|
Scimus, fratres, et fide firmissima retinemus, semel Christum
mortuum esse pro nobis; pro peccatoribus justum, pro servis Dominum,
pro captivis liberum, pro aegrotis medicum, pro miseris beatum, pro
egenis opulentum, pro perditis quaesitorem, pro venditis redemptorem,
pro grege pastorem, et quod est omnibus mirabilius, pro creatura
creatorem: servantem tamen quod semper est, tradentem quod factus
est; Deum latentem, hominem apparentem; virtute vivificantem,
infirmitate morientem, divinitate immutabilem, carne passibilem: ut
ait Apostolus, Qui traditus est propter delicta nostra, et
resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Hoc
semel factum esse, optime nostis. Et tamen solemnitas tanquam saepius
fiat, revolutis temporibus iterat, quod veritas semel factum tot
Scripturarum vocibus clamat. Nec tamen contraria sunt veritas et
solemnitas, ut ista mentiatur, illa verum dicat. Quod enim semel
factum in rebus veritas indicat, hoc saepius celebrandum in cordibus
piis solemnitas renovat. Veritas quae facta sunt, sicut facta sunt
aperit: solemnitas autem non ea faciendo, sed celebrando, nec
praeterita praeterire permittit. Denique Pascha nostrum immolatus est
Christus (I Cor. V, 7). Ille utique semel occisus, qui jam
non moritur, mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).
Proinde secundum vocem veritatis, semel Pascha dicimus factum, et
ulterius non futurum: secundum autem vocem solemnitatis, omni anno
dicimus Pascha venturum. Sic intelligi arbitror quod in Psalmo
scriptum est: Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae
cogitationis diem solemnem celebrabunt tibi (Psal. LXXV,
11). Nisi enim quod de rebus temporaliter gestis dicitur cogitatio
memoriae commendaret, nullas post tempus reliquias inveniret. Ideo
cogitatio hominis intuens veritatem Domino confitetur: reliquiae vero
cogitationis quae sunt in memoria, notis temporibus non cessant
celebrare solemnia, ne ingrata cogitatio judicetur. Ad hoc pertinet
noctis hujus tam praeclara solemnitas, ubi vigilando tanquam
resurrectionem Domini per cogitationis reliquias operemur, quam semel
factam cogitando verius confitemur. Quos ergo fecit doctos praedicata
veritas, absit ut faciat irreligiosos deserta solemnitas. Haec istam
noctem per totum mundum fecit illustrem. Haec demonstrat
Christianorum agmina populorum, haec confundit tenebras Judaeorum,
haec evertit idola Paganorum.
|
|