|
1. Symbolum fidei animo semper versandum. Sacrosancti martyrii
Symbolum, quod simul accepistis, et singuli hodie reddidistis,
verba sunt in quibus matris Ecclesiae fides supra fundamentum stabile,
quod est Christus Dominus, solidata firmatur. Fundamentum enim
aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est
Christus Jesus (I Cor. III, 11). Accepistis ergo, et
reddidistis, quod animo et corde semper retinere debetis, quod in
stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitetis, et quod inter
cibos non obliviscamini; in quo etiam dormientes corpore, corde
vigiletis. Renuntiantes enim diabolo, pompis et angelis ejus mentem
atque animam subtrahentes, oblivisci oportet praeteritorum, et
vetustate prioris vitae contempta, cum novo homine vitam quoque ipsam
sanctis moribus innovare; et, sicut Apostolus dicit, quae retro sunt
obliti, atque in ea quae ante sunt extenti, sequi ad palmam supernae
vocationis Dei (Philipp. II, 13); et credere quod nondum
vides, ut merito possis ad id quod credideris pervenire. Quod enim
videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 24 et 25).
2. De Deo quid credendum. Fides ergo haec et salutis est regula,
credere nos in Deum Patrem omnipotentem, universorum creatorem,
regem saeculorum, immortalem et invisibilem. Ipse est quippe Deus
omnipotens, qui in primordio mundi cuncta ex nihilo fecit, qui est
ante saecula, qui fecit et regit saecula. Non enim tempore augetur,
aut loco distenditur, aut aliqua materia concluditur aut terminatur:
sed manet apud se et in se ipso plena et perfecta aeternitas, quam nec
comprehendere humana cogitatio potest, nec lingua narrare. Nam si
munus quod promittit sanctis suis, nec oculus vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9); quomodo
potest ipsum qui promittit, aut mens concipere, aut cor cogitare, aut
lingua narrare?
3. De Christo. Nativitas ejus aeterna et temporaria, utraque
inenarrabilis. In carne natus est illaesa matris virginitate.
Credimus et in Filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, Deum
verum de Deo vero, Dei Patris Filium Deum: sed non duos Deos.
Ipse enim et Pater unum sunt (Joan. X, 30): et per Moysen
populo insinuat dicens, Audi, Israel, mandata vitae; Dominus
Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4). Si autem vis
cogitare quemadmodum aeternus Filius de aeterno Patre sine tempore
natus sit; redarguit te Isaias propheta, qui dicit: Generationem
ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Nativitatem itaque Dei
ex Deo nec cogitare poteris, nec narrare: credere tantum tibi
permittitur, ut salvus esse possis; sicut Apostolus dicit: Credere
enim oportet qui ad Deum accedit, quia est, et quaerentibus eum
mercedis redditor erit (Hebr. XI, 6). Si vero nativitatem ejus
secundum carnem, quam pro nostra salute dignatus accepit, scire
desideras; audi, et crede natum de Spiritu sancto ex Maria virgine.
Quanquam et hanc ipsam nativitatem ejus quis enarrabit? Quis enim
digne aestimare potest Deum propter homines nasci voluisse, sine
virili semine virginem concepisse, sine corruptione peperisse, et post
partum in integritate permansisse? Dominus enim noster Jesus
Christus uterum virginis dignatus intravit, membra feminae immaculatus
implevit, matrem sine corruptione fetavit, a se ipso formatus exivit,
atque integra genitricis viscera reservavit ; ut eam de qua nasci
dignatus est, et matris honore perfunderet, et virginis sanctitate.
Quis hoc cogitat? quis enarrat? Ergo et hanc nativitatem ejus quis
enarrabit? Cujus enim mens ad cogitandum, cujus ad enuntiandum lingua
sufficiat, non solum quod in principio erat Verbum, non habens ullum
nascendi principium; verum etiam quod Verbum caro factum est (Joan.
I, 1, 14), eligens virginem quam sibi faceret matrem, faciens
matrem quam servaret et virginem; Dei Filius nulla matre
concipiente, hominis filius nullo homine seminante; fecunditatem
feminae veniendo afferens, integritatem nascendo non auferens? Quid
est hoc? quis dicat? quis taceat? Et mirum dictu: quod eloqui non
valemus, silere non sinimur; sonando praedicamus, quod nec cogitando
comprehendimus. Tantum quippe Dei donum nec effari possumus, quoniam
sumus ad ejus enarrandam magnitudinem parvuli; et tamen laudare
compellimur, ne tacendo remaneamus ingrati. Sed Deo gratias, quia
id quod competenter non potest dici, potest fideliter credi.
