|
1. Passionis Dominicae mysteria explicanda. Cujus sanguine delicta
nostra deleta sunt, solemniter legitur passio, solemniter celebratur;
ut annua devotione memoria nostra laetius innovetur, et ipsa
frequentatione populorum fides nostra clarius illustretur. Exigit ergo
a nobis solemnitas, ut de passione Domini vobis sermonem, qualem
donat ipse, reddamus. Et quidem ad salutem nostram et vitae hujus
transigendae utilitatem, in his quae passus est ab inimicis Dominus
noster, exemplum patientiae nobis praebere dignatus est; ut pro
evangelica dignitate, si hoc ipse voluerit, nihil tale perpeti
recusemus. Verumtamen quia nec in ipsa carne mortali aliquid ille
necessitate, sed omnia voluntate perpessus est; recte creditur etiam
significare aliquid voluisse in singulis quibusque factis, quae circa
ejus passionem gesta atque conscripta sunt.
2. Quid significet quod Christus crucem suam portavit. Ac primum,
quod traditus ut crucifigeretur crucem suam ipse portavit (Joan.
XIX, 17); continentiae signum dedit, et demonstravit
praecedens, quid facere debeat qui eum sequi voluerit. Hoc etiam
verbo commonuit, ubi ait: Qui diligit me, tollat crucem suam, et
sequatur me (Matth. XVI, 24). Tollit enim quodam modo crucem
suam, qui regit mortalitatem suam.
3. Calvariae locus. Quod in loco Calvariae crucifixus est
(Joan. XIX, 17, 18); significavit in passione sua
remissionem omnium peccatorum, de quibus in Psalmo dicitur:
Multiplicatae sunt iniquitates meae super capillos capitis mei
(Psal. XXXIX, 13).
4. Latrones a dextris et a sinistris. Quod duo cum illo ab utroque
latere crucifixi sunt (Joan. XIX, 18); ostendit alios sibi
dextros, alios sinistros esse passuros: dextros, de quibus dicitur,
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V,
10); sinistros autem, de quibus dicitur, Et si tradidero corpus
meum, ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest
(I Cor. XIII, 3).
5. Titulus super crucem. Quod titulus est positus super ejus
crucem, in quo scriptum erat, Rex Judaeorum (Joan. XIX,
19), illud ostendit, quia nec occidendo efficere potuerunt, ut eum
regem non haberent, qui eis manifestissime eminentissima potestate
secundum sua opera redditurus est. Unde in Psalmo canitur: Ego
autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus.
6. Cur tribus linguis conscriptus. Cur rex Judaeorum, et non
Gentium. Quod tribus linguis titulus conscriptus erat, hebraea,
graeca, et latina (Ibid., 20); non solum Judaeis, sed etiam
Gentibus eum regnaturum fuisse declaratum est. Proinde in eodem
psalmo cum dixisset, Ego autem constitutus sum rex super Sion montem
sanctum ejus, ubi scilicet hebraea lingua regnavit; continuo tanquam
graeca, latinaque subjungens, Dominus, inquit, dixit ad me:
Filius meus es tu, ego hodie genui te: pete a me, et dabo tibi
gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae (Psal.
II, 6, 7). Non quia graeca et latina solae sunt gentium
linguae: sed quia ipsae maxime excellunt, graeca, propter studium
litterarum; latina, propter peritiam Romanorum. Quamvis in illis
tribus linguis Christo subjuganda universitas gentium omnium
monstraretur: non tamen illic scriptum est et rex Gentium, sed
tantummodo Judaeorum; ut commendaretur origo seminis, in proprietate
nominis. Lex enim a Sion prodiet, dictum est, et verbum Domini ab
Jerusalem (Isai. II, 3). Nam qui sunt qui dicunt in Psalmo,
Subjecit plebes nobis, et Gentes sub pedibus nostris (Psal.
XLVI, 4); nisi de quibus dicit Apostolus, Si enim
spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus
ministrare eis (Rom. XV, 27)?
7. Judaei apud Pilatum agentes de mutando titulo. Quod
suggesserunt principes Judaeorum, Pilato, ne absolute scriberet quod
sit rex Judaeorum, sed quod ipse regem se dixerit Judaeorum (Joan.
XIX, 21); ramis illis fractis ita Pilatus inserendum figurabat
oleastrum: quia homo erat ex Gentibus, Gentium scribens
confessionem, de quibus merito ipse Dominus dixit, Auferetur a vobis
regnum, et dabitur genti facienti justitiam (Matth. XXI,
43). Nec ideo tamen, non est rex ille Judaeorum. Radix enim
portat oleastrum, non oleaster radicem. Et quamvis illi rami per
infidelitatem fracti sint; non ideo Deus repulit plebem suam, quam
praesciit. Et ego, inquit, Israelita sum (Rom. XI, 1, 2,
17). Et quamvis filii regni, qui noluerunt Dei Filium regnare
sibi, eant in tenebras exteriores; tamen multi ab Oriente et
Occidente venient, et recumbent, non cum Platone et Cicerone, sed
cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum (Matth. VIII,
12 et 11). Pilatus quidem regem Judaeorum scripsit, non regem
Graecorum aut Latinorum; quamvis Gentibus regnaturum. Et quod
scripsit, scripsit, neque infidelium suggestione mutavit (Joan.
