|
1. Christus orat, et dat quod orat. Dominus Christus, qui nos
exaudit cum Patre, orare pro nobis dignatus est Patrem. Quid
felicitate nostra certius, quando ille pro nobis orat, qui dat quod
orat? Est enim Christus homo et Deus: orat ut homo; dat quod
orat, ut Deus. Quod autem tenere debetis, ideo totum Patri
assignat, quia Pater non de illo est, ipse de Patre est. Fonti
unde natus est, totum dat. Sed et ipse fons natus est. Ipse est
enim fons vitae. Ergo Pater fons fontem genuit. Genuit quidem
fontem fons; sed et generans fons et genitus fons: quemadmodum
generans Deus et genitus Deus, unus est Deus. Pater non est
Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus amborum nec Pater
nec Filius: sed Pater et Filius et Spiritus sanctus unus est
Deus. Aedificamini in unitate, ne cadatis in separatione.
2. Locus bonus, quo nobis migrandum de hoc loco malo. Audistis
quid pro nobis oraret, imo quid vellet. Dixit: Pater, quos dedisti
mihi, volo ut ubi ego sum, ibi sint ipsi. Volo, inquit, ut ubi ego
sum, et ipsi sint mecum. O domus beata! o patria secura! Non habet
hostem, non habet pestem. Securi ibi vivemus, migrare non
quaeremus, tutiorem locum non inveniemus. Quidquid hic elegeris in
terra, ad timorem eligis, non ad securitatem. Elige tibi locum, dum
es in malo loco, id est in hoc saeculo, in hac vita tentationibus
plena, elige in hac mortalitate gemitibus et timoribus plena: dum es
in malo loco, elige tibi locum, quo migres de malo loco. Non poteris
ad locum bonum migrare de loco malo, nisi bene feceris in loco malo.
Qualis locus est ille, ubi nemo esurit? Ergo si vis habitare in loco
bono, ubi nemo esurit; in loco malo frange panem tuum esurienti. In
loco illo beato nemo est peregrinus: omnes in patria sua vivunt. Si
ergo vis esse in loco bono, ubi nemo est peregrinus; in loco malo non
habentem quo intret, suscipe in domum tuam. Peregrino praebe
hospitium in loco malo, ut venias ad locum bonum, ubi hospes esse non
possis. In loco bono nemo indiget vestimento: frigus ibi non est,
aestus ibi non sunt: utquid tectum, utquid indumentum? Ibi non erit
tectum, sed protectio. Ecce et ibi invenimus tectum: Sub umbra
alarum tuarum sperabo (Psal. LVI, 2). Ergo in hoc loco malo
praebe non habenti tectum, ut sis in loco bono, ubi habeas tale
tectum, ut non quaeras facere sarta tecta: quia non ibi stillat
imber. Est perpetuus fons veritatis: sed imber ille laetificat, non
humectat: imber iste, ipse est fons vitae. Quid est enim, Apud te
est fons vitae (Psal. XXXV, 10); et, Verbum erat apud
Deum (Joan. I, 14)?
3. Bene agendo in loco malo pervenitur ad locum bonum. Dies
Quadragesimae. Dies Quinquagesimae post Pascha. Ergo,
charissimi, facite bene in loco malo, ut veniatis ad locum bonum, de
quo ait qui nobis eum praeparat, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint
mecum. Ascendit praeparare, ut nos ad paratum securi veniamus. Ipse
praeparavit: in illo manete. Parva tibi domus est Christus? Jamne
passionem ipsius times? Resurrexit a mortuis, et non moritur, et
mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9). Locus malus, dies
mali, saeculum hoc. Sed bene faciamus in loco malo, et bene vivamus
in diebus malis. Transit locus malus et dies mali: et veniet locus
bonus aeternus, et dies boni aeterni: et ipsi dies boni unus dies
erunt. Hic enim quare sunt mali dies? Quia transit unus, ut veniat
alius. Transit hodiernus, ut veniat crastinus: transit hesternus,
ut veniat hodiernus. Ubi nihil transit, unus est dies. Et dies
Christus est, et Pater dies: sed Pater dies de nullo die, Filius
dies ex die. Commendavit ergo nobis Dominus Jesus Christus in
passione sua labores et contritiones praesentis saeculi: in
resurrectione sua commendavit aeternam vitam et beatam futuri saeculi.
Toleremus praesentia, speremus futura. Ideo in diebus istis dies
agimus significantes laborem praesentis saeculi, in jejuniis et
observatione conterentes animas nostras; in diebus autem venturis dies
significamus futuri saeculi, nondum ibi sumus. Significamus dixi;
non, tenemus. Usque ad passionem enim contritio: post resurrectionem
laudatio.
|
|