|
1. Competentes quinam. Rudimenta ministerii nostri, et vestri
conceptus quo fidei concipitis utero generari coelesti gratia,
adjuvanda sunt ore: ut et noster vos sermo salubriter alloquatur, et
nos vester conceptus utiliter consoletur. Nos instruimus sermonibus,
vos proficite moribus. Spargimus sermonem verbi, fructum reddite
fidei. Omnes secundum vocationem qua vocati sumus a Domino, in ejus
via semitaque curramus; nullus retro respiciat. Veritas enim quae nec
fallit nec fallere potest, aperte denuntiat: Nemo ponens manum super
aratrum, et respiciens retro, aptus erit regno coelorum (Luc.
IX, 62). Hoc nempe vos concupiscere, ad hoc ambire omnibus
mentis vestrae conatibus, ipsum vestrum nomen, quod competentes
vocamini, ostendit. Quid enim aliud sunt Competentes, quam simul
petentes? Nam quomodo condocentes, concurrentes, considentes, nihil
aliud sonat, quam simul docentes, simul currentes, simul sedentes;
ita etiam Competentium vocabulum non aliunde quam de simul petendo
atque unum aliquid appetendo compositum est. Et quod illud est unum,
quod petitis vel concupiscitis, nisi quod quidam abjectis desideriis
carnalibus et superatis terroribus saeculi clamat intrepidus? Si
consistant adversum me castra, non timebit cor meum; si exsurgat in me
bellum, in hoc ego sperabo. Et quae illa sit exprimens, adjunxit et
dixit: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo
Domini omnes dies vitae meae. Atque hujus regionis et habitationis
beatitudinem explanans, connectit et exprimit: Ut contempler
delectationem Domini, et protegar a templo ejus (Psal. XXVI,
3, 4).
2. Hortatur ut renuntient saeculo. Videtis, contirones mei, ad
quam delectationem Domini venietis, cum delectationem saeculi
abjicitis? Si despicitis mundum, habebitis cor mundum, et videbitis
eum qui fecit mundum: et sicut ille vicit, ita et vos in ejus gratia
vincetis hunc mundum. Quem profecto jam jamque superabitis atque
calcabitis, si non de vestris viribus, sed de Dei misericordissimi
adjutorio praesumatis. Nolite vos despicere, quia nondum apparuit
quod eritis. Scitote autem, quoniam cum apparuerit, similes ei
eritis, dum apparuerit quod eritis. Scitote autem, quoniam videbitis
eum, non qualis in temporis plenitudine venit ad nos, sed qualis
semper manens condidit nos (I Joan. III, 2). Exuite vos
veterem hominem, ut induamini novo (Coloss. III, 9, 10).
Pactum vobiscum Dominus inchoat. Vixistis saeculo, carni vos et
sanguini dedistis, imaginem hominis terreni portastis. Sicut ergo
imaginem portastis ejus qui de terra est, ita etiam ejus qui de coelo
est ultra portate (Id. XV, 49). Humanus sermo, quia ideo
Verbum caro est factum, ut sicut exhibuistis corpora vestra arma
iniquitatis peccato, ita nunc exhibeatis membra vestra arma justitiae
Deo (Rom. VI, 19). In perniciem adversus vos vester
oppugnator vestris jaculis armabatur: in salutem vestram adversus eum
vicissim membris vestris vester protector armetur. Nihil vobis ille
nocebit, si membra vestra vobis auferentibus non tenebit. Iste vos
jure derelinquet, si ab eo vestrum votum voluntasque dissentiet.
