|
1. Symbolum unde dictum. Tempus est ut Symbolum accipiatis, quo
continetur breviter, propter aeternam salutem, omne quod creditis.
Symbolum autem nuncupatur a similitudine quadam, translato vocabulo;
quia symbolum inter se faciunt mercatores, quo eorum societas pacto
fidei teneatur. Et vestra societas est commercium spiritualium, ut
similes sitis negotiatoribus bonam margaritam quaerentibus (Matth.
XIII, 45). Haec est charitas, quae diffundetur in cordibus
vestris per Spiritum sanctum, qui dabitur vobis (Rom. V, 5).
Ad hanc pervenitur ex fide, quae isto Symbolo continetur: ut
credatis in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem,
regem saeculorum, visibilium et invisibilium creatorem; et quidquid
aliud digne de illo vel ratio sincera, vel Scripturae sanctae
auctoritas loquitur. Nec ab ista excellentia Dei Filium separetis.
Neque enim sic ista de Patre dicuntur, ut ab illo aliena sint qui
dixit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): et de quo
Apostolus ait, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus
est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6). Rapina quippe
usurpatio est alieni: cum illa aequalitas natura sit. Ac per hoc
quomodo non erit omnipotens Filius, per quem facta sunt omnia; cum
etiam sit Virtus et Sapientia Dei (I Cor. I, 24), de qua
scriptum est, quod cum sit una, omnia potest (Sap. VII,
27)? Est autem etiam natura invisibilis, in ea ipsa forma, in qua
aequalis est Patri. Natura quippe invisibile est Verbum Dei, quod
in principio erat, et Deus erat (Joan. I, 3, 1): in qua
natura etiam immortalis omnino, id est omni modo incommutabilis manet.
Nam et anima humana secundum quemdam modum dicitur immortalis: sed non
est vera immortalitas, ubi tanta est mutabilitas, per quam et deficere
et proficere potest. Unde mors ejus est, alienari a vita Dei per
ignorantiam quae est in illa: vita vero ejus, currere ad fontem
vitae, ut in lumine Dei videat lumen. Secundum quam vitam etiam vos
per Christi gratiam reviviscetis a morte quadam, cui renuntiatis.
Verbum autem Dei quod est unigenitus Filius, cum Patre semper
incommutabiliter vivit; nec deficit, quia permansio non minuitur; nec
proficit, quia perfectio non augetur. Est etiam ipse saeculorum
visibilium et invisibilium creator: quia, sicut dicit Apostolus, In
ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et
invisibilia; sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus,
sive Potestates: omnia in ipso et per ipsum creata sunt, et omnia
illi constant (Coloss. I, 16, 17). Sed quoniam semetipsum
exinanivit, non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens
(Philipp. II, 7); per hanc formam servi invisibilis visus est:
quia natus est de Spiritu sancto et Maria virgine. In hac forma
servi infirmatus est omnipotens: quia passus est sub Pontio Pilato.
Per hanc formam servi, immortalis mortuus est: quia crucifixus est et
sepultus. Per hanc formam servi, rex saeculorum die tertio
resurrexit. Per hanc formam servi visibilium et invisibilium creator
ascendit in coelum, unde nunquam recessit. Per hanc formam servi,
sedet ad dexteram Patris, qui est brachium Patris: de quo dicit
propheta, Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII,
1)? In hac forma servi, venturus est judicare vivos et mortuos: in
qua particeps esse voluit mortuorum, cum sit vita vivorum. Per ipsum
nobis Spiritus sanctus missus est a Patre, et ab ipso. Spiritus
Patris et Filii ab utroque missus, a nullo genitus: unitas amborum,
aequalis ambobus. Haec Trinitas unus Deus est, omnipotens,
invisibilis, rex saeculorum, visibilium et invisibilium creator.
Neque enim tres dominos, aut tres omnipotentes, aut tres creatores,
aut quidquid aliud de excellentia Dei dici potest, dicimus: quia nec
tres dii, sed unus Deus. Quamvis in hac Trinitate Pater non sit
Filius, et Filius non sit Pater, et Spiritus sanctus nec Filius
sit nec Pater: sed ille Pater Filii, ille Filius Patris, ille
Spiritus Patris et Filii. Credite, ut intelligatis. Nisi enim
credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX).
Ex hac fide gratiam sperate: in qua vobis peccata omnia dimittentur.
Hinc enim salvi eritis, non ex vobis: Dei enim donum est. Post
hanc etiam mortem, quae in omnes pertransit, quae vetustati primi
hominis debetur, sperate etiam in fine vestrorum corporum
resurrectionem: non ad passiones dolorum, sicut resurrecturi sunt
impii; nec ad gaudia carnalium desideriorum, sicut putant stulti: sed
sicut Apostolus ait, Seminatur corpus animale, surget corpus
spirituale (I Cor. XV, 54), ut jam non aggravet animam
(Sap. IX, 15), nec ullam quaerat refectionem, quia nullam
patietur defectionem.
2. Symbolum memoria tenendum, quare. Hinc igitur brevem sermonem
de universo Symbolo vobis debitum reddidi, in quo Symbolo quod
audieritis, totum in isto sermone nostro breviter collectum
agnoscetis. Nec ut eadem verba Symboli teneatis, ullo modo debetis
scribere; sed audiendo perdiscere: nec cum didiceritis, scribere;
sed memoria semper tenere atque recolere. Quidquid enim in Symbolo
audituri estis, in divinis sacrarum Scripturarum litteris continetur.
Sed quod ita collectum et in formam quamdam redactum non licet scribi,
commemoratio fit promissionis Dei, ubi per prophetam praenuntians
Testamentum novum dixit: Hoc est Testamentum quod ordinabo eis post
dies illos, dicit Dominus, dando legem meam in mente eorum, et in
corde eorum scribam eam (Jerem. XXXI, 33). Hujus rei
significandae causa, audiendo symbolum discitur: nec in tabulis, vel
in aliqua materia, sed in corde scribitur. Praestabit ille qui vos
vocavit ad suum regnum et gloriam, ut ejus gratia regeneratis vobis,
etiam Spiritu sancto scribatur in cordibus vestris; ut quod creditis
diligatis, et fides per dilectionem operetur in vobis; ac sic Domino
Deo largitori bonorum omnium placeatis, non serviliter timendo
poenam, sed liberaliter amando justitiam. Hoc est ergo Symbolum,
quod vobis per Scripturas et sermones ecclesiasticos insinuatum est:
sed sub hac brevi forma fidelibus consistendum et proficiendum est.
|
|