|
Vigiliae sacrae. Celebrandae quomodo. Beatus Paulus apostolus
exhortans nos ad imitationem suam, inter alia multa suae virtutis
insignia, dicit etiam: In vigiliis saepius (II Cor. XI,
27). Quanto ergo alacrius in hac vigilia, velut matre omnium
sanctarum vigilirum, vigilare debemus, in qua totus vigilat mundus?
Non ille mundus, de quo scriptum est: Si quis dilexerit mundum, non
est charitas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt,
concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio
saeculi, quae non est a Patre (I Joan. II, 15 et 16).
Talem quippe mundum, id est filios infidelitatis, regunt diaboli et
angeli ejus: contra quos nobis esse colluctationem idem dicit
apostolus, ubi ait, Non est nobis colluctatio adversus carnem et
sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi,
tenebrarum harum (Ephes. VI, 12). Quod et nos fuimus
aliquando, nunc autem lux in Domino. Luce itaque vigiliarum,
resistamus rectoribus tenebrarum. Non ergo ille mundus in hac
solemnitate vigilat: sed ille de quo dicitur, Deus erat in Christo
mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta eorum (II
Cor. V, 19). Quanquam tam clara sit vigiliae hujus celebritas
toto orbe terrarum, ut etiam illos vigilare carne compellat, qui
corde, non dicam, dormiunt, sed tartarea impietate sepulti sunt.
Vigilant etiam ipsi nocte ista, de qua etiam visibiliter redditur,
quod tanto ante promissum est: Et nox tanquam dies illuminabitur
(Psal. CXXXVIII, 12). Fit hoc in cordibus piorum,
quibus dictum est: Fuistis aliquando tenebrae. nunc autem lux in
Domino (Ephes. V, 8). Fit hoc etiam in aemulis omnium, et
qui vident in Domino, et qui invident Domino. Vigilat ergo ista
nocte et mundus inimicus, et mundus reconciliatus. Vigilat iste, ut
laudet medicum liberatus: vigilat ille, ut blasphemet judicem
condemnatus. Vigilat iste, mentibus piis fervens et lucescens:
vigilat ille, dentibus suis frendens et tabescens. Denique istum
charitas, illum iniquitas: istum christianus vigor, illum diabolicus
livor nequaquam dormire in hac celebritate permittit. Unde ab ipsis
etiam nostris inimicis nescientibus admonemur quemadmodum debeamus
vigilare pro nobis, si propter nos vigilant etiam qui invident nobis.
Eorum quippe qui nullo modo Christi sunt nomine consignati, tamen
ista nocte multi dolore, multi pudore; nonnulli etiam qui fidei
propinquant, Dei jam timore non dormiunt. Diversis causis excitat
eos ista solemnitas. Quomodo ergo debet gaudendo vigilare Christi
amicus, quando et dolendo vigilat inimicus? Quomodo in tanta Christi
gloria inardescat vigilare christianus, quando erubescit dormire
paganus? Quomodo decet eum, qui hanc domum magnam intravit, in tanta
ejus festivitate vigilare, quando jam vigilat qui disponit intrare?
Vigilemus ergo, et oremus; ut et forinsecus et intrinsecus hanc
vigiliam celebremus. Deus nobis loquatur in lectionibus suis; Deo
loquamur in precibus nostris. Si eloquia ejus obedienter audiamus, in
nobis habitat quem rogamus.
|
|