3. De regno coelorum emendo cogitent. Non abjecte de se sentiant.
Bonorum operum fructus reddant. Ecce cum auctione et mercatu fidei,
regnum vobis coelorum venale proponitur: inspicite et congerite vestrae
conscientiae facultates, thesauros cordis vestri unanimiter
congregate. Et tamen gratis emitis, si gratam gratiam quae vobis
offertur, agnoscitis. Nihil impenditis, et tamen magnum est quod
acquiritis. Non sitis viles vobis, quos cunctorum Creator et vester
tam charos aestimat, ut vobis quotidie Unigeniti sui pretiosissimum
sanguinem fundat. Non sic eritis viles si pretiosum distinguatis a
vili; si non creaturae, sed Creatori serviatis; si vobis inferiora
vestra non fuerint dominata, ut immaculati a capitali magnoque peccato
mundemini (Psal. XVIII, 14); si non in vobis semen verbi
Dei, quod etiam nunc spargit coelestis agricola in agro cordis
vestri, aut tanquam in via indignorum transitu conculcetur, aut
tanquam inter petrosa durissimae conscientiae vestrae stoliditate jam
germinans comprimatur, aut inter spinas cupiditatum vestrarum
perniciosis aculeis suffocetur. Si a tam damnosae damnandaeque terrae
sterilitate abhorreatis, fructifera vos profecto terra uberrimaque
suscipiet, et cum magno gaudio seminatori et complutori vestro
multiplicatam centeni reddetis ubertatem; aut si ad hoc impares forte
fueritis, sexageni fructus usuras exsolvetis: quod si nec ad hoc
occurretis, non erit vester ingratus etiam trigeni proventus (Matth.
XIII, 1-23); quia coelestibus omnes horreis excipientur,
omnes in aeterna requie recondentur. De omnium fructibus coelestis
panis ille conficietur, et omnis operarius in dominica vinea sine dolo
laborans, ipso abundanter ac salubriter saturabitur: dum tanti
seminatoris, plutoris, et rigatoris, atque ipsius incrementi
datoris, evangelica praedicatione gloria diffamatur.
4. Ad Deum conversi tendant ad aeternam vitam. Accedite ergo ad
eum in obtritione cordis: quoniam prope est omnibus qui obtriverunt
cor, et ipse vos humiles spiritu salvos faciet (Psal. XXXIII,
19). Certatim accedite, ut illuminemini. Estis enim adhuc in
tenebris, et tenebrae in vobis. Eritis autem lux in Domino, qui
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9).
Confortamini saeculo, reformamini Deo. Babylonicae captivitatis vos
aliquando jam taedeat. Ecce Jerusalem mater illa coelestis, in viis
hilariter invitans occurrit, et obsecrat ut velitis vitam, et
diligatis videre dies bonos, quos nunquam habuistis, nec unquam in hoc
saeculo habebitis. Ibi enim deficiebant, sicut fumus, dies vestri:
quibus augeri, minui; et quibus crescere, deficere; et quibus
ascendere, vanescere fuit. Qui vixistis peccato annos multos et
malos, desiderate vivere Deo: non multos annos quandoque finiendos,
et ad intereundum in umbra mortis currentes; sed bonos, et in veritate
vivacis vitae propinquos; ubi nulla fame, nulla siti lassabitis; quia
cibus vester fides, potus sapientia erit. Nunc enim in Ecclesia in
fide benedicitis Dominum: tunc autem in specie affluentissime
rigabimini de fontibus Israel.
5. Hic vitae aeternae desiderio lugeant, et membra sua mortificent.
Sed in hac interim peregrinatione sint vobis lacrymae vestrae panis die
ac nocte; dum dicentibus vobis quotidie, Ubi est Deus vester
(Psal. XLI, 4)? non potestis carnalibus demonstrare quod
oculus non vidit, nec auris audivit, aut in cor hominis ascendit (I
Cor. II, 9). Donec veniatis et appareatis ante oculos Dei
vestri, nolite deficere. Veniet enim et ipse promissa persolvere,
qui se sponte professus est debitorem: qui nihil ab aliquo mutuatus
est, et suo promisso debitor esse dignatus est. Nos debebamus; et
tantum debebamus, quantum peccaveramus. Venit ille sine debito, quia
sine ullo peccato; invenit nos damnoso ac damnando fenore oppressos,
et quae non rapuerat exsolvens, nos a sempiterno debito misericorditer
liberavit. Nos admiseramus culpam, exspectabamus poenam; ille non
factus socius culpae nostrae, sed factus particeps poenae, simul et
culpae esse voluit donator et poenae. Ipse est enim qui ex usuris et
iniquitate eruet animas credentium (Psal. LXXI, 14), atque
ex corde in unoquoque dicentium: Credo videre bona Domini in terra
viventium (Psal. XXVI, 13). Haec terra, non terreno vel
mortuo, sed coelesti quodam modo ac vivo corde concupiscenda est.
