iracundia tua, natus
surculus brevis, suspicionibus irrigari, et ad trabem odii pervenire.
Aliud est enim ira, aliud odium. Nam saepe etiam pater irascitur
filio, sed non odit filium: irascitur, ut corrigat. Si propterea
irascitur ut corrigat, amando irascitur. Propterea dictum est:
Festucam in oculo fratris tui vides; trabem autem in oculo tuo non
vides (Id. VII, 3). Culpas in alio iram, et tenes odium in
te ipso. In comparatione odii, ira festuca est. Sed festucam si
nutrias, trabes erit. Si evellas et projicias, nihil erit.
2. In tenebris et carcere est qui odit. Si advertistis, beati
Joannis, cum ejus Epistola legeretur, debuit vos terrere sententia.
Ait enim: Tenebrae transierunt, lux vera jam lucet. Deinde secutus
adjunxit: Qui se dicit in lumine esse, et fratrem suum odit, in
tenebris est usque adhuc (I Joan. II, 8 et 9). Sed forte
tales tenebras esse homo putet, quales patiuntur in carceribus
inclusi. Utinam tales essent! Et tamen in talibus nemo vult esse.
In his autem carcerum tenebris possunt includi et innocentes. In
talibus enim tenebris inclusi sunt martyres. Tenebrae circumquaque
fundebantur, et lux fulgebat in cordibus. In illis tenebris carceris
oculis non videbant, sed amore fraternitatis Deum videbant. Vultis
scire quales sunt istae tenebrae, de quibus dictum est, Qui odit
fratrem suum, in tenebris est usque adhuc? In alio loco dicit: Qui
odit fratrem suum, homicida est (I Joan. III, 15). Qui
odit fratrem suum, ambulat, exit, intrat, procedit, nullis catenis
oneratus, nullo carcere inclusus: reatu tamen ligatus est. Noli
illum putare sine carcere esse: carcer ejus, cor ejus est. Cum
audis, Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc: ne forte
contemnas tales tenebras, adjungit, et dicit: Qui odit fratrem
suum, homicida est. Odis fratrem tuum, et securus ambulas? et
concordare non vis, quamvis ideo Deus spatium det tibi? Ecce jam
homicida es, et adhuc vivis: si Dominum iratum haberes, cum odio
fratris subito rapereris. Parcit Deus tibi, parce tu tibi, concorda
cum fratre tuo. At forte tu vis, et ille non vult? Sufficiat tibi.
Habes unde illum doleas: te solvisti. Dic, si vis concordare, et
ille non vult; dic securus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris.
3. Ignoscendum, ut possis dominicam orationem dicere. Forte
peccasti in illum, vis cum illo concordare, vis ei dicere: Frater,
ignosce mihi quod peccavi in te. Ille non vult ignoscere, non vult
dimittere debitum: quod ei debes, non vult tibi dimittere. Ipse
observet, quando habet orare. Quando venturus est, qui tibi noluit
dimittere quod in eum forte peccasti, quando venturus est ad
orationem, quid facturus est? Dicat: Pater noster, qui es in
coelis. Dicat, accedat: Sanctificetur nomen tuum. Adhuc dic:
Veniat regnum tuum. Sequere: Fiat voluntas tua, sicut in coelo,
et in terra. Adhuc ambula: Panem nostrum quotidianum da nobis
hodie. Dixisti: quod sequitur vide ne forte velis transcendere, et
aliud dicere. Non est qua transire possis, ibi teneris. Dic ergo,
et verum dic: aut si non habes quare dicas, Dimitte nobis debita
nostra, noli dicere. Et ubi est illud quod idem apostolus dixit: Si
dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas
in nobis non est (Id. I, 8)? Si autem mordet conscientia
fragilitatis, et in hoc saeculo ubique abundantia iniquitatis; dic
ergo, Dimitte nobis debita nostra. Sed quod sequitur vide.
Noluisti enim dimittere peccatum fratri tuo, et dicturus es, Sicut
et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9-12). An
non es dicturus? Si non es dicturus, nihil es accepturus: si autem
dicturus, falsum es dicturus. Ergo dic, et verum dic. Quomodo
dicturus es verum, qui fratri tuo noluisti relaxare peccatum?
4. Securus apud Deum est, cui petenti negatur venia a fratre. De
iis qui veniam ab homine petere erubescunt. Venia a quibusdam nonnisi
tacite et blandiendo petenda. Illum admonui: modo te consolor, o
quisquis es, si tamen es, qui dixisti fratri tuo, Dimitte mihi quod
in te peccavi: si dixisti ex toto corde, si vera humilitate, non
ficta charitate, quomodo Deus videt in corde unde dixisti, sed ille
noluit tibi dimittere, noli esse sollicitus. Servi estis ambo,
habetis Dominum: conservo tuo debes, noluit tibi dimittere;
interpella Dominum amborum. Quod tibi dimiserit Dominus, si
potest, exigat servus. Dico aliud: Admonui ergo eum qui noluit
dimittere fratri suo, cum petat ille dimitti sibi, ut faciat quod
nolebat; ne, quando orat, non accipiat quod desiderat. Admonui et
illum qui petivit veniam peccati sui a fratre suo, et non accepit; ut
in eo quod non impetravit a fratre suo, securus sit de Domino suo.
Est et aliud quod admoneam: Peccavit in te frater tuus, et noluit
tibi dicere, Dimitte mihi quod in te peccavi. Abundant verba ista :
utinam illa Deus eradicet de agro suo, hoc est de cordibus vestris.
