|
1. Symbolum quid. Deus quomodo omnipotens. Symbolum est breviter
complexa regula fidei, ut mentem instruat, nec oneret memoriam;
paucis verbis dicitur, unde multum acquiratur. Credo in Deum Patrem
omnipotentem. Vide quam cito dicitur, et quantum valet. Deus est,
et Pater est: Deus potestate, Pater bonitate. Quam felices
sumus, qui Dominum nostrum patrem invenimus! Credamus ergo in eum,
et omnia nobis de ipsius misericordia promittamus, quia omnipotens
est: ideo in Deum Patrem omnipotentem credimus. Nemo dicat: Non
mihi potest dimittere peccata. Quomodo non potest omnipotens? Sed
dicis: Ego multum peccavi. Et ego dico: Sed ille omnipotens est.
Et tu: Ego talia peccata commisi, unde liberari et mundari non
possum. Respondeo: Sed ille omnipotens est. Videte quid ei
cantetis in Psalmo: Benedic, inquit, anima mea Domino, et noli
oblivisci omnes retributiones ejus: qui propitius fit omnibus
iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos (Psal. CII,
2 et 3). Ad hoc nobis est ejus omnipotentia necessaria. Nam
universae creaturae ad hoc erat necessaria, ut crearetur. Omnipotens
est ad facienda majora et minora: omnipotens est ad facienda coelestia
et terrestria: omnipotens est ad facienda immortalia et mortalia:
omnipotens est ad facienda spiritualia et corporalia: omnipotens est ad
facienda visibilia et invisibilia: magnus in magnis, nec parvus in
minimis. Postremo omnipotens est ad facienda omnia quae facere
voluerit. Nam ego dico quanta non possit. Non potest mori, non
potest peccare, non potest mentiri, non potest falli. Tanta non
potest: quae si posset, non esset omnipotens. Credite ergo in eum,
et confitemini. Corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio
fit ad salutem (Rom. X, 10). Ideo cum credideritis, oportet
ut confiteamini, quando Symbolum reddetis. Accipite modo quod
teneatis, et postea reddatis, et nunquam obliviscamini.
2. Christus Filius Dei unicus. Quomodo incarnatus. Christus
nobis unicus Salvator. Post hoc quid? Et in Jesum Christum.
Credo, dicis, in Deum Patrem omnipotentem, et in Jesum Christum
Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Si Filium unicum, ergo
Patri aequalem. Si Filium unicum, ergo ejusdem substantiae cujus
est Pater. Si Filium unicum, ergo ejus omnipotentiae cujus est
Pater. Si Filium unicum, ergo Patri coaeternum. Hoc in se, et
apud se, et apud Patrem. Propter nos quid? ad nos quid? Qui
conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine Maria. Ecce qua
venit, quis, ad quos. Per virginem Mariam, in qua operatus est
Spiritus sanctus, non homo maritus; qui fecundavit castam, et
servavit intactam. Sic ergo carne indutus est Dominus Christus, sic
factus est homo qui fecit hominem, assumendo quod non erat, non
perdendo quod erat. Verbum enim caro factum est, et habitavit in
nobis (Joan. I, 14). Non Verbum in carnem versum est, sed
Verbum manens carne accepta, invisibilis semper, factus est visibilis
quando voluit, et habitavit in nobis. Quid est, in nobis? In
hominibus. Factus unus ex hominum numero, unus et unicus. Unicus
Patri. Nobis quid? Et nobis unicus Salvator: nemo enim praeter
ipsum salvator noster. Et nobis unicus Redemptor: nemo enim praeter
ipsum redemptor noster: non auro, non argento, sed sanguine suo.
3. Christus Filius Dei quomodo mortuus et sepultus. Ergo ipsa,
ubi empti sumus, ejus commercia videamus. Cum enim dictum esset in
Symbolo, Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine
Maria: jam quid pro nobis? Passus est, sequitur, sub Pontio
Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Qui Filius Dei unicus
Dominus noster crucifixus, Filius Dei unicus Dominus noster
sepultus est. Homo crucifixus est, homo sepultus: Deus non est
mutatus, Deus non est occisus, et tamen secundum hominem occisus.