Ipsa est enim cui in psalmo alio flagrans quidam ejus amore et
alacriter cantans dicit. Spes mea es tu, portio mea in terra
viventium (Psal. CXLI, 6). Ad quam illi tendunt, qui
vitaliter mortificant membra sua super terram: non membra quibus
corporis mundi hujus compago consistit, sed illa membra quibus animae
virilitas miserabiliter infirmatur. Apertissime ea dinumerans ac
designans Vas electionis Paulus apostolus dicit:
|
“Mortificate
membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam,
perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est
idolorum servitus”
|
|
(Coloss. III, 5). Ecce quae in hac terra
morientium mortificare debeatis, qui in illa terra viventium vivere
concupiscitis. Sic ergo efficiamini membra Christi, ut non ea
tollatis, et faciatis membra meretricis. Quae enim turpior, quae
dedecorosior est meretrix, quam ipsa quae prima posita est fornicatio,
et ultima avaritia? Quam idolorum servitutem veraciter appellavit;
quia non solum in corporis luxu, sed etiam in animae fluxu agnoscere et
vitare debetis, ne illam perditionem minacis et casti sponsi ac justi
judicis incurratis, cui dicitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs
te. Quanto justius, quanto utilius, in cordis ad eum castitate
singuli quique clamabitis: Mihi adhaerere Deo, bonum est (Psal.
LXXII, 27 et 28)? Hanc adhaesionem illa dilectio praestat,
de qua similiter dicitur: Dilectio sine simulatione; odio habentes
malum, adhaerentes bono (Rom. XII, 9).
6. Quod illis certamen indictum. Exorcismus adjurato Christi
nomine. Maledicta in diabolum. Expulsio diaboli. Ecce ubi est
stadium vestrum, ecce ubi lucta certantium, ecce ubi cursus
currentium, ecce ubi ferientium pugillatus. Si vultis
perniciosissimum colluctatorem fidei lacertis elidere; prosternite
mala, complectimini bona. Si vultis sic currere, ut comprehendatis;
fugite iniquum, consequimini justum. Si vultis sic pugillare, ut non
aerem caedatis, sed hostem viriliter feriatis; castigate corpus
vestrum, et in servitutem redigite, ut ab omnibus abstinentes ac
legitime certantes, bravii coelestis et incorruptae coronae participes
triumphetis. Quod in vobis adjurato vestri Redemptoris nomine
facimus, hoc vestri cordis scrutatione et contribulatione complete.
Nos precibus ad Deum et increpationibus inveterati hostis dolis
resistimus : vos votis et vestri cordis contritione persistite, ut
eruamini de potestate tenebrarum, et transferamini in regnum claritatis
ejus. Hoc est nunc opus vestrum, et hic labor vester. Digna in eum
nos suis nequitiis maledicta congerimus: vestra vos potius aversione ac
pia renuntiatione gloriosissimum ei certamen indicite. Atterendus,
vinciendus, excludendus est Dei et vester, ac sui potius inimicus.
Nam furor ejus et in Deum protervus, et adversum vos nefarius, et in
se perniciosus ostenditur. Anhelet usquequaque caedes, supponat
muscipulas, exacuat multiplices et dolosas linguas suas: omnia venena
ejus, obtestato nomine Salvatoris, vestris cordibus effundite.