Quam multi sunt enim, qui sciunt se peccasse in fratres suos, et
nolunt dicere, Dimitte mihi. Non erubuerunt peccare, et erubescunt
rogare: non erubuerunt de iniquitate, et erubescunt de humilitate.
Ipsos ergo in primis admoneo. Quicumque habetis discordiam cum
fratribus vestris, et revocatis vos ad vos, et consideratis vos, et
justum judicium fertis in vos, intus in cordibus vestris, et
invenitis vos non debuisse facere quod fecistis, non debuisse dicere
quod dixistis; petite veniam fratres a fratribus vestris, facite
fratribus quod ait Apostolus, Donantes vobis ipsis, sicut et Deus
in Christo donavit vobis (Ephes. IV, 32): facite, nolite
erubescere veniam petere. Perinde omnibus dico, viris et feminis,
minoribus et majoribus, laicis et clericis: dico et mihi ipsi. Omnes
audiamus, omnes timeamus. Si peccavimus in fratres nostros, si adhuc
inducias vivendi accepimus, non ideo morimur: adhuc enim vivimus,
nondum damnati sumus: dum vivimus, faciamus quod jubet Pater, qui
erit Deus judex; et petamus veniam a fratribus, quos forte peccando
in eos aliquid offendimus, aliquid laesimus. Sunt personae humiles
pro ordine saeculi hujus, a quibus si petas veniam, extolluntur in
superbiam: hoc est quod dico; aliquando dominus peccat in servum
suum: quia etsi ille dominus est, ille servus; ambo tamen alieni
servi sunt, quia ambo Christi sanguine redempti sunt. Tamen durum
videtur ut hoc etiam jubeam, hoc praecipiam, ut si forte dominus
peccat in servum suum injuste litigando, injuste caedendo; dicat
ille, Ignosce mihi, da mihi veniam. Non quia non debet facere, sed
ne ille incipiat superbire. Quid ergo? Ante oculos Dei poeniteat
eum, ante oculos Dei puniat cor suum: et si non potest servo dicere,
quia non oportet, Da mihi veniam; blande illum alloquatur. Blanda
enim appellatio, veniae est postulatio.
5. Nolenti petere veniam, quomodo ignoscendum ex animo. Restat ut
eos alloquar, in quos alii peccaverunt, et illi qui in eos
peccaverunt, veniam petere noluerunt. Illos enim jam sum allocutus,
qui petentibus veniam fratribus dare noluerunt. Nunc ergo cum alloquor
vos omnes, quoniam dies sancti sunt, ne discordiae vestrae remaneant;
credo quia cogitastis aliqui in cordibus vestris, qui scitis vos cum
fratribus vestris aliquas habere discordias, et invenistis quod non
ipsi vos in eos peccaveritis, sed illi in vos. Etsi non modo mihi
loquimini, quia meum est loqui in hoc loco, vestrum autem tacere et
audire; tamen forte cogitando loquimini, et dicitis vobis, Volo
concordare, sed ille me laesit, ille in me peccavit, et non vult
veniam postulare. Quid ergo? dicturus sum, Vade ad illum, et tu
pete veniam? Absit. Nolo mentiaris: nolo dicas, Da mihi veniam,
qui te nosti non peccasse in fratrem tuum. Quid enim tibi prodest,
cum tu fueris tuus accusator? Quid expetas tibi ignosci, ab eo quem
non laesisti, aut in quem non peccasti? Nihil tibi prodest, nolo
facias: nosti, bene discussisti, scis quia in te peccavit, non tu in
illum. Scio, inquit. In ista tuta scientia, sit tua conscientia.
Noli venire ad fratrem tuum qui in te peccavit, et ultro ab illo
petere veniam. Debent inter vos esse alii pacifici, qui illum
objurgent, ut a te prius veniam petat: tu tantum paratus esto
ignoscere, prorsus paratus esto ex corde dimittere. Si paratus es
dimittere, jam dimisisti. Habes adhuc quod ores: ora pro illo, ut
petat a te veniam; quia scis ei nocere si non petat, ora pro illo ut
petat. Dic Domino in oratione tua: Domine, scis me non peccasse in
illum fratrem meum, sed illum potius peccasse in me, et obesse illi
quod peccavit in me, si veniam non petat a me; ego bono animo peto ut
ignoscas ei.
6. Offensae donandae exemplo Christi. Ecce dixi vobis quod maxime
per istos dies jejuniorum vestrorum, observationum vestrarum,
continentiae vestrae, mecum agere debeatis, ut cum fratribus vestris
concordetis. Gaudeam et ego de pace vestra, qui contristor litibus
vestris: ut omnes donantes vobismetipsis, si quis habet adversus
aliquem querelam, securi agamus Pascha, securi celebremus ejus
passionem, qui nihil cuiquam debebat, et pretium pro debentibus
solvit: Dominum Jesum Christum dico, qui in neminem peccavit, et
prope in illum omnis mundus peccavit; nec exegit supplicia, sed
promisit praemia. Habemus ergo ipsum testem in cordibus nostris, quia
si in aliquem peccavimus, vero corde veniam postulemus; si aliquis in
nos peccavit, veniam dare parati simus, et pro inimicis nostris
oremus. Non exspectemus vindicari, fratres. Quid est, vindicari,
nisi malo alieno pasci? Scio quotidie venire homines, genua figere,
frontem terrae concutere, aliquando vultum suum lacrymis rigare; et
in ista tanta humilitate ac perturbatione dicere: Domine, vindica
me, occide inimicum meum. Plane ora, ut occidat inimicum tuum, et
salvet fratrem tuum: occidat inimicitias, salvet naturam. Sic ora,
ut vindicet te Deus: pereat qui te persequebatur, sed maneat qui tibi
reddatur.
|
|