Si enim cognovissent, ait Apostolus, nunquam Dominum gloriae
crucifixissent (I Cor. II, 8). Et Dominum gloriae ostendit,
et crucifixum confessus est. Quia si quis etiam tuam tunicam illaesa
carne tua conscindat, tibi facit injuriam: nec sic clamas pro veste
tua, ut dicas, Conscidisti tunicam meam; sed, Conscidisti me,
fila de me fecisti. Loqueris ista integer, et verum dicis, et de
carne tua nihil detraxit qui laesit. Sic et Dominus Christus
crucifixus est. Dominus est, unicus Patri est; Salvator noster
est, Dominus gloriae est: tamen crucifixus est; sed in carne, et
sepultus in sola carne. Nam ubi sepultus est, et quando sepultus
est, tunc ibi nec anima fuit. Sola carne in sepulcro jacebat, et
tamen confiteris Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum
nostrum; qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex virgine
Maria, qui Jesus Christus, unicus Filius Dei, Dominus noster.
Sub Pontio Pilato crucifixus, qui Jesus Christus, unicus Dei
Filius, Dominus noster. Et sepultus, qui Jesus Christus, unicus
Dei Filius, Dominus noster. Sola caro jacet, et tu dicis,
Dominus noster? Dico, plane dico: quia vestem intueor, et vestitum
adoro. Caro illa illius vestimentum fuit: quia cum in forma Dei
esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum
exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens; in
similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp.
II, 6, 7).
4. Dextera Dei aeterna felicitas. Non contemnamus solam carnem:
quando jacuit, tunc nos emit. Quare nos emit? Quia non semper
jacuit: Tertia enim die resurrexit a mortuis. Hoc sequitur in
Symbolo. Cum confessi fuerimus ejus passionem, confitemur et
resurrectionem. In passione quid egit? Docuit quid toleremus. In
resurrectione quid egit? Ostendit quid speremus. Hic opus, ibi
merces: opus in passione, merces in resurrectione. Nec, quia
resurrexit a mortuis, hic remansit. Sed quid sequitur? Ascendit in
coelum. Et modo ubi est? Sedet ad dexteram Patris. Intellige
dexteram, ne quaeras ibi sinistram. Dextera Dei dicitur aeterna
felicitas. Dextera Dei dicitur ineffabilis, inaestimabilis,
incomprehensibilis beatitudo atque prosperitas. Haec est dextera
Dei. Ibi sedet. Quid est, Ibi sedet? Ibi habitat. Sedes enim
dicuntur, ubi quisque habitat. Num enim quando illum vidit Stephanus
sanctus, mentiebatur qui dicebat, Sedet ad dexteram Patris?
Quomodo enim dicit Stephanus: Ecce ego video coelum apertum, et
Filium hominis stantem ad dexteram Dei (Act. VII, 55)?
Quia ille vidit stantem, mentiebatur forte qui dicebat tunc, Sedet
ad dexteram Patris? Sedet ergo, dictum est, manet, habitat.
Quomodo? Quomodo tu. Quo statu? Quis dicet? Dicamus quod
docuit, dicamus quod novimus.
5. Salvator noster, judex noster et advocatus. Quid? Inde
venturus judicaturus vivos et mortuos. Confiteamur Salvatorem, ne
timeamus judicem. Qui enim modo in eum credit, et praecepta ejus
facit, et diligit eum, non timebit quando veniet judicare vivos et
mortuos: non solum non timebit, sed ut veniat optabit. Quid enim
nobis felicius, quam quando venit quem desideramus, quando venit quem
amamus? Sed timeamus, quia judex noster erit. Qui modo est
advocatus noster, ipse tunc erit judex noster. Audi Joannem:
|
“Si
dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas
in nobis non est. Si autem confessi fuerimus peccata nostra,”
|
|
dixit,
|
“fidelis est et justus, qui dimittat nobis peccata et mundet
nos ab omni iniquitate. Haec scripsi vobis, ut non peccetis: et si
quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum
justum; et ipse est exoratio peccatorum nostrorum”
|
|
(I Joan. I,
8-II, 2). Si haberes causam apud aliquem judicem agendam, et
instrueres advocatum, esses susceptus ab advocato, ageret causam tuam
sicut posset; et si non illam finisset, et audires illum judicem
venturum; quantum gauderes, quia ipse potuit esse judex tuus, qui
fuit paulo ante advocatus tuus? Et modo ipse pro nobis orat, ipse pro
nobis interpellat. Advocatum eum habemus, et judicem timeamus? Imo
quia advocatum praemisimus securi, judicem venturum speremus.