4. Maria credendo concepit sine viro. Christus nostri gratia natus
est in carne. Credimus ergo in Jesum Christum Dominum nostrum,
natum de Spiritu sancto ex virgine Maria. Nam et ipsa beata Maria,
quem credendo peperit, credendo concepit. Cum enim promisso sibi
filio, quaesisset quemadmodum fieret, quoniam virum non cognosceret;
utique solus ei modus cognoscendi atque pariendi notus erat, quem
quidem ipsa experta non fuerat, sed ex aliis feminis natura
frequentante didicerat, ex viro scilicet et femina hominem nasci:
responsum ab Angelo accepit, Spiritus sanctus superveniet in te, et
virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea quod nascetur ex te
Sanctum, vocabitur Filius Dei. Quae cum dixisset Angelus, illa
fide plena, et Christum prius mente quam ventre concipiens, Ecce,
inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I,
34-38). Fiat, inquit, sine virili semine conceptus in
virgine; nascatur de Spiritu sancto et integra femina, in quo
renascatur de Spiritu sancto integra Ecclesia. Sanctum quod nascetur
de homine matre sine homine patre, vocetur Dei Filius; quoniam qui
natus est de Deo Patre sine ulla matre, mirabiliter oportuit ut
fieret hominis filius; in ea carne natus, ut per clausa viscera parvus
exiret, in qua resuscitatus per clausa ostia magnus intraret. Mira
sunt haec, quia divina sunt; ineffabilia, quia et inscrutabilia: non
sufficit explicando os hominis, quia nec investigando cor hominis.
Credidit Maria, et in ea quod credidit factum est. Credamus et
nos, ut et nobis possit prodesse quod factum est. Quamvis ergo
mirabilis sit etiam ista nativitas: tamen cogita, o homo, quid pro te
Deus tuus, Creator pro creatura susceperit; ut Deus in Deo
manens, aeternus cum aeterno vivens, aequalis Filius Patri, pro
reis et pro peccatoribus servis formam servi non dedignaretur induere.
Neque enim hoc meritis humanis est exhibitum. Nam pro iniquitatibus
nostris poenas potius merebamur: sed si iniquitates observasset, quis
sustinuisset? Pro impiis ergo et pro peccatoribus servis Dominus
factus est homo, de Spiritu sancto et virgine Maria nasci dignatus
est.
5. Pro nobis mortuus. Crux non erubescenda. Parum hoc forsitan
videatur, quod pro hominibus Deus, pro peccatoribus justus, pro reis
innocens, pro captivis rex, pro servis Dominus carne humanitatis
indutus advenit, in terris visus est et cum hominibus conversatus est:
crucifixus insuper, mortuus et sepultus est. Non credis? Dicis
forte: Quando hoc factum est? Audi quo tempore: sub Pontio
Pilato. In significatione tibi etiam nomen judicis positum est, ne
vel de tempore dubitares. Crede ergo Filium Dei crucifixum sub
Pontio Pilato et sepultum. Majorem autem hac charitatem nemo habet,
ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13).
Putas, nemo? Omnino nemo. Verum est, Christus hoc dixit.
Interrogemus Apostolum, etiam respondeat nobis. Christus, inquit,
pro impiis mortuus est. Et iterum dicit: Cum inimici essemus,
reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Ecce ergo in Christo
majorem invenimus charitatem, quia animam suam non pro amicis, sed pro
suis tradidit inimicis. Quantus ergo Dei amor erga homines et qualis
affectio, sic amare etiam peccatores, ut amore eorum moreretur.
Commendat enim charitatem suam in nobis, Apostoli verba sunt; quia
cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom.
V, 6, 10, 8). Crede ergo hoc et tu, et pro salute tua noli
erubescere confiteri. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem
confessio fit ad salutem (Id. X, 10). Denique ne dubitares,
ne erubesceres, quando primum credidisti, signum Christi in fronte
tanquam in domo pudoris accepisti. Recole frontem tuam, ne linguam
expavescas alienam. Qui enim, inquit, ipse Dominus, confusus me
fuerit coram hominibus, confundet illum Filius hominis coram Angelis
Dei (Marc. VIII, 38). Noli ergo erubescere ignominiam
crucis, quam pro te Deus ipse non dubitavit excipere; et dic cum
Apostolo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri
Jesu Christi (Galat. VI, 14). Et respondet tibi idem ipse
apostolus: Non me judicavi aliquid scire in vobis, nisi Jesum
Christum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). Ille qui ab
uno populo est tunc crucifixus, in omnium populorum est nunc cordibus
fixus.