7. Ad spiritualem renascentiam cooperentur Christo et Ecclesiae.
Quidquid facinorosissimis suggestionibus, quidquid flagitiosissimis
illecebris immittebat, nunc exhaurietur, nunc publicabitur. Nunc
populabitur captivitas ejus, qua vos tyrannice possidebat. Avertetur
a vobis jugum, quo vos immaniter deprimebat, et ejus cervicibus
imponetur: tantum vos in liberationem vestram, Redemptori vestro
vestrum praebete consensum. Sperate in eum, omne concilium novae
plebis, et popule qui nasceris, quem fecit Dominus, enitere ut
salubriter pariaris, ne feraliter abortiaris. Ecce uterus matris
Ecclesiae, ecce ut te pariat, atque in lucem fidei producat, laborat
in gemitu suo. Nolite vestra impatientia viscera materna concutere,
et partus vestri januas angustare. Popule qui crearis, lauda Deum
tuum: lauda, qui crearis, lauda Dominum tuum. Quia lactaris,
lauda: quia aleris, lauda: quia nutriris, profice sapientia et
aetate. Ille quoque has moras partus temporalis admisit, qui nec
brevitate temporis deficit, nec longitudine ulla temporis proficit,
sed a diebus aeternis cunctas angustias et tempus exclusit. Nolite
hic, sicut benignus parvulum nutritor admonet, pueri effici mentibus,
sed malitia parvuli estote, mentibus perfecti sitis (I Cor.
XIV, 20). Ut Competentes competenter adolescite in Christo,
ut in virum perfectum juveniliter accrescatis. Laetificate, ut
scriptum est, profectu sapientiae vestrae patrem vestrum, et nolite
defectu vestro contristare matrem vestram (Prov. X, 1, et XV,
20).
8. Novae regenerationis gratia. Amate quod eritis. Eritis enim
filii Dei, et filii adoptionis. Hoc vobis gratis dabitur, gratisque
conferetur. In quo largius uberiusque abundabitis, quanto plus grati
ei a quo haec accepistis, fueritis. Ad eum ambite, qui novit qui
sint ejus. Tunc autem non dedignabitur vos inter eos qui ejus sunt
nosse, si nominantes nomen Domini, ab injustitia recedatis (II
Tim. II, 19). Parentes carnis vestrae habetis, vel habuistis
in saeculo, qui vos in laborem atque ad poenam mortemque genuerunt:
sed quia feliciori orbitate potest unusquisque vestrum de talibus
dicere, Pater meus et mater mea dereliquerunt me (Psal. XXVI,
10); illum Patrem, christiane, agnosce, qui illis relinquentibus
suscepit te ex utero matris tuae, cui quidam fidelis fideliter dicit,
De ventre matris meae tu es protector meus (Psal. XXI, 11).
Pater Deus est, mater Ecclesia. Longe aliter ab his generabimini,
quam ab illis geniti fueratis. Hos partus, non labor, non miseria,
non fletus, non mors; sed facilitas, felicitas, gaudium, vitaque
suscipiet. Per illos lamentabilis generatio; per hos optanda
generatio est. Illi nos generando in aeternam poenam generant,
propter veterem culpam: isti regenerando, nec poenam faciunt
remanere, nec culpam. Haec est illa regeneratio quaerentium eum,
quaerentium faciem Dei Jacob (Psal. XXIII, 6). Humiles
quaerite: quod cum inveneritis, ad securam altitudinem venietis.
Infantia vestra innocentia erit, pueritia reverentia, adolescentia
patientia, juventus virtus, senium meritum, senectus nihil aliud quam
canus sapiensque intellectus. Per hos articulos vel gradus aetatis,
non tu evolveris, sed permanens innovaris. Non enim ut decidat prior
secunda succedet, aut tertiae ortus secundae erit interitus, aut
quarta jam nascitur ut tertia moriatur; non quinta quartae invidebit ut
maneat, nec quintam sexta sepeliet. Cum simul aetates istae non
veniant, tamen in anima pia et justificata pariter et concorditer
perseverant. Hae te ad septimam perennem quietem pacemque perducent.
Tamen sexies, ut legimus, de necessitatibus aetatis mortiferae
liberatum, jam in septima non te tangent mala (Job V, 19). Non
enim certabunt quae non erunt, aut praevalebunt quae nec audebunt.
Ibi secura immortalitas, ibi immortalis securitas.