6. De Spiritu sancto. Sic accipi debet Spiritus sanctus, ut non
credatur minor quam Filius, et minor quam Pater. Transitum est in
Symbolo quod pertinet ad Jesum Christum Filium Dei unicum,
Dominum nostrum: sequitur, Et in Spiritum sanctum, ut compleatur
Trinitas, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Et de Filio multa
sunt dicta, quia Filius suscepit hominem, Filius Verbum caro factum
est, non Pater, non Spiritus sanctus: sed carnem Filii tota
Trinitas fecit. Inseparabilia enim sunt opera Trinitatis. Sic ergo
accipite Spiritum sanctum, ut non credatis minorem esse quam Filium,
et minorem esse quam Patrem. Pater enim et Filius et Spiritus
sanctus tota Trinitas unus Deus. Nihil ibi distat, nihil varium,
nihil defectivum, nihil alteri contrarium; aequale semper, invisibile
et incommutabile Pater et Filius et Spiritus sanctus. Liberet nos
Trinitas a multitudine peccatorum.
7. Sancta Ecclesia catholica quae. Inventa meretrix et facta
virgo. Mariae similis, et parit et virgo est. Jam quod sequitur ad
nos pertinet, Sanctam Ecclesiam. Sancta Ecclesia nos sumus: sed
non sic dixi, Nos, quasi ecce qui hic sumus, qui me modo audistis.
Quotquot hic sumus, Deo propitio, Christiani fideles in hac
ecclesia, id est, in ista civitate, quotquot sunt in ista regione,
quotquot sunt in ista provincia, quotquot sunt et trans mare, quotquot
sunt et in toto orbe terrarum: quoniam a solis ortu usque ad occasum
laudatur nomen Domini (Psal. CXII, 3). Sic se habet
Ecclesia catholica mater nostra vera, vera illius sponsi conjux.
Honoremus eam, quia tanti Domini matrona est. Et quid dicam?
Magna est sponsi et singularis dignatio; meretricem invenit, virginem
fecit. Quia meretrix fuit, non debet negare, ne obliviscatur
misericordiam liberantis. Quomodo non erat meretrix, quando post
idola et daemonia fornicabatur? Fornicatio cordis in omnibus fuit: in
paucis carne, in omnibus corde. Et venit, et virginem fecit.
Ecclesiam virginem fecit. In fide virgo est. In carne paucas habet
virgines sanctimoniales: in fide omnes virgines debet habere et
feminas, et viros. Ibi enim debet esse castitas et puritas et
sanctitas. Nam vultis nosse quam virgo sit? Apostolum Paulum
audite, amicum sponsi audite zelantem sponso, non sibi. Aptavi vos,
inquit, uni viro. Ecclesiae dicebat: et cui Ecclesiae? Quocumque
Litterae illae pervenire potuerunt. Aptavi vos uni viro virginem
castam exhibere Christo. Timeo autem, dixit, ne sicut serpens Evam
decepit astutia sua. Serpens ille numquid corporaliter concubuit cum
Eva? Et tamen virginitatem cordis ejus exstinxit. Hoc timeo,
dicit, ne corrumpantur mentes vestrae a castitate, quae est in
Christo (II Cor. XI, 2, 3). Virgo est ergo Ecclesia:
virgo est, virgo sit. Caveat seductorem, ne inveniat corruptorem.
Virgo est Ecclesia. Dicturus es mihi forte: Si virgo est, quomodo
parit filios? Aut si non parit filios, quomodo dedimus nomina
nostra, ut de ejus visceribus nasceremur? Respondeo: Et virgo est,
et parit. Mariam imitatur, quae Dominum peperit. Numquid non virgo
sancta Maria et peperit, et virgo permansit? Sic et Ecclesia, et
parit, et virgo est. Et si consideres, Christum parit: quia membra
ejus sunt qui baptizantur. Vos estis, inquit Apostolus, corpus
Christi et membra (I Cor. XII, 27). Si ergo membra
Christi parit, Mariae simillima est.