6. Resurrectionis Christi fides. Haec fides Christianos
discernit. Tu autem, quisquis es qui de potentia magis quam de
humilitate vis gloriari, accipe consolationem, habe exsultationem.
Qui enim crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus est, Tertia die
resurrexit a mortuis. Forte et hic dubitas, forte trepidas. Quando
tibi dictum est, Crede natum, crede passum, crucifixum, mortuum et
sepultum; quasi de homine facilius credidisti: nunc quia dicitur,
Tertia die resurrexit a mortuis, dubitas, o homo? Ut de multis unum
proferamus exemplum; Deum attende, omnipotentem cogita, et noli
dubitare. Si enim potuit te, cum non esses, ex nihilo facere; cur
non potuit hominem suum, quem jam fecerat, a mortuis excitare?
Credite ergo, fratres: ubi de fide agitur, longo uti sermone non
opus est. Sola haec fides est, quae Christianos ab omnibus hominibus
discernit et separat. Nam quia mortuus est et sepultus, et Pagani
modo credunt, et Judaei tunc viderunt: quia vero tertia die
resurrexit a mortuis, nec Paganus nec Judaeus admittit. Discernit
ergo a mortuis perfidis vitam fidei nostrae, resurrectio mortuorum.
Nam et apostolus Paulus cum Timotheo scriberet: Memento, inquit,
Jesum Christum resurrexisse a mortuis (II Tim. II, 8).
Credamus ergo, fratres, et quod in Christo factum credimus, hoc
futurum speremus in nobis. Deus enim qui promittit, non fallit.
7. Christi sessio ad dexteram Patris. Postquam ergo resurrexit a
mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris. Adhuc
forte non credis. Audi Apostolum: Qui descendit, inquit, ipse est
et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes.
IV, 10). Vide ne quem non vis credere resurgentem, sentias
vindicantem. Qui enim non crediderit, jam judicatus est (Joan.
III, 18). Nam qui modo sedet ad dexteram Patris advocatus pro
nobis, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credamus ergo;
ut sive vivamus, sive moriamur, Domini simus (Rom. XIV, 8).
8. De Spiritu sancto, remissione peccatorum, etc. Credamus et in
Spiritum sanctum. Deus enim est; quia scriptum est, Deus Spiritus
est (Joan. IV, 24). Per ipsum remissionem accipimus
peccatorum; per ipsum resurrectionem credimus carnis; per ipsum vitam
speramus aeternam. Sed videte ne numerando errorem patiamini, et me
putetis tres deos dixisse, quia unum Deum tertio nominavi. Una est
in Trinitate substantia deitatis, una virtus, una potestas, una
majestas, unum nomen divinitatis; sicut ipse Christus dixit
discipulis suis, cum resurrexisset a mortuis: Ite, baptizate
gentes, non in multis nominibus, sed in uno nomine Patris et Filii
et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Credentes ergo
divinam Trinitatem, et trinam unitatem, cavete, dilectissimi, ne
quis vos ab Ecclesiae catholicae fide ac unitate seducat.
|
“Qui enim
vobis aliter evangelizaverit, praeterquam quod accepistis, anathema
sit.”
|
|
Apostolum, non me audite, qui ait:
|
“Sed etsi nos, aut
angelus de coelo aliter vobis evangelizaverit, praeterquam quod
accepistis, anathema sit”
|
|
(Galat. I, 9, 8).
9. In ecclesia catholica vivendum. Videtis certe, charissimi,
etiam in ipsis sancti Symboli verbis, quomodo conclusioni omnium
regularum, quae ad sacramentum fidei pertinent, quasi supplementum
quoddam additum, ut diceretur, Per sanctam Ecclesiam. Fugite
ergo, quantum potestis, diversos et varios deceptores, quorum sectas
et nomina prae multitudine sui, nunc longum est enarrare. Multa enim
habemus dicere vobis; sed non potestis illa portare modo. Unum
vestris precibus commendo, ut ab eo qui catholicus non est, animum et
auditum vestrum omnimodis avertatis: quo remissionem peccatorum et
resurrectionem carnis et vitam aeternam, per unam veram et sanctam
Ecclesiam catholicam apprehendere valeatis; in qua discitur Pater et
Filius et Spiritus sanctus unus Deus; cui est honor et gloria in
saecula saeculorum.
|
|