9. Aetates spirituales. Et unde haec, nisi de immutatione dexterae
Excelsi, qui benedicet filios tuos in te, qui ponet terminos tuos
pacem (Psal. CXLVII, 13, 14)? Excitamini ergo ad
haec, concreti, discreti; concreti bonis, discreti a malis:
electi, dilecti, praesciti, vocati, justificandi, glorificandi: ut
crescentes, juvenescentes, ac senescentes in fide ac maturitate
virium, non corruptione membrorum, in senecta uberi, tranquilli
annuntietis opera Domini, qui fecit vobis magna, qui potens est:
quia magnum nomen ejus, et sapientiae ejus non est numerus. Vitam
quaeritis currite ad eum qui est fons vitae: et fugatis tenebris
fumosarum cupiditatum vestrarum, videbitis lumen in lumine Unigeniti
illius vestri atque clementissimi Redemptoris, et fulgentissimi
illuminatoris. Si salutem quaeritis, sperate in eum qui salvos facit
sperantes in se (Psal. XVI, 7). Si ebrietatem deliciasque
sectamini, nec ipsas negabit. Tantum venite et adorate, procidite et
plorate ante eum qui fecit vos (Psal. XCIV, 6): et inebriabit
vos ab ubertate domus suae, et torrente deliciarum suarum potabit vos
(Psal. XXXV, 9).
10. Cavenda superbia, et adhibenda vigilantia. Sed cavete, ne
veniat vobis pes superbiae; et vigilate, ne vos manus moveant
peccatorum (Ibid., 12). Primum ne contingat, orate ut ab
occultis vestris mundet vos: secundum vero ne irruat et dejiciat vos,
petentes ut ab alienis parcat vobis (Psal. XVIII, 13,
14); jacentes surgite, surgentes state, stantes adsistite,
adsistentes persistite. Nolite ultra ferre jugum: disrumpite potius
vincula eorum, et abjicite a vobis jugum ipsorum (Psal. II,
3), ne iterum servitutis jugo attineamini. Dominus in proximo est;
nihil solliciti fueritis (Philipp. IV, 5, 6). Manducate nunc
panem doloris: veniet tempus, quando post panem tristitiae panis vobis
laetitiae ministretur. Sed meritum illius, hujus est tolerantia,
Aversio et fuga tua panem luctus commeruit: convertere, compungere,
et redi ad Dominum tuum. Paratus est ille compuncto et redeunti panem
gaudii erogare; si non dissimules nec differas pro fuga tua flebiliter
aerumnosus orare. In tantis ergo catervis molestantium induite vos
cilicio, et humiliate in jejunio animam vestram. Redditur humilitati
quod superbiae denegatum est. Et vos quidem cum scrutaremini, atque
ipsius fugae ac desertionis persuasor in Trinitatis tremendae
omnipotentiae debite increparetur, non estis induti cilicio: sed tamen
vestri pedes in eodem mystice constiterunt.
11. Quanta Dei misericordia: quomodo ad illam confugiendum.
Calcanda sunt vitia velleraque caprarum: sinistrorum haedorum
conscindendi sunt panni. Cum prima stola ultro vobis occurret
misericors pater, qui ad vestram depellendam pestiferam famem etiam
saginatum vitulum non distulit immolare (Luc. XV, 11-32).
Ejus carnibus pascemini, ejus sanguine potabimini: cujus effusione
peccata dimittuntur, debita donantur, maculae deterguntur. Ut
pauperes manducate, et tunc saturabimini: Ut et vos de illis sitis,
de quibus dicitur, Manducabunt pauperes, et saturabuntur (Psal.
XXI, 27): ac saturati salubriter ejus panem gloriamque ructate.
Currite ad eum, et convertimini: ille est enim qui convertit
aversos, prosequitur fugitivos, invenit perditos, humiliat superbos,
pascit famelicos, solvit compeditos, illuminat caecos, purgat
immundos, recreat fatigatos, suscitat mortuos, atque nequitiae
spiritibus possessos et captos eripit. A quibus quia vos nunc immunes
esse probavimus; gratulantes vobis admonemus vos, ut sanitas quae
apparuit in vestro corpore, haec in vestris cordibus conservetur.
|
|