8. Remissio peccatorum in Baptismo et oratione dominica.
Quotidianus baptismus. Remissionem peccatorum. Haec in Ecclesia si
non esset, nulla spes esset: remissio peccatorum si in Ecclesia non
esset, nulla futurae vitae et liberationis aeternae spes esset.
Gratias agimus Deo, qui Ecclesiae suae dedit hoc donum. Ecce
venturi estis ad fontem sanctum, diluemini Baptismo, salutari lavacro
regenerationis renovabimini; eritis sine ullo peccato, ascendentes de
illo lavacro. Omnia quae vos praeterita persequebantur, ibi
delebuntur. Aegyptiis insequentibus Israelitas similia erant vestra
peccata, persequentibus, sed usque ad mare Rubrum (Exod.
XIV). Quid est, usque ad mare Rubrum? Usque ad fontem Christi
cruce et sanguine consecratum. Quod enim rubrum est, rubet. Non
vides quomodo rubeat pars Christi? Interroga oculos fidei. Si
crucem vides, attende et cruorem. Si vides quod pendet, attende quod
fudit. Lancea perforatum est latus Christi, et manavit pretium
nostrum (Joan. XIX, 34). Ideo signo Christi signatur
Baptismus, id est, aqua ubi tingimini, et quasi in mari Rubro
transitis. Peccata vestra, hostes vestri sunt. Sequuntur, sed
usque ad mare. Cum vos intraveritis, evadetis, illa delebuntur:
quomodo evadentibus per siccum Israelitis, aqua cooperuit Aegyptios.
Et quid dicit Scriptura? Unus ex eis non remansit (Psal. CV,
11). Peccasti multa, peccasti pauca; peccasti magna, peccasti
parva: quod est minus ex eis non remansit. Sed quoniam victuri sumus
in isto saeculo, ubi quis non vivit sine peccato; ideo remissio
peccatorum non est in sola ablutione sacri Baptismatis, sed etiam in
oratione dominica et quotidiana, quam post octo dies accepturi estis.
In illa invenietis quasi quotidianum baptismum vestrum, ut agatis Deo
gratias qui donavit hoc munus Ecclesiae suae, quod confitemur in
Symbolo: ut cum dixerimus, Sanctam Ecclesiam; adjungamus,
Remissionem peccatorum.
9. Carnis resurrectio qualis promissa. Post haec, Carnis
resurrectionem. Iste jam finis est. Sed finis sine fine erit
resurrectio carnis. Sed erit postea nulla mors carnis, nullae
angustiae carnis, nulla fames et sitis carnis, nullae afflictiones
carnis, nulla senectus et lassitudo carnis. Noli ergo horrere carnis
resurrectionem. Bona ejus vide, mala obliviscere. Prorsus quidquid
querelarum est carnalium modo, tunc ibi non erit. Aeterni erimus,
aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30). Unam cum Angelis
sanctis civitatem habebimus, a Domino possidebimur, haereditas ejus
erimus, et ipse haereditas nostra erit: quoniam ipsi dicimus modo,
Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). Et de nobis
dictum est Filio ipsius: Postula a me, et dabo tibi gentes
haereditatem tuam (Id. II, 8). Possidebimus, et
possidebimur; tenebimus, et tenebimur. Quid dicam? Colimur, et
colimus. Sed colimus ut Deum, colimur ut ager. Ut sciatis quia
colimur, Dominum audite: Ego sum vitis vera, vos estis sarmenta,
Pater meus agricola (Joan. XV, 1, 5). Si agricola dicitur,
agrum colit. Quem agrum? Colit nos. Et agricola terrae hujus
visibilis arare potest, fodere potest, plantare potest; rigare, si
aquam invenerit, potest: numquid potest incrementum dare, germen
educere in terram, radicem figere, in auras promovere, robur addere
ramis, fructibus onerare, foliis honestare? numquid agricola potest?
Agricola tamen noster Deus Pater omnia ista potest in nobis.
Quare? Quia credimus in Deum Patrem omnipotentem. Ergo tenete
quod et proposuimus vobis, et quomodo Deus dare dignatus est
exposuimus.
|
|