XIX, 22.): cui tanto ante praedictum erat in Psalmis, Tituli
inscriptionem ne corrumpas (Psal. LVI, 1; LVII, 1).
Omnes gentes credunt in regem Judaeorum: omnibus gentibus regnat,
sed tamen rex Judaeorum. Tantum valuit illa radix, ut insertum
oleastrum in se possit ipsa mutare, oleaster autem olivae nomen non
possit auferre.
8. Vestes in quatuor partes divisae. Quod in quatuor partes divisa
vestimenta ejus milites abstulerunt (Joan. XIX, 23); per
quatuor orbis partes peragratura sacramenta ejus significaverunt.
9. Inconsutilis tunica sorti commissa. Quod unam tunicam
inconsutilem desuper textam sortiti sunt, potius quam partiti
(Ibid., 23, 24); satis demonstratum est sacramenta
visibilia, quamvis et ipsa indumenta sint Christi, posse tamen habere
quoslibet haec, sive bonos, sive malos; sincerissimam vero fidem,
quae per dilectionem operatur unitatis integritatem, quia dilectio Dei
diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est
nobis (Rom. V, 5), non pertinere ad quoslibet, sed occulta Dei
gratia tanquam sorte donari. Unde Simoni qui Baptismum habebat, et
istam non habebat, a Petro dictum est, Non est tibi sors, neque
pars in ista fide (Act. VIII, 21).
10. Mater commendata a moriente. Quod in cruce cognitam matrem
dilecto discipulo commendavit (Joan. XIX, 26, 27);
congruenter tunc humanum affectum, quando ut homo moriebatur,
ostendit. Ista hora nondum venerat, quando aquam in vinum conversurus
eidem matri dixerat: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit
hora mea (Id. II, 4). Non enim de Maria sumpserat quod
habebat in divinitate, sicut de Maria sumpserat quod pendebat in
cruce.
11. Acetum in spongia datum. Quod dixit, Sitio; fidem quaerebat
a suis: sed quia in propria venit, et sui eum non receperunt (Id.
I, 11); pro suavitate fidei, acetum perfidiae dederunt, et hoc
in spongia. Vere spongiae comparandi, non solidi, sed tumidi; non
recto confessionis aditu aperti, sed insidiarum tortuosis anfractibus
cavernosi. Sane ille potus habebat et hyssopum (Joan. XIX,
28, 29), quae humilis herba radice fortissima petrae dicitur
inhaerere. Erant quippe in illo populo, quibus hoc facinus ad
humiliandam poenitendo animam post abjiciendo servabatur. Noverat eos
ipse, qui hyssopum cum aceto accipiebat. Nam et pro eis oravit,
sicut alius evangelista testatur, cum pendens in cruce dixit: Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,
34).
12. Vox ultima et inclinatio capitis. Quod ait, Perfectum est,
et inclinato capite reddidit Spiritum (Joan. XIX, 30); non
necessitatem, sed potestatem suae mortis ostendit, donec omnia quae
pro illo prophetata erant perficerentur exspectans: quia et hoc
scriptum erat, Et in siti mea potaverunt me aceto (Psal.
LXVIII, 22): tanquam potestatem habens ponendi animam suam,
sicut et ipse testatus est (Joan. X, 18). Et reddidit
Spiritum per humilitatem, hoc est, capite inclinato; recepturus eum
per resurrectionem, capite sublevato. Istam mortem et capitis
inclinationem magnae potestatis fuisse, Jacob ille patriarcha in
Judae benedictione praenuntians, Ascendisti, inquit, recumbens,
dormisti sicut leo (Gen. XLIX, 9): per ascensionem mortem,
per leonem significans potestatem.
13. Crura latronibus, non Christo confracta. Jamvero quod illis
duobus crura confracta sunt, illi autem non, quia defunctus est;
quare factum sit, ipsum Evangelium declaravit. Oportebat enim ut
isto etiam signo demonstraret in ejus praenuntiata prophetia commendatum
esse Pascha Judaeorum, ubi hoc praeceptum est, ut ovis ossa non
frangerent.
14. Sanguis et aqua e lateris vulnere. Quod latus lancea percussum
in terra sanguinem et aquam manavit; procul dubio sacramenta sunt
quibus formatur Ecclesia; tanquam Eva facta de latere dormientis
Adam, qui erat forma futuri.
15. Joseph et Nicodemus sepelientes. Quod Joseph et Nicodemus
eum sepeliunt (Joan. XIX, 31-42); sicut nonnulli nomina
interpretati sunt, Joseph interpretatur Auctus; Nicodemus autem,
quia nomen est graecum, pluribus notum est quod ex victoria et populo
sit compositum; quia NIKOS victoria est, DEMOS populus.
Quis est ergo moriendo auctus, nisi qui dixit, Granum tritici si non
moriatur, solum remanet; si autem moriatur, multiplicatur (Id.
XII, 24, 25)? Et quis etiam moriendo persecutorem populum
vicit, nisi qui eos resurgendo judicabit?
|
|