SERMO CCXIV In traditione Symboli, III.

1. Symbolum fidei cur institutum. Pro modulo aetatis rudimentorumque nostrorum, pro tirocinio suscepti muneris atque in vos dilectionis affectu, qui jam ministrantes altari, quo accessuri estis, assistimus, nec ministerio sermonis vos fraudare debemus. Apostolus dicit:

“Quoniam si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Dominus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam; ore confessio fit ad salutem”

(Rom. X, 9 et 10). Hoc in vobis aedificat Symbolum, quod et credere et confiteri debetis, ut salvi esse possitis. Et ea quidem, quae breviter accepturi estis, mandanda memoriae et ore proferenda, non nova vel inaudita sunt vobis. Nam in sanctis Scripturis et in sermonibus ecclesiasticis ea multis modis posita soletis audire. Sed collecta breviter et in ordinem certum redacta atque constricta tradenda sunt vobis; ut fides vestra aedificetur, et confessio praeparetur, et memoria non gravetur. Haec sunt quae fideliter retenturi estis, et memoriter reddituri. (Post hanc praelocutionem pronuntiandum est totum Symbolum, sine aliqua interposita disputatione: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et caetera quae sequuntur in eo. Quod Symbolum nostis quia scribi non solet: quo dicto, adjungenda est haec disputatio.)

2. Credere omnipotentem Deum oportet, creatorem universorum. Ista quae breviter audistis, non solum credere, sed etiam totidem verbis memoriae commendare et ore proferre debetis. Sed quoniam munienda sunt adversus diversa sentientes et a diabolo captivatos, qui insidiantur fidei, cum adversantur saluti; mementote ita credere omnipotentem Deum, ut nulla omnino natura sit, quam ipse non condidit. Et ideo peccatum punit, quod ipse non fecit; quia eo foedatur natura, quam fecit. Omnes ergo visibiles invisibilesque creaturas, vel quidquid rationabili mente potest esse particeps incommutabilis veritatis, sicuti angelus et homo; quidquid vivit et sentit, quamvis careat intellectu, sicut sunt cuncta animalia, in terra, in aquis, in aere, gradientia, reptilia, natatilia, volatilia ; quidquid sine intellectu, sine aliquo sensu, quoquo modo dicitur vivere, sicut sunt ea quae radicibus figuntur in terra, et in auras germinando erumpunt atque consurgunt; quidquid sola corpulentia locum occupat, sicut lapis, atque ipsius mundanae molis quaecumque cernuntur vel etiam tanguntur elementa: haec omnia fecit omnipotens, mediis ima et summa conjungens, et universa quae creavit locis congruis temporibusque disponens. Fecit autem non ex aliqua materie quam ipse non fecit. Non enim aliena formavit, sed ipse quod formaret instituit. Qui enim dicit quod aliquid facere de nihilo non potuerit, quomodo credit quod omnipotens fecerit? Sine dubio quippe negat omnipotentem, qui dicit quod mundum Deus facere non posset, si unde faceret non haberet. Nam quae est omnipotentia, ubi tanta est indigentia, ut ad sui operis effectum, quemadmodum faber, pervenire non posset, nisi eum materies quam ipse non instituit adjuvaret? Ab his igitur opinionibus et erroribus purget animum, qui credit in omnipotentem Deum. Illa enim quae dicitur informis rerum materies, formarum capax et subjecta operi Creatoris, in omnia est convertibilis, quae placuerit facere Conditori. Non eam Deus velut sibi coaeternam, unde mundum fabricaret, invenit: sed eam ipse ex omnino nihilo, cum rebus quas de illa fecit, instituit. Nec fuit ante res ipsas, quae factae videntur ex ipsa: ac per hoc omnipotens ex nihilo primitus cuncta fecit, cum quibus fecit pariter unde fecit. Materies itaque coeli et terrae, sicut haec in principio sunt creata, simul cum ipsis est creata: nec fuit unde fierent quae Deus in principio fecit: et tamen facta sunt quae omnipotens fecit, quae facta composuit, implevit, ornavit. Si enim quae in principio fecit, ex nihilo utique fecit; etiam ex his quae fecit quidquid voluerit facere potens est, quia omnipotens est.

3. Omnipotens iniquis multa contra ejus voluntatem facientibus non superatur. Nec ideo credant iniqui Deum non esse omnipotentem, quia multa contra ejus faciunt voluntatem. Quia et cum faciunt quod non vult, hoc de eis facit quod ipse vult. Nullo modo igitur omnipotentis vel mutant, vel superant voluntatem: sive homo juste damnetur, sive misericorditer liberetur, voluntas omnipotentis impletur. Quod ergo non vult omnipotens, hoc solum non potest. Utitur ergo malis, non secundum eorum pravam, sed secundum suam rectam voluntatem. Nam sicut mali natura sua bona, hoc est, bono ejus opere male utuntur; sic ipse bonus etiam eorum malis operibus bene utitur, ne omnipotentis voluntas aliqua ex parte vincatur. Si enim non haberet quod bonus de malis juste ac bene faceret, nullo modo eos vel nasci vel vivere sineret; quos malos ipse non fecit, quia homines fecit: quia non peccata quae sunt contra naturam, sed naturas ipsas creavit. Malos tamen eos futuros praescius ignorare non potuit: sed sicut noverat quae ipsi essent mala facturi; sic etiam noverat quae bona de illis esset ipse facturus. Quis verbis explicet, quis aequiparet laudibus, quantum nobis bonum contulerit passio Salvatoris, cujus in remissione peccatorum sanguis effusus est? et tamen tantum hoc bonum per malitiam zabuli, per malitiam Judaeorum, per malitiam Judae traditoris impletum est. Nec eis juste tribuitur bonum, quod per illos Deus, non ipsi hominibus contulerint: sed eis juste retribuitur supplicium, quoniam nocere voluerunt. Sicut autem aliquid invenire potuimus, quo manifestum esset nobis, quemadmodum Deus etiam malis operibus et Judaeorum et Judae traditoris bene usus est ad nostram redemptionem ac salutem: sic in universa creatura occultis atque abditis sinibus, quos nec oculorum nec mentis acie penetramus, novit quemadmodum malis Deus bene utatur, ut in omnibus quae nascuntur et administrantur in mundo, voluntas omnipotentis impleatur.

4. Omnipotens id solum non potest, quod non vult. Sed quoniam dixi hoc solum omnipotentem non posse, quod non vult: ne quis me temere dixisse arbitretur aliquid omnipotentem non posse; hoc et beatus Apostolus dixit. Si non credimus, ille qui fidelis permanet, negare se ipsum non potest (II Tim. II, 13). Sed quia non vult, non potest; quia et velle non potest. Non enim potest justitia velle facere quod injustum est, aut sapientia velle quod stultum est, aut veritas velle quod falsum est. Unde admonemur Deum omnipotentem, non hoc solum quod ait Apostolus, Negare seipsum non potest, sed multa non posse. Ecce ego dico, et ejus veritate dicere audeo, quod negare non audeo: Deus omnipotens non potest mori, non potest mutari, non potest falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Haec atque hujusmodi absit ut possit omnipotens. Ac per hoc non solum ostendit veritas omnipotentem esse, quod ista non possit; sed etiam cogit veritas omnipotentem non esse, qui haec possit. Volens enim est Deus quidquid est; aeternus ergo, et incommutabilis, et verax, et beatus, et insuperabilis volens est. Si ergo potest esse quod non vult, omnipotens non est: est autem omnipotens; ergo quidquid vult potest. Et ideo quod non vult, esse non potest; qui propterea dicitur omnipotens, quoniam quidquid vult potest. De quo et Psalmus dicit: In coelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit (Psal. CXXXIV, 6).

5. Christus Filius Dei unicus. Deus igitur omnipotens, qui quaecumque voluit fecit omnia, genuit unicum Verbum per quod facta sunt omnia: sed hoc non de nihilo, sed de se ipso: ideo non fecit, sed genuit. In principio enim fecit coelum et terram (Gen. I, 1): non autem fecit in principio Verbum; quia, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Hic est Deus de Deo: Pater autem Deus, sed non de Deo. Hic est Filius Dei unicus; quia de substantia Patris, coaeternus, aequalis Patri filius nullus alius est. Verbum Deus: non sicut verbum, cujus sonus et corde cogitari potest, et ore proferri; sed, sicut dictum est, quod brevius et melius dici non potest. Deus erat Verbum. Apud Patrem incommutabiliter manens, et incommutabilis etiam ipse cum Patre: de quo dicit Apostolus, Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Esse quippe aequalem Patri, natura illi est, non rapina. Sic credimus in Jesum Christum Filium Dei Patris unicum, Dominum nostrum.

6. Nativitas Christi de Spiritu sancto ex Virgine. Sed quia ille, qui in forma Dei non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, per quem creati sumus, ut quod perierat quaereret et salvaret, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo (Philipp. II, 6, 7): sic in eum credimus quod natus sit de Spiritu sancto et virgine Maria. Utraque enim ejus nativitas mira est, et divinitatis et humanitatis. Illa est de Patre sine matre, ista de matre sine patre: illa est sine aliquo tempore, ista in acceptabili tempore: illa aeterna, ista opportuna: illa sine corpore in sinu Patris, ista cum corpore, quo non violata est virginitas matris: illa sine ullo sexu, ista sine ullo virili complexu. Ideo autem dicimus natum de Spiritu sancto et Maria virgine, quia cum sancta virgo inquisisset ab angelo, Quomodo fiet istud? ille respondit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Deinde addidit: Propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 34, 35). Non ait, Quod nascetur ex te, vocabitur filius Spiritus sancti. Susceptus quippe a Verbo totus homo, id est, anima rationalis et corpus; ut unus Christus, unus Deus Dei Filius non tantum Verbum esset, sed Verbum et homo, totum hoc Dei Patris est Filius propter Verbum, et hominis filius propter hominem. Per id quod Verbum est, aequalis est Patri: per id quod homo est, major est Pater. Et simul cum homine Filius Dei est, sed propter Verbum, a quo susceptus est homo: et simul cum Verbo filius hominis est, sed propter hominem, qui est susceptus a Verbo. Propter cujus sanctam in virginis utero conceptionem, non concupiscentia carnis urente factam, sed fidei charitate fervente, ideo dicitur natus de Spiritu sancto et virgine Maria: ut unum eorum pertineat, non ad gignentem, sed ad sanctificantem, alterum vero ad concipientem atque parientem. Propterea, inquit, quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quia Sanctum, ideo de Spiritu sancto; quia nascetur ex te, ideo de virgine Maria; quia Filius Dei, ideo Verbum caro factum est (Joan. I, 14).

7. Christus Filius Dei crucifixus, mortuus et sepultus. Oportebat autem ut in homine assumpto, non solum invisibilis videretur, et Patri coaeternus temporaliter nasceretur; verum etiam incontrectabilis teneretur, insuperabilis ligno suspenderetur, inviolabilis clavis configeretur, et vita et immortalis in cruce moreretur, in monumento sepeliretur: hoc totum Dei Filius Dominus noster Jesus Christus. Unde consequens est ut eumdem ipsum Filium Dei unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum, non solum hominem ex homine natum, verum etiam usque ad mortem et sepulturam humana passum, et corde credamus ad justitiam, et ore confiteamur ad salutem. Cum enim sit totus Filius Dei unicus Dominus noster Jesus Christus Verbum et homo, atque ut expressius dicam, Verbum, anima, et caro; ad totum refertur quod in sola anima tristis fuit usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); quia Filius Dei unicus Jesus Christus fuit: ad totum refertur quod in solo homine crucifixus est, quoniam Filius Dei unicus Jesus Christus crucifixus est: ad totum refertur quod in sola carne sepultus est. Ex quo enim coepimus dicere credere nos in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, ex illo quidquid aliud de illo dicimus, non subauditur nisi Jesus Christus Filius Dei unicus Dominus noster. Nec miremini: sic enim dicimus Filium Dei unicum Jesum Christum Dominum nostrum sepultum, cum sola caro ejus sepulta sit; quemadmodum, verbi gratia, dicimus apostolum Petrum hodie jacere in sepulcro, cum et illud verissime dicamus, eum in requie cum Christo gaudere. Eumdem quippe apostolum dicimus: non enim duo apostoli Petri, sed unus est. Eumdem ergo ipsum dicimus, et in solo corpore jacere in sepulcro, et in solo spiritu gaudere cum Christo. Additur autem, Sub Pontio Pilato, sive unde colligatur temporis veritas, sive unde Christi plus commendetur humilitas, quod sub homine judice sit tanta perpessus, qui judex vivorum et mortuorum est cum tanta potestate venturus.

8. Christi resurrectio et ascensio. Sessio ad dexteram Patris. Tertio vero die resurrexit in carne vera, sed nequaquam ulterius moritura. Hoc discipuli ejus oculis manibusque probaverunt; nec eorum fidem deciperet tanta bonitas, nec falleret veritas. Sed propter brevitatem cito subjungitur quod ascendit in coelum. Nam quadraginta diebus fuit cum discipulis suis; ne tam magnum resurrectionis ejus miraculum, si eorum oculis cito subtraheretur, ludificatio putaretur. Ubi nunc sedet ad dexteram Patris: quod fidei oculis prudenter debemus intueri; ne arbitremur in aliqua sede immobiliter fixum, ut ei stare vel ambulare non liceat. Non enim quia Stephanus sanctus eum stantem videre se dixit (Act. VII, 55), ideo vel ille falsum vidit, vel Symboli hujus verba turbavit. Absit hoc putare, absit hoc dicere. Sed illius habitatio in excelsa et ineffabili beatitudine ita significata est, ut illic sedere diceretur. Unde etiam sedes habitationes dicuntur; velut cum interrogamus ubi sit aliquis, et respondetur, In sedibus suis. Et de servis Dei maxime ac saepissime dicitur, Tot annos ille in illo vel in illo monasterio sedit; hoc est, requievit, commoratus est, habitavit. Nec sancta Scriptura hoc genus locutionis ignorat. Ille quippe Semei a rege Salomone in Jerusalem civitate jussus habitare, addita comminatione, ut, si quando inde auderet exire, poenas debitas lueret, per tres ibi annos sedisse perhibetur (EKATISE) (III Reg. II, 38, sec. LXX), quod intelligitur habitasse. Dextera vero ipsa Patris non ita dicitur secundum humani corporis situm, tanquam Filio sit ipse ad sinistram, si ei secundum istos corporeos situs habitusque membrorum Filius collocatur ad dexteram. Sed ad dexteram Dei dicitur, honoris et felicitatis inenarrabilis celsitudo. Sicut de sapientia dictum legitur: Sinistra ejus sub capite meo, et dextera ejus amplectitur me (Cant. II, 6). Si enim subter jacuerit terrena commoditas, tum desuper amplectitur aeterna felicitas.

9. Christus visibili forma judex veniet. De sublimi ergo habitatione coelorum, ubi nunc est ejus etiam immortale jam corpus, Dominus noster Jesus Christus ad judicandos vivos mortuosque venturus est, secundum evidentissimum angelicum testimonium, quod scriptum est in Actibus Apostolorum. Intuentes enim discipuli Dominum ascendentem in coelum, et eum suspensis aspectibus deducentes, audierunt Angelos dicere: Viri Galilaei, quid hic statis? Hic Jesus, qui receptus est a vobis, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11). Repressa est multa et diversa continens humana praesumptio. In ea forma judicabit Christus, in qua judicatus est. Sic enim eum viderunt Apostoli ascendentem in coelum, quando audierunt sic esse venturum. Illa forma erit conspicua vivis et mortuis, bonis et malis: sive bonos intelligamus nomine appellatos esse vivorum, malosque mortuorum; sive illos vivos accipiamus, quos nondum finisse istam vitam inveniet ejus adventus, mortuos autem quos ejus praesentia suscitabit, sicut ipse in Evangelio loquitur dicens, Veniet hora, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus; et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28 et 29). Et illi videbunt in forma hominis in quem crediderunt, et illi quem contempserunt. Formam vero Dei, qua aequalis est Patri, impii non videbunt. Tolletur enim impius, sicut dicit propheta, ne videat claritatem Domini (Isai. XXVI, 10, sec. LXX). Et, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Haec de Jesu Christo Filio Dei unico Domino nostro satis dicta sint.

10. Spiritus sanctus de Patre procedens Deus. Trinitatis mysterium. Credimus enim in Spiritum sanctum, de Patre procedentem (Joan. XV, 26), nec tamen filium: super Filium manentem (Id. I, 32), nec Filii patrem: de Filii accipientem (Id. XVI, 14), nec tamen Filii filium: sed Spiritum Patris et Filii; Spiritum sanctum et ipsum Deum. Non enim haberet tale templum, si non esset Deus, unde dicit Apostolus, Nescitis quia corpora vestra templum in vobis Spiritus sancti est, quem habetis a Deo (I Cor. VI, 19)? Non creaturae templum, sed Creatoris. Absit enim a nobis, ut templum simus creaturae: cum dicat Apostolus, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17). In hac Trinitate non est aliud alio majus aut minus, nulla operum separatio, nulla dissimilitudo substantiae. Unus Pater Deus, unus Filius Deus, unus Spiritus sanctus Deus. Nec tamen Pater et Filius et Spiritus sanctus tres dii, sed unus Deus. Ita ut non sit ipse Pater qui Filius, nec Filius sit qui Pater, nec Spiritus sanctus sit aut Pater aut Filius: sed Pater Filii Pater, et Filius Patris Filius, et Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus: et singulus quisque Deus, et ipsa Trinitas unus Deus. Haec fides imbuat corda vestra, et confessionem dirigat. Hoc audiendo credite, ut intelligatis; ut quod creditis, intelligere proficiendo valeatis.

11. Ecclesia sancta catholica, columna et firmamentum veritatis. Remissio peccatorum. Sanctam quoque Ecclesiam, matrem vestram, tanquam supernam Jerusalem sanctam civitatem Dei, honorate, diligite, praedicate. Ipsa est quae in hac fide, quam audistis, fructificat et crescit in universum mundum (Coloss. I, 6). Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15): quae malos in fine separandos, a quibus interim discedit disparilitate morum, tolerat in communione Sacramentorum. Haec propter sua frumenta inter paleas modo gementia, quorum in novissima ventilatione massa horreis debita declarabitur, claves accepit regni coelorum; ut in illa per sanguinem Christi, operante Spiritu sancto, fiat remissio peccatorum. In hac Ecclesia reviviscet anima, quae mortua fuerat peccatis, ut convivificetur Christo, cujus gratia sumus salvi facti.

12. Resurrectio carnis. Conclusio. Sed nec de ista carne mortali, quod resurrectura sit in saeculi fine, dubitare debemus. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in contumelia, surget in gloria: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV, 53, 42, 43). Haec est christiana, haec catholica, haec apostolica fides. Credite Christo dicenti, Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18): et infidelitate depulsa, quanti valeatis, potius cogitate. Quid enim nostrum a Redemptore nostro contemni potest, quorum capillus contemni non potest? Aut quomodo dubitabimus quod animae et carni nostrae vitam daturus sit aeternam, qui pro nobis animam et carnem, et suscepit in qua moreretur, et posuit cum moreretur, et recepit ne mors timeretur? Omnia quae traduntur in Symbolo pro modulo nostro, fratres mei, vestrae exposui Charitati. Quod ideo Symbolum dicitur, quia ibi nostrae societatis fides placita continetur, et ejus confessione tanquam signo dato christianus fidelis agnoscitur. Amen.