|
1. Christus virginis partu editus. Incarnatione Deus esse non
destitit. Gaudeamus, fratres: laetentur et exsultent gentes. Istum
diem nobis non sol iste visibilis, sed Creator ipsius invisibilis
consecravit; quando eum pro nobis visibilem factum, a quo invisibili
et ipsa creata est, visceribus fecundis et genitalibus integris Virgo
Mater effudit. Concipiens virgo, pariens virgo, virgo gravida,
virgo feta, virgo perpetua. Quid miraris haec, o homo? Deum sic
nasci oportuit, quando esse dignatus est homo. Talem fecit illam,
qui est factus ex illa. Antequam enim fieret, erat: et quia
omnipotens erat, fieri potuit manens quod erat. Fecit sibi matrem,
cum esset apud Patrem: et cum fieret ex matre, mansit in Patre.
Quomodo Deus esse desisteret, cum homo esse coepit, qui genitrici
suae praestitit ne desisteret virgo esse, cum peperit? Proinde quod
Verbum caro factum est, non Verbum in carnem pereundo cessit; sed
caro ad Verbum, ne ipsa periret, accessit : ut quemadmodum homo est
anima et caro, sic esset Christus Deus et homo. Idem Deus qui
homo, et qui Deus idem homo: non confusione naturae, sed unitate
personae. Denique qui Filius Dei generanti est coaeternus semper ex
Patre, idem filius hominis esse coepit ex Virgine. Ac sic et Filii
divinitati est addita humanitas; et tamen non est personarum facta
quaternitas, sed permanet trinitas.
2. Verbo non mutato factus est idem Dei et hominis filius. Regula
fidei, symbolum. Non ergo vobis subrepat quorumdam sententia minus
attentorum in regulam fidei et in Scripturarum oracula divinarum.
Dicunt enim: Qui filius est hominis, factus est Filius Dei; qui
vero Filius est Dei, non est factus filius hominis. Hoc ut
dicerent, quod verum est attenderunt; sed verum eloqui non valuerunt.
Quid enim attenderunt, nisi quia humana natura potuit in melius
commutari, in deterius autem divina non potuit? Hoc verum est: sed
etiam sic, id est, nequaquam in deterius divinitate mutata, Verbum
tamen caro factum est. Neque enim ait Evangelium, Caro Verbum
facta est; sed ait, Verbum caro factum est. Verbum autem Deus;
quia Deus erat Verbum (Joan. I, 14). Et quid caro, nisi
homo? Non enim sine anima in Christo hominis caro. Unde ait,
Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38).
Si ergo Verbum Deus, et homo caro, quid est aliud, Verbum factum
est caro; nisi, Qui Deus erat, factus est homo? Ac per hoc qui
erat Dei Filius, factus est hominis filius, assumptione inferioris,
non conversione potioris; accipiendo quod non erat, non amittendo quod
erat. Nam quomodo in Regula fidei confiteremur, credere nos in
Filium Dei qui natus est ex virgine Maria, si non Filius Dei, sed
filius hominis natus est ex virgine Maria? Quis enim christianus
neget ex illa femina filium hominis natum? sed tamen Deum hominem
factum, et ita hominem Deum factum. Deus enim erat Verbum, et
Verbum caro factum est. Confitendum est igitur, eum qui Filius Dei
erat, ut de virgine Maria nasceretur, assumpta forma servi filium
hominis factum, quod erat manentem, quod non erat assumentem: esse
incipientem quo minor est Patre, et semper manentem in eo quod unum
sunt ipse et Pater.
3. Dei Filium eumdem esse filium hominis incarnatione. Nam si ille
qui semper est Dei Filius, non ipse est factus hominis filius,
quomodo de illo dicit Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non
rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed se ipsum exinanivit
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu
inventus ut homo? Neque enim alius, sed ipse in forma Dei aequalis
Patri, qui est utique unigenitus Dei Filius, semetipsum
exinanivit, in similitudinem hominum factus. Neque alius, sed idem
ipse in forma Dei aequalis Patri, humiliavit, non alium, sed
semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis
(Philipp. II, 6, 7). Quod totum non fecit Dei Filius,
nisi in ea forma qua est hominis filius. Item si ille qui semper est
Dei Filius, non est ipse factus hominis filius, quomodo dicit
Apostolus ad Romanos: Segregatus in Evangelium Dei, quod ante
promiserat per Prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo,
qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I,
1-3)? Ecce Filius Dei, quod utique semper erat, factus est ex
semine David secundum carnem, quod non erat. Item si ille qui est
Dei Filius, non est ipse factus filius hominis, quomodo misit Deus
Filium suum factum ex muliere (Galat. IV, 4)? Quo nomine
secundum hebraeam linguam non virgineum decus negatur, sed femineus
sexus ostenditur. Quis enim a Patre est missus, nisi unigenitus Dei
Filius? Quomodo ergo ex muliere factus, nisi quia idem ipse qui erat
apud Patrem Dei Filius, missus factus est hominis filius? De
Patre natus sine temporis die, de matre natus hoc die. Istum enim
diem quem creavit, in quo crearetur elegit, sicut factus est de matre
quam fecit. Nam et ipse dies a quo deinceps incrementum lucis accipit
dies, opus Christi significat, a quo interior homo noster renovatur
de die in diem (II Cor. IV, 16). Aeterno quippe Creatori
in tempore creato ille dies debuit esse natalis, cui creatura
congrueret temporalis